‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 224 sur 588 · Serva te ab illo, ut non mo · texte numérisé non relu

Serva te ab illo, ut non mo

lestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius.

16. Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitià illius.

17. Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen , quàm fatuus?

18. Arenam et salem et massam 'ferri facilius est ferre, quàm hominem imprudentem, et fatuum, et impium.

ECCLESIASTICUS.

Musica in luctu, importuna narratio : flagella, et doctrina in omni tempore sapientiae.

Qui docet fatuum , conglutinat testam :

Excitat dormientem de gravi somno.

Enarrat dormitanti , qui enarrat stulto, et in fine dicet : Quid est?

Super mortuum plora ; defecit enim lux : et super fatuum plora; defecit enim sensus.

Jucundiüs plora super mortuum, quoniam requievit.

Fatui autem super mortem vita nequissima.

Luctus mortui septem dies :

fatui autem et impii , omnes dies vitee illius.

Cumstulto ne multiplices sermonem : et ad insensatum non eas.

Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquineris in concussione illius.

Deflecte ab illo, et invenies requiem : et non acediaberis in stultitià illius.

Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen, quàm fatuus?

Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre, quàm hominem imprudentem.

6. Musica : etiam musica, res suavissima, non semper delectat : at correptio et doctrina omni tempori congruit. Sapientia : sunt, sapienter adhibentur : vel (sunt) Græc. sapientie ; sapientie congruunt.

11, 12. Modicum plora... nequissimi enim : Græé. Suavis (placabilioribus laerymis) plora super mortuum, quia requievit (cessavit, facto vitæ fine), fatui autem super mortem vita nequissima, miserrima : ed magis lugendus, quó tota vita

ejus mors est, imó morte pejor.

16. Non acediaberis : quod est tedio, tristique et deside incurià teneri.

17. Super plumbum. Quid plumbo gravius, nisi tardi illi obtusique homines, qui ad quamcumque rem nec se commovent : quibus nomen fatuis, stolidis ?

Page 1