Et ne dixeris: Quomodo potui
aut quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit.
4. Ne dixeris : Peccavi, et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. :
5. De propitiato peecato noli esse sine metu : neque adjicias peccatum super peccatum.
6. Et ne dieas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur.
7. Misericordia enim et ira ab illo citó proximant: et in peccatores respicit ira illius.
8. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem.
9. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
10. Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindicta.
11. Non ventiles tein omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici linguà,
12. Esto firmus in vià Domini , et in veritate sensüs tui et scientià : et prosequatur te verbum pacis et justitice.
13. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas; et cum sapientià proferas responsum verum.
14. Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris..
‘ 45. Honor et gloria in sermone