Judicabunt nationes : teste ipso Christo, Apoc
9. Donum : seu donativum. Electis ejus. Stipendia enim peccati, mors : gratia autem Dei ( donum seu donativum , et gratuita largitio quà suos impertit milites ) vita eterna. Rom. vr, 23.
11. Vacua spes illorum. Isa., LIX, 5, 6, 7 : Ova aspidum ruperunt , et telas aranec texuerunt... Telæ eorum non erunt in vestimentum , neque operientur operibus Suis : opera eorum opera inutilia ;... cogitationes eorum cogitationes inutiles : vastitas et contritio in viis eorum.
12. Mulieres eorum insensatæ. Impiorum familia pravis exemplis corrupta.
. 13. Maledicta : execrabilis , creatura ( seu progenies ) eorum : pessimorum hominum pessima soboles. Feliz sterilis, et incoinquinata, seu virgo, pre illis tam impie conjugatis. Tot probra, tot corruptelæ sunt in conjugiis et familiis tanta etiam in connubiali thoro flagitia, ae dehonestamenta sunt, ut sterilitas et virginitas longo spatio antecellant. Habebit fructum : præclaram sobolem, bona
opera, eorumque mercedem. In respectione , in visitatione et retributione ; animarum sanctarum : deest Græc. A
delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum,
14. Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversüs Deum nequissima : dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
15. Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et qua non concidat radix sapientiæ.