Judicium patris audite, filii : et
sic facite, ut salvi sitis.
3. Deus enim honoravit patrem in filiis, et judicium matris exquirens , firmavit in filios.
4. Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.
5. Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorifieat matrem suam.
6. Qui honorat patrem suum, jucundabitur in filiis, et in die orationis sue exaudietur.
7. Qui honorat patrem suum, vità vivet longiore : et qui obedit patri, refrigerabit matrem.
8. Qui timet Dominum, honorat parentes, et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt.
9. In opere et sermone et omni patientià honora patrem tuum ,
10. Ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo man eat.
11. Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta.
12. Ne glorieris in contumelià patris tui : non enim est tibi gloria; ejus confusio.