‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 117 sur 588 · Quantó magnus es : major · texte numérisé non relu

Quantó magnus es : major

24. In supervacuis rebus: Grec. in supervacuis operum tuorum : in illis operibus

que sunt supervacua. Vulgata planior.

Multos enim implanavit suspicio ipsorum ; et cogitatio mala labefecit sensus illorum.

Et qui amat periculum, in illud incidet : cor durum habebit malè in novissimis.

Cor durum gravabitur laboribus : et peccator adjiciet peccatum super peccata.

Obductioni superbi non est sanatio : frutex enim peccati radicavit in illo.

Cor sapientis cogitabit parabolam : et auris auditoris, desiderium sapientis.

Ignemardentemextinguetaqua:

et eleemosyna expiabit peccata.

Qui reddit gratias, commemoratur in posterum ; et in tempore casûs sui, inveniet firmamentum.

26. Multos quoque supplantavit suspieio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.

27. Cor durum habebit malé in novissimo : et qui amat periculum , in illo peribit.

28. Cor ingrediens duas vias, non habebit suecessus, et pravus corde in illis scandalizabitur.

29. Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.

30. Synagoge superborum non erit sanitas : frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.

31. Cor sapientis intelligitur in sapientià, et auris bona audiet cum omni concupiscentià sapientiam.

32. Sapiens cor et intelligibile abstinebit se à peccatis , et in operibus justitiae successus habebit.

33. Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis :

34. Et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam : meminit ejus in posterum, et in tempore casüs sui, inveniet firmamentum.

26. Multos quoque : Græc. multos enim : quæ particulæ ad antecedentia referunt. Supplantavit : Graec. implanavit, decepit. Suspicio illorum : conjecture de

rebus maximis.

Page 1