Quidam ipsorum fecerunt quod
10. Qui scriptus es. Vide etiam Græc. Hæc subdens post Eliæ raptum in cœ-
lum, satis indicat Eliæ officium nondüm esse completum , reservarique eum ad leniendam destinato tempore Dei iracundiam ; quod partim impletum in Joanne Baptistà quem Elias figurabat, partim implendum Eliá adventuro ante secundum Christi adventum, ex antiquissimâ Hebraeorum Christianorumque doctrinà , quà de re, Præfatione 7n Apocalypsim , diximus. Conferendus autem hic locus cum illo de Enoch, suprà, xziv, 16. Cor patrum ad filios : juxta Malac., 1v, 6.
13. In Elisæo spiritus ejus : quà de re et aliis Elisæi gestis, IV Reg., 11, et seqq.
14. Nec superavit : nec res ulla super illum fuit; verbum pro re , sæpè notato hebraismo. Mortuum prophetavit : miraculo edito, ac suscitato mortuo : IV Reg., XIIt, 24.
16. Non pœnituit : non sunt emendate decem tribus, tot miraculis et oraculis monita.
41. Gens perpauca. Solebant in illis migrationibus paucissimos relinquere ad colendos agros, et opificia necessaria; itaque paucissimi ex, decem tribubus in terrà suá relicti. IV Reg., XVII, xxiv. Princeps in domo David. Dejectis regibus ; nullus jam, nisi in eà domo, principatus.
. 48. Quidam ipsorum : principum è Davidis familiä,
placeret Deo : alii autem multa commiserunt peccata.
19. Ezechias munivit «civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam : et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum.
20. In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos, et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentià suá.
21. Tunc mota sunt corda et manus ipsorum : et doluerunt quasi parturientes mulieres.
22. Et invocaverunt Dominum misericordem , et expandentes manus suas , extulerunt ad ccelum : et sanctus Dominus Deus audivit citó vocem ipsorum.
23. Non est commemoratus peccatorum illorum , neque dedit illos inimicis suis, sed purgavit eos in manu Isai: sancti prophete.
24. Dejecit castra Assyriorum : et contrivit illos angelus Domini :
25. Nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in vià David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei.
26. In diebus ipsius retró rediit sol, et addidit regi vitam.
27. Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion. Usque in sempiternum
ECCLESIASTICUS.
quod placeret : quidam autem multa commiserunt peccata.
Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medio ipsorum Gog : fodit ferro rupem , et ædificavit puteos ad aquas. :
In diebus ipsius ascendit Nacherim , et misit Rabsacem , et promovit. Et promovit manus ejus in Sion : et jactavit se in superbià suâ.
Tune commota sunt corda et manus ipsorum : et doluerunt quasi parturientes.
Et invocaverunt Dominum misericordem , expandentes manus suas ad eum. Et Sanctus de ccelo citó exaudivit eos, ,
Et redemit eos in manu Esaiæ.
Percussit castra Assyriorum :
et contrivit eos angelus ejus.
Nam fecit Ezechias quod placuit Domino , et fortiter fuit in viis David patris sui, quas mandavit Esaias propheta magnus, et fidelis in visione ipsius.
In diebus ipsius retró rediit sol, et addidit regi vitam.
Spiritu magno vidit ultima , et consolatus est lugentes in Sion.
Usque in sempiternum
19. Munivit civitatem... induxit... aquam. 1 Paral., xxxil, 5.