‹ Œuvres complètes de Bossuet (volume 4)Chapitre 129 sur 387 · PIÈCES · texte numérisé non relu

PIÈCES

CONCERNANT LE SECOND MARIAGE DU LANDGRAVE , DONT IL EST PARLÉ EN CE LIVRE VI.

INSTRUCTIO.

Quid doctor Martinus Bucer apud doctorem Martinum Lutherum et Philippum Melanchthonem sollicitare debeat, et si id ipsis rectum videbitur, postmodum apud Electorem Saxoniæ (a).

I. Primó ipsis gratiam et fausta meo nomine denuntiet, et si corpore animoque adhue bené valerent , quod id libenter intelligerem. Deindé incipiendo quód ab eo tempore quo me noster Dominus Deus infirmi— tate visitavit, varia apud me considerassem , et presertim quód in me repererim quód ego ab aliquo tempore, quo uxorem duxi , in adulterio et fornicatione Jacuerim. Quia veró ipsi et mei prædicantes sæpè me adhortati sunt ut ad sacramentum accederem : ego autem apud me talem prefatam vitam deprehendi, nullà bonà conscientià aliquot annis ad sacramentum accedere potui. Nam quia talem vitam deserere nolo, quà boná conscientià possem ad mensam Domini accedere ? Et sciebam per hoe non aliter quàm ad judicium Domini , et non ad christianam confessionem me perventurum. Ulteriüs legi in Paulo pluribus quàm uno locis, quomodó nullus fornicator nec adulter regnum Dei possidebit. Quia veró apud me deprehendi quód apud meam uxorem pr«sentem à fornicatione ac luxurià atque adulterio abstinere non possim, nisi ab hâc vitâ desistam, et ad emendationem me convertam : nihil certius habeo expectandum quàm exhæredationem à regno Dei et aeternam damnationem. Cause autem, quare à fornicatione, adulterio et his similibus abstinere non possim apud hanc meam presentem uxorem, sunt iste.

II. Primo quód initio, quo eam duxi , nec animo nec desiderio éam complexus fuerim. Quali ipsa quoque complexione, amabilitate et odore sit, et quomodó interdüm se superfluo potu gerat, hoc sciunt ipsius aule præfecti, et virgiues , aliique plures : cümque ad ea describenda difficultatem habeam, Bucero tamen omnia declaravi.

IIl. Secundó , quia validà complexione, ut medici sciunt , sum, et

(a) Nous supprimons, bien qu'elle se trouve dans les éditions modernes, la traduction francoise que l'abbé Leroy a faite de cette Instruction.

Page 1