Consummatus in brevi, explevit tempora multa
14. Placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.
Sunt autem incoinquinata certamina, incruenta illa, neque ulla cæde polluta, quibus voluptatem virtute et castitate dejicimus. Posset etiam pro cerfaminum, reponi, præliorum : eodem ubique sensu quo illa prelia celebrentur, quae puram; ac nullà cæde fædam reportent lauream.
3. Spuria vitulamina : mendum : ex voce pooxsup.Xzov; vertendum autem spuric, sive adulterine propagines, plantationes : ut habet Aug. lib. Il de Doct. Christ., cap. X11, hoc est, adulterorum soboles, non habent radices altas : ut sup. III, 16, etc. Ambrosius tamen ex hâc versione Theclam, Agnetem, Pelagiam vocat nobilia vitulamina, lib. I1, Epist. vit (nunc Epist. xxxvit, n. 36).
6. Ex iniquis somniis : illicitis amplexibus, sive delectamento somni, ut infrà, vir, 2, quem poeta dulcem soporem vocat. In interrogatione, sive probatione sud : datà occasione parentum se similes comprobabunt.
8. Cani autem sunt sensus hominis : sive, ut habet Graec. canities ipsa, prudentia est hominibus ; ne eam colore aut annis æstimes.
11. Raptus est. Quem in locum Aug. lib. de Prædest. Sanct., xiv, n. 26 : « Dictum est secundüm pericula vitæ hujus, non secundüm præscientiam Dei qui hoc præscivit quod futurum erat, non quod futurum non erat, id est, quod ei mortem immaturam fuerat largiturus, ut tentationum subtraheretur incerto , non quód peccaturus esset, qui mansurus in tentatione non esset. » Quem Sapientiæ locum laudat etiam Cypr. lib. de Mortal. ab Augustino citatus. ;
12. Fascinatio nugacitatis. En vitam humanam : fascinatio, sive fallacia, atque - deceptio, stoliditas, nugacitas, pravitas, inconstantia , sive vacillatio, peu6aouds :
hac enim omnia græcæ voces sonant. [nconstantia concupiscentie : sensuum vagi ac mutabiles motus, unde Moses: Nec sequantur cogitationes suas, et oculos per. res varias fornicantes, Num., xv, 39; et Paulus ; Facientes voluntates carnis et cogitationum, Ephes., 11, 3. :
14, 15. Populi autem... non intelligentes... quoniam gratia et misericordia, Sup-
ple, deplorabunt eorum præproperam mortem, quos jam æternitati maturos Deus ad se evocabat.
Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia :
15. Quoniam gratia Dei, et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.
16. Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celeriùs consummata, longam vitam injusti.
17. Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.