Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi
ECCLESIASTICUS.
Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filiis mater sine honore.
Fili, suscipesenectam patris tui, etnon contristes eum in vità illius:
Et si defecerit sensu , veniam da : et non spernas eum in quálibet virtute tuà.
Eleemosyna enim patris non erit in oblivione : et pro peccatis, in justitià ædificabitur tibi.
In die tribulationis tuæ commemorabitur tui : sicut in sereno glacies, sic solventur tua peccata.
Tanquàm blasphemus est, qui dereliquit patrem, et est maledietus à Domino, qui exasperat matrem suam.
Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et ab homine acceptabili diligeris.
Quantó major es, tantó magis te humilia, et coràm Deo invenies gratiam.
Quoniam magna est potentia Domini, et ab humilibus honorificatur.
Difficiliora te ne quæsieris; et fortiora te ne scrutatus fueris.
Quae precepta sunt tibi, hec cogita : non est enim tibi opus absconditis.
In supervacuis operum tuorum ne fueris curiosus : plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi.
16. Pro peccato matris : sive pro injurià quam à matre pati i | | tri patienter tuleris.
17. ZEdificabitur tibi : domus tua scilicet: res tuæ constabilientur.