Præcordia fatui quasi rofa carri
et quasi axis versatilis cogitatus illius.
6. Equus emissarius, sic et amicus subsannator, sub omni suprasedente hinnit.
7. Quare dies diem superat, et iterüm lux lucem, et annus annum à sole?
8. A Domini scientià separati sunt, facto sole, et praeceptum custodiente.
9. Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam.
10. Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex terrà, undé creatus est Adam.
11. In multitudine discipline Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum. |
3. Lex illi fidelis : addit Grec. Sicut (ostendit) Znterrogatio (sive probatio)
justorum.
4. Qui interrogationem : Græc. Para verbum (meditare quæ dicas), e£. audieris. 5. Rota carri : stridens, importuna, versatilis. — 6. Equus emissarius, amicus subsannator, irrisor, sub omni suprasedente , sub:
omni insessore Ainnit,quo risum significat , æquè arridet, æquè illudit omnibus.
7. Quare dies diem superat? Summa est : Quemadmodum lux omnis , dies omnis, annus omnis à sole est; et tamen dies die, annus anno illustrior ac pulchrior (Dei enim sapientia discriminavit dies, et alios quidem in festos consecravit, alios instituit ad numerum tantüm, et ad implendum mensium annorumque curriculum), ita homines ab uná terrà orti, disponente Deo, alii aliis clariores. Hæc summa usque ad vers. 15. Jam singula perpendamus.
1. Quare dies diem... annus annum : cüm sint omnes à sole. Annos quoque aliis alios antepositos Vulgata commemorat : nec absurdé ; est enim annus jubilæus singularis inter annos dignitatis. Grec. Quare dies diem superat, et (tamen) omne lumen diei anni (seu per annum) à sole ?