Quomodo potui? quanta potui
ECCLESIASTICUS.
Et ne dixeris : Quis me subjiciet? Dominus enim vindicans vindicabit te.
Ne dixeris : Peccavi, et quid mihi aecidit? Dominus enim est patiens.
De propitiatu noli esse sine metu, ut adjicias peccatum super peccata.
Et ne dicas : Miseratio ejus magna est; multitudinis peccatorum meorum miserebitur.
Misericordia enimetira ab illo; et super peccatores requiescet ira ilius.
Ne tardes converti ad Dominum, etne differas de diein diem:
subitó enim egredietur ira Domini, et in tempore vindictæ disperdet.
Noli attentus esse in divitiis injustis; nihil enim adjuvaberis in die obductionis.
Non ventiles in omni vento, et non easin omni vià : sic peceator duplex linguá.
Esto firmus in intellectu tuo; et unus sit sermo tuus.
Esto velox in auscultatione tuà; et in longanimitate profer responsum.
Si est tibi intellectus , responde proximo : sin autem , sit manus tua super os tuum.
Gloria et inhonoratio in sér-
10. Noli anxius esse in divitiis injustis , comparandis, sive tuendis. 12. Esto firmus in vid Domini. Vide Græc.
* 44. Sin autem : sin miniis.