Tabitudo... in mandatis ejus : supple
iram : quis propitiabit peccata illius?
Memento novissimorum, et desine inimicari :
Tabitudinis et mortis : et permane in mandatis.
Memorare mandata ; et ne irascaris proximo ,
Et testamentum Altissimi, et despice ignorantiam.
Abstine à lite, et minues peccata.
Homo enim iracundus incendet litem : et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittit calumniam.
Secundüm materiam ignis sic exardescet : secundüm virtutem hominis, iracundia illius erit : et secundüm substantiam exaltabit iram suam : et secundüm firmitatem rixæ exardescet.
Contentio festinata incendit ignem, et rixa festinans effundit sanguinem.
Si sufflaveris scintillam, exardescet: et si expueris super illam, extinguetur : et utraque ex ore tuo proficiscuntur.
Susurronem et bilinguem maledicere: multos enim pacem habentes perdiderunt.
in ulciscentes : intentata scilicet mortis
poena in transgressores legis, quales illi sunt , qui non benefaciunt inimico, nec pecus quoque ejus reducunt ad eum ; ubi Tertullianus : « Quantó magis jubentur ut ipsum sibi!» Exod., xxu, 4,5. Paulus etiam docet vetere lege vetitam ultionem, Rom., xit, 19, 20. Vide etiam illud Davidis ultionem detestantis de Nabalo, I Reg., xxv, 31, 33, et alia passim.
9. Despice ignorantiam : errorem : proximi te lædentis: videtur enim ignorare egem. Sie: Dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Luc., xxu , 34.