Et immitte timorem tuum super
Et immitte timorem tuum su-
gentes, quie non exquisierunt te, ut | per omnes gentes.
cognoscant quia non est Deus , nisi tu, et enarrent magnalia tua.
1. Miserere, Postquàm egit de oblationibus et precibus, ipse ad orandum se convertit. Deus omnium : ed quód pro gentibus quoque precaturus sit; et congruit locus, cüm de persecutione gentium sit acturus; quà occasione de genlium conversione vaticinari videtur : quem spiritunt magis magisque effundebat
Deus, accedente Christi lempore, in quo benedicendæ erant gentes. Vide vers. 3, 4, 5.
CAPUT XXXVI
Extolle manum tuam super gentes alienas; et videant potentiam tuam.
Sicut coràm illis sanctificatus es in nobis; ita coràm nobis magnificeris in illis.
Et agnoscant te, secundüm quod et nos agnovimus; quoniam non est Deus præter te, Domine.
Innova signa , et immuta mirabilia :
Glorifica manum , et brachium dextrum :
Excita furorem, et effunde iram.
Aufer adversarium, et. afflige inimicum.
Festina tempus, et memento juramenti : et enarrentur mirabilia tua.
In irà ignis devoretur, qui salvatur : et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.
Contere capita principum inimicorum, dicentium : Non est preter nos.