Unà horà tecum permanebit
si autem declinaveris, non supportabit.
8. Non agnoscetur : eb quód florentibus rebus omnes æquè favere videantur. 10. Sicut enim æramentum : quemadmodüm ærugo, ita odia veterascendo crescunt. Alium sensum indicat Græc. sequenti congruum,
- AM. Et si humiliatus... ab illo : addit Graec. et eris ei, sicut qui abstersit speculum, et cognosces quód non in finem deposuit æruginem : metaphorá ductà à speculis æneis, quc abstergendo, agnoscis indelebilem maculam æruginis : ita explorando inimicos, immedicabile odium. "m
12. Inquirat cathedram tuam : sedem tuam. occupandam : rem tuam, dignitatem, locum : quod in Grec. est planius. Et in novissimo : seriüs ; agnoscas, etc. In sermonibus meis stimuleris : pangaris, recordatus quàm vera prædixerim.
14, Si declinaveris : si res tuæ inclinentur et cadant.