Nationis enim inique dire sunt consummationes
14. Et spado : supple, beatior. Alludit ad spadones illos, de quibus Isa., LV, 3, 4, 5, qui non operatus est per manus : nec cogitavit : qui nec opere, nec cogitatione peccavit. Dabitur illi fidei donum electum : excellens , singulare, scilicet, nomen melius à filiis et filiabus ; nomen sempiternum..... quod non peribit : Isa., ibid., ut jam non in sobole, ut ceteri homines, sed in bonis operibus immortalitatem consequantur. Sors in templo Dei acceptissima : lsa., ibid.: Dabo eis in domo meû et in muris meis locum ; ut et illud animo providisse videantur, cælibes honoratiore loco in templo Dei sessuros, sacrorumque administros futuros. ' 46. Filii adulterorum in inconsummatione erunt : Græc. inconsummati, impuri, non initiati, imperfecti abortivi instar ; ut infrà, Iv, 4, 5. Ab iniquo thoro semen, seu soboles , exterminabitur, aberit : contrà ae Salomon pollicetur thoro intaminato et casto, Prov., v, 15, 16. |
18. Nec in die agnitionis : in die quo benefacta et scelera recognoscentur. A/locutionem : Græc. solatium.
19. Nationis : generationis, seu sobolis ?nique, inter adulteria sordesque nate : dire sunt consummationes ; diri et infausti exitus.
DPI DP ISIDPSPSDSS E PPS LS LE SRE DE De
PPP PI
Pii, clari, notique : malorum soboles instabilis : justorum beata mors; 7; beata etiam vita, etiamsi brevis, 1 ; senectute melior, 8, 9 ; citó rapi ex gratià est, 11, 14; vitæ pericula, tentationes, fascinum, 12; irrisi impii et infelices, 19, 20.
1. 0 quàm pulchra est casta ge-]| 2. Cüm presens est, imitantur
neratio cum claritate! immortalis est enim memoria illius : quoniam et apud Deum nota est, et apud
illam : et desiderant eam , cüm se eduxerit : et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum
homines. certaminum premium vincens.
4. 0 quàm pulchra est casta generatio : sive generatio illa bonorum operum, de quà suprà, UI, 13, 14, sive post exhibitas oculis impiorum et adulterorum exeeralas atque incestatas domos, piorum sobolem benedictam prædicat. Prima illa interpretatio magis Græco congruit, qui sic habet : Melior est orbitas , sive sterilitas cum virtute : supple, quàm illa impiorum ampla soboles. Immortalis est enim memoria illius : sterilitatis scilicet cum virtute conjunctæ : ut habes /sa., LvI.
9. Incoinquinatorum certaminum præmium vincens : pro quo Græc. prelium.
3. Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.
4. Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, à vento commovebuntur, et à nimietate ventorum eradicabuntur.
5. Confringentur enim rami inconsummati, et fructusillorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
6. Ex iniquis enim somniis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversüs parentes in interrogatione suà.
7. Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit.