‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 158 sur 588 · Servo sensato liberi servient · texte numérisé non relu

Servo sensato liberi servient

et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.

29. Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ.

22. Nationi (filiis, atque, ut habet Græcus, generationibus) mulierum : docet

autem animantes quasdam velut ad superbiam natas, alias ad crudelitatem et iram : filios ver mulierum, homines ad modestiam et mansuetudinem naturâ esse compositos, ,

24. In medio fratrum. Primogenitus quàdam setatis prerogativà velut rector fratrum habetur. Judæi quoque cives suos appellabant fratres, ex eodem Abrahami sanguine ortos. Sensus ergo sit: Quali honore est vel inter fratres primogenitus, vel rex inter cives fraternà charitate conjunctos, tali honore Deus dignatur justos : quod congruit vers. 27. Hic habet Complutensis : Timor Domini imperia servat : evertit autem inclementia (sive asperitas, atque acerbitas) et superbia. [n oculis illivs : quippe quos respiciat ac velut in oculis gerat.

27. Magnus, et judez... et non est major illo : Græc. planiüs : Et. non est aliquis horum major illo qui timet Deum. |

98. Correptus, et inscius : qui etiam emendatus, inscius manet : non honorabitur : utpote immedicabili imperitiá. jn

29. Noli extollere te : Graec. Noli sapientem agere in faciendo opere : noli ratiocinari multüm, cüm opus facto est; noli sapientiæ specie comminisci vanas tergiversandi causas.

30. Melior est qui operatur, et abundat in omnibus, quàm qui gloriatur, et eget pane.

31. Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundüm meritum suum.

32. Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam?

33. Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum : et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.

34. Qui autem gloriatur in paupertate, quantó magis in substantià ?

et qui gloriatur in substantià, paupertatem vereatur.

ECCLESIASTICUS.

Melior est, qui operatur in omnibus, quàm qui ambulat , aut gloriatur, et eget pane.

Fili, in mansuetudine glorifica animam tuam : et da illi honorem secundüm meritum ejus.

Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorabit exhonorantem vitam suam?

Pauper honorificatur per scientiam suam : et dives honorificatur propter substantiam suam.

Qui autem glorificatur in paupertate, quantó magis in substantià? et qui est inglorius in substantià, quantó magis in paupertate ?

33. Pauper gloriatur : Græc. honoratur : per disciplinam, doctrinam, suam, et est homo qui : Græc. dives autem honoratur propter substantiam, alter insito, al-

ter advectitio et emendicato bono.

34. Qui autem : qui càm pauper sit, superbit, quantó superbiret magis, si valeret opibus? vel, quod magis Greco congruit : qui etiam pauper honoratur, quanto honori esset si valeret opibus? et qui inglorius est, etiam dives, quantó

magis, si inops esset ?

Pur PESIAFNSIESI SS ITS

PIIINPUSPUISTSIS PNE

MIMISIPPUNSPUNSISIAPUIISESISENESESESI SESESENSISENE LEP PPIIS

Non temeré judicandum, neque ex specie, 2 usque ad 9; ardeliones, sive pluribus rebus intenti; ad 12 ; ditescere cupientes, 18, 19, 20; inflati rebus secundis, 25 ef segg.; calamitates : ne ante mortem laudaveris, 30; cave ab extraneo et ignoto, 31, ad finem.

VERSIO VULGATA.

1. Sapientia humiliati exaltabit caputillius, etin medio magnatorum consedere illum faciet.

2. Non laudes virum in specie suà, neque spernas hominem in visu suo.

Page 1