‹ Œuvres complètes de Bossuet (volume 4)Chapitre 132 sur 387 · SERENISSIME PRINCEPS ET DOMINE · texte numérisé non relu

SERENISSIME PRINCEPS ET DOMINE

I. Postquam Vestra Celsitudo per dominum Bucerum diuturnas conscientie suc molestias, nonnullas simulque considerationes indicari curavit, addito scripto seu instructione quam illi Vestra Celsitudo tradidit ; licét ita properanter expedire responsum difficile sit, noluimus tamen dominum Bucerum, reditum utique maturantem, sine scripto dimittere.

II. Imprimis sumus ex animo recreati, et Deo gratias agimus quód Vestram Celsitudinem difficili morbo liberaverit, petimusque ut Deus Celsitudinem Vestram in corpore et animo confortare et conservare dignetur.

III. Nam, prout Celsitudo Vestra videt, paupercula et misera Ecclesia est, exigua et derelicta , indigens probis dominis regentibus , sicut non dubitamus Deum aliquos conservaturum, quantumvis tentationes diverse occurrant.

IV. Circa questionem quam nobis Bucerus proposuit, hac nobis occurrunt consideratione digna. Celsitudo Vestra per se ipsam salis per-

Page 1