‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 199 sur 588 · Convertentibus ad se : Græc. se ad eum · texte numérisé non relu

Convertentibus ad se : Græc. se ad eum

29. Nec enim omnia. Significat tantas esse Dei misericordias, ut homo mortalis ævi, tam brevis vitæ spatio experiri, nedüm eloqui possit. I vanitate : vanissimé : summa est vanitas, potuisse homini placere nequitiam.

30. Quid lucidius sole? Sol ipse deficit, deliquium patitur, et hic defectus notus omnibus : quid mirum, si deprehenditur deliquium, sive vitium in homine, carnem et sanguinem, hoc est, carnalia et turpia cogitante? Quæ pertinent ad retundenda ea quæ suprà objecta erant, xvi, 16, nempé peccata nostra latere Deum. Græc. sic habet: Quid lucidius sole? et tamen hoc (lucidissimum) eclipsin patitur, et malus homo cogitat carnem et sanguinem. Obscurissimè quidem, sed pauca supplendo, idem cum Vulgatà extundetur sensus. —— 1

31. Virtutem altitudinis : ne dicas cum impio, XVI, 16, aliquid Deo esse incompertum.

ECCLESIASTICUS.

Deus omnium æquè creator, 1 ; operum ejus perfectio incomprehensibilis , 2, ad 1; miserator hominis, ad 15; beneficia non exprobranda, ad 19 ; consideratè loquendum , 19; examinare seipsum, 20 ; orare et justificari ne cesses, 22; ad orationem animus præparandus, 23; adversa in prosperitate cogitanda , 24, 25 ; veloces rerum conversiones , 26 ; hinc nunquàm sine metu , 21; post concupiscentias non eas, 30, 31 ; atque hic incipit de continentiá.

VERSIO VULGATA.

1. Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in seternum.

Page 1