LIVRE VI, PIÈCES JUSTIFICATIVES, I
mandare non vellent; petitionem tamen meam esse, ut mihi scripto testimonium dent: si id occultó facerem, me per id non contra Deum egisse, et quèd ipsi etiam id pro matrimonio habere et cum tempore viam inquirere velint, quomodó res hic publicanda in mundum, et quá ratione persona quam ducturus sum, non pro inhonestá, sed etiam pro honestà habenda sit. Considerare enim possent, quód aliàs persone quam ducturus sum graviter accideret, si illa pro tali habenda esset, qua non christiané vel inhonesté ageret. Postquam etiam nihil occultum remanet, si constanter ita permanerem, et communis Ecclesia ne- . sciret quomodó huie persone cohabitarem , utique hæc quoque tractu temporis scandalum causaret.
XIII. Item non metuant quód proptereà, etsi aliam uxorem acciperem, meam modernam uxorem malé tractare, nec cum eà dormire, vel minorem amicitiam ei exhibere velim, quàm anteà feci: sed me velle in hoc casu crucem portare, et eidem omne bonum prestare, neque ab eàdem abstinere. Volo etiam filios quos ex primà uxore suscepi, principes regionis relinquere, et reliquis aliis honestis rebus prospicere : esse proindé adhuc semel petitionem meam, ut per Deum in hoc mihi consulant, et me juvent in iis rebus qua non sunt contra Deum , ut hilari animo vivere et mori, atque evangelicas causas omnes eó liberiüs et magis christianè suscipere possim. Nam quidquid me jusserint quod christianum et rectum sit, sive monasteriorum bona, seu alia concernat, ibi me promptum reperient.
XIV. Vellem quoque et desidero non plures quàm tantüm unam uxorem ad istam modernam uxorem meam: Item ad mundum vel mundanum fructum hâc in re non nimis attendendum est; sed magis Deus respiciendus, et quod hic precipit, prohibet et liberum relinquit. Nam imperator et mundus me et quemcumque permittent, ut publicè meretrices retineamus ; sed plures quàm unam uxorem non facilé concesserint. Quod Deus permittit, hoc ipsi prohibent : quod Deus prohibet, hoc dissimulant , et videtur mihi sicut matrimonium sacerdotum. Nam sacerdotibus nullas uxores concedunt, et meretrices retinere ipsis permittunt. Item ecclesiastici nobis adeó infensi sunt, ut propter hunc articulum quo plures christianis uxores permitteremus , nec plus nec minüs nobis facturi sint.
XV. Item Philippo et Luthero postmodüm indicabit, si apud illos, preter omnem tamen opinionem meam, de illis nullam opem inveniam; tüm me varias cogitationes habere in animo : quód velim apud Cæsarem pro hâc re instare per mediatores, etsi multis mihi pecuniis constaret , quod Cesar absque Pontificis dispensatione non faceret ; quamvis etiam Pontificum dispensationem omninó nihili faciam : verüm Cesaris permissio mihi omninó non esset contemnenda; Cesaris permissionem omninà non curarém, nisi scirem quód propositi mei rationem coràm
Deo haberem, et certius esset Deum id permisisse quàm prohibuisse.
XVI. Verüm nihilominüs ex humano metu, si apud hane partem nullum solatium invenire possem , Cæsareum consensum obtinere uti insinuatum est, non esset contemnendum. Nam apud me judicabam si aliquibus Cæsareis consiliariis egregias pecunie summas donarem, me omnia ab ipsis impetraturum : sed prætereà timebam , quamvis propter nullam rem in terrà ab evangelio deficere , vel cum diviná ope me permittere velim induci ad aliquid quod evangelicæ cause contrarium esse posset ; ne Ciesareani tamen me in aliis secularibus negotiis ita uterentur et obligarent, ut isti cause et parti non foret utile : esse idcircó adhuc petitionem meam, ut me aliàs juvent, ne cogar rem in iis locis querere, ubi id non libenter facio, et quód millies libentiüs ipsorum permissioni.
GONSULTATIO LUTHERI