‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 337 sur 588 · In mandatis ejus epulabuntur · texte numérisé non relu

In mandatis ejus epulabuntur

et super terram in necessitatem præparabuntur : et in temporibus suis non preeterient verbum.

38. Proptereà ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi.

33. Qui ad vindictam creati sunt : ex eventu, posteaquàm à Deo defecerunt, ad

id ordinati, ut divinam vindictam et ipsi exciperent, et in alios exercerent. In furore suo : in irá quà adversüs hominum genus exardescunt, ut patebit sequente vers. Confirmaverunt tormenta, flagella sua, à se incussa , gravem in ictibus firmabunt manum: hos ergo commemorat, ut doceat quorum ope, ex vers. præcedente, omnia etiam per se bona, tamen malis malo vertant.

34. In tempore consummalionis : interitüs , internecionis, sive in novissimis diebus ; effundent virtutem : vim illam pestiferam : ef furorem ejus, qui fecit illos, placabunt : exsatiabunt digno supjlieio : meliüs, tantas edent strages , ut Deum inflectant ad misericordiam et veniam. Cave autem inteligas immundos spiritus, ac sempiterno supplicio destinatos, tandem placaturos Deum ; quod sensit Origenes, sed fermé unus, et ab universä Ecclesià reprobatus. '

35. Ignis, grando, fames. Praeter ea, quæ cüm bona sint, malis malo vertunt, sunt quædam per se noxia in ultionem comparata.

Page 1