‹ Œuvres complètes de Bossuet (volume 4)Chapitre 130 sur 387 · LIVRE VI, PIÈCES JUSTIFICATIVES, I · texte numérisé non relu

LIVRE VI, PIÈCES JUSTIFICATIVES, I

sæpè contingit ut in feederum et Imperii comitiis diu verser , ubi lautè vivitur et corpus curatur ; quomodó me ibi gerere queam absque uxore, cum non semper magnum gynæceum mecum ducere possim, facile est conjicere et considerare.

IV. Si porró diceretur quare meam uxorem duxerim , veré imprudens homo tunc temporis fui , et ab aliquibus meorum consiliariorum, quorum potior pars defuncta est, ad id persuasus sum. Matrimonium meum ultrà tres septimanas non servavi, et sic constanter perrexi.

V. Ulteriüs me concionatores constanter urgent, ut scelera puniam , fornicationem et alia, quod etiam libenter facerem : quomodó autem scelera, quibus ipsemet immersus sum, puniam, ubi omnes dicerent : Magister, prius teipsum puni? Jam si deberem in rebus evangelicæ confœderationis bellare , tunc id semper malá conscientià facerem et cogi-

: tarem : Si tu in hâc vità gladio vel sclopeto, vel alio modo occubueris, ad dæmonem perges. Sæpè Deum inter ea invocavi et rogavi , sed semper idem remansi.

VI. Nunc veró diligenter consideravi Scripturas Antiqui et Novi Testamenti, et quantüm mihi gratiæ Deus dedit, studiosé perlegi, etibi nullum aliud consilium nec medium invenire potui ; cm videam quód ab hoc agendi modo penés modernam uxorem meam NEC POSSIM, NEC VELIM AB- STINERE (quod coràm Deo testor) quàm talia media adhibendo, qua à Deo permissa nec prohibita sunt. Quód pii patres, ut Abraham, Jacob , David, Lamech, Salomon et alii plures quàm unam uxorem habuerint, et in eumdem Christum crediderint, in quem nos credimus, quemadmodüm sanctus Paulus, ad Cor., x, ait. Et prætereà Deus in Veteri Testamento tales sanctos valdé laudavit : Christus quoque eosdem in Novo Testamento valdé laudat ; insuper lex Moysis permittit, si quis duas uxores habeat, quomodo se in hoc gerere debeut.

VII. Et si objiceretur, Abrahamo et antiquis concessum fuisse propter Christum promissum, invenitur tamen claré quód lex Moysis permittat, et in eo neminem specificet ac dicat, utrüm duæ uxores habendi, et sic neminem excludit. Etsi Christus solüm promissus sit stemmati Judi , et nihilominüs Samuelis pater, rex Achab et alii, plures uxores habuerunt, qui tamen non sunt de stemmate Juda. Ideircó hoc, quód istis id solum permissum fuerit propter Messiam, stare non potest.

WII. Cüm igitur nec Deus in Antiquo , nec Christus in Novo Testamento, nec prophete , nec apostoli prohibeant , ne vir duas uxores habere possit; nullus quoque propheta, vel apostolus proptereà reges, principes, vel alias personas punierit aut vituperarit, quód duas uxores in matrimonio simul habuerint, neque pro crimine aut peccato, vel quód Dei regnum non consequentur, judicarit , cüm tamen Paulus multos indicet qui regnum Dei non consequentur, et de his qui duas uxores habent nullam omninó mentionem faciat. Apostoli quoque, cüm genti-

bus indicarent quomodó se gerere , et à quibus abstinere deberent, ubi illos primó ad fidem receperant, uti in Acéis Apostolorum est , de hoc etiam nihil prohibuerunt, quód non duas uxores in matrimonio habere possent; cüm tamen multi gentiles fuerint qui plures quàm unam uxores habuerunt : Judæis quoque non prohibitum fuit, quia lex illud permittebat, et est omninó apud aliquos in usu. Quandó igitur Paulus elaré nobis dicit oportere episcopum esse unius uxoris virum , similiter et ministrum ; absque necessitate fecisset, si quivis tantüm unam uxorem deberet habere, quód id ita præcepisset, et plures uxores habere prohibuisset.

.IX. Et post hac, ad hune diem usque in orientalibus regionibus aliqui Christiani sunt, qui duas uxores in matrimonio habent. Item Valenünianus imperator, quem tamen historiei , Ambrosius et alii docti laudant, ipsemet duas uxores habuit, legem quoque edi curavit, quod: alii dus” uxores habere possent.

X. Item, licet quod sequitur non multüm curem, Papa ipsemet comiti cuidam qui sanctum Sepulcrum invisit, et intellexerat uxorem suam mortuam esse, et ideù aliam vel adhuc unam acceperat, concessit ut is utramque retinere posset. Item seio Lutherum et Philippum regi Anglice suasisse ut primam uxorem non dimitteret, sed aliam preter ipsam duceret, quemadmodüm preter. propter (a) consilium sonat. Quandó veró in contrarium opponeretur, quód ille nullum masculum heredem ex primà habuerit, judicamus nos plus hie concedi oportere causæ quàm Paulus dat, unumquemque debere uxorem habere propter fornicationem. Nam utique plus situm est in boná conscientià, salute anime, christianá vità, abstractione ab ignominià et inordinatà luxurià, quàm in eo ut quis heredes vel nullos habeat. Nam omninó plus animæ quàm res temporales curanda sunt. ;

Xl. Itaque hiec omnia me permoverunt, ut mihi proposuerim , quia id cum Deo fieri potest, sicut non dubito, abstinere à fornicatione, et omni impudicitià, et vià, quam Deus permittit, uti. Nam diutiüs in vinculis diaboli constrietus perseverare non intendo, et aliàs absque hác vià me præservare nec possum, nec volo. Quare hæc sit mea ad Lutherum, Philippum et ipsum Bucerum petitio, ut mihi testimonium dare velint, si hoc facerem, illud illicitum non esse.

XII. Casu quo autem id ipsi hoc tempore propter scandalum, et quód evangeliez rei fortassis præjudicare aut nocere posset, publicè typis

(a) Quoi qu'en dise l'abbé Leroy, cette locution adverbiale ne renferme ni mystère, ni instruction secrète, ni « quelque mot du guet. » Prefer propter signifie littéralement, outre le pourquoi, indépendamment des motifs; ou dans un sens plus éloigné au fond, en derniére analyse, à peu prés, plus ou moins. La phrase incidente présente donc le sens que voici : Comme leur consultation le dit, outre les raisons qu'elle apporte, ou comme elle s'exprime à peu prés, dans le fond, en substance.

Page 1