‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 315 sur 588 · Tolle adversarium , et afflige inimicum · texte numérisé non relu

Tolle adversarium , et afflige inimicum

j0. Festina tempus , et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.

11. In irá flamme devoretur qui salvatur : et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.

12. Contere caput principum inimicorum, dicentium : Non est alius preeter rios.

10. Festina tempus : accelera : quod est gravia et extrema patientium. Me-

mento finis : vem citó deducas ad exitum : Græc. memento juramenti ( pactique ac jurati cum populo tuo fæderis). Hæc ad quod tempus pertineant, per historias liquet. Sanè solutà captivitate Babylonicà per Cyrum, Judæi altà pace potiti sunt sub Persarum regibus, sub Alexandro Magno, sub Macedonibus; neque unquàm causá religionis invisi, nisi sub Antiocho Epiphane ortà vexatione eâ de quà in praefatione diximus; et tamen hic nonnihil annotari é re erat. ,

11. Qui salvatur : si quis hostium incolumis ab hominibus abeat, eum tu iræ tuæ flammá corripe.

12. Principum : Syrie , quorum regno attributi : inimicorum nostrorum se gerentium pro diis, ac supra omne numen sese efferentium; undé sequitur : atque dicentium : Non est alius prater nos : cui Judei serviant ut diis ac regibus. Vide infrà, Lr, ac præsertim vers. 7, 12, 14. Congruunt verba superba quæ passim invenias in Machabaicis : et vaticinia Danielis de Antiocho Epiphane, vri, 25 ; vrir, 25; X1, 36, etc. Cæterùm Ægypti reges Macedonici benevoli adversüs Judæos fuere, et à Ptolemæo quidem Lagi filio capta Jerosolyma amplificandi imperii causà, nullo gentis odio, cüm captivis benefecerit, et ad militie honores evectis regnum tuendum tradiderit. Ptolemæus Philadelphus, ejus filius, quantüm piæ genti faverit, notum , cujus quippe temporibus acciti Septuag. seniores judaica religio summo honori fuerit. Ac Ptolemæus quidem Evergetes,

13. Congrega omnes tribus Jacob , ut cognoscant quia non est Deus nisi tu , et enarrent magnalia tua : et hæreditabis eos, sicut ab initio.

14. Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum : et Israel quem coæquasti primogenito tuo.

15. Miserere civitati sanctificationis tue Jerusalem, civitati requiei tuc.

16. RepleSioninenarrabilibus verbis tuis, et glorià tuà populum tuum.

17. Da testimonium his, qui ab initio creature tuse sunt: et suscita predicationes, quas locuti sunt in nomine tuo prophete priores.

18. Da mercedem sustinentibus te, ut prophete tui fideles inveniantur :

et exaudi orationes servorum tuorum.

Page 1