Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso
41. Quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriæ, et vestiri eum in consummationem virtutis.
12. In ascensu altaris saneti , gloriam dedit sanctitatis amietum.
13. In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram. Etcirca illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte Libano :
ECCLESIASTICUS.
Quasi ignis et thus super focum :
Quasi vas auri solidum , ornatum omni lapide pretioso :
Quasi oliva pullulans fructus , et quasi cypressus exaltata in nubibus. In accipiendo ipsum stolam glorie, et induendo consummationem gloriationis :
In ascensu altaris sancti gloriam dedit amictui sanctitatis.
In accipiendo autem membra de manibus sacerdotum , et ipse stans juxta. focum aræ, circa il- Ium corona fratrum, quasi plantatio cedri in Libano :
411. Quasi oliva pullulans , et cypressus in altitudinem. Quód. pontifex. erecto corpore, sacrá etiam tiarà venerandus, propter habitüs majestatem , caeteris quoque mortalibus major ac procerior haberetur. Síolam glorie : splendidam , illustrem. In consummatione , sive perfectione virtutis : Grac. gloriationis , decoris, magnificentiæ.
12. In ascensu. Mirum videri possit Ecclesiasticum Simonis pontificis gesta prædicantem , totis undecim versibus, ab hoc scilicet usque ad 24, nihil aliud agere, quàm ut sacrificii, nec omnis, sed pacifici, sive eucharistici ae salutaris , quorum idem usus, studiosè describat caeremonias à quovis pontifice, im etiam à quovis sacerdote per pontificis absentiam sacris presidente , peragi solitas. Alió ergo spectat : nempè ad illud insigne miraculum de quo ad.vers. 4; quo sané miraculo vel maxime constat Simonis hujus laus. Sané quà die illud evenit, Ptolemaeus Philopator in ipsis Jerosolymis, in ipso templi loco, pro ingente reportatà de Syris victorià, eucharisticum sacrificium offerebat , Simone pontifice sacra peragente. Quibus expletis omnibusque ordine gestis, rex ad ipsum templum accessit, saerisque ritibus, ac loci majestate, ministeriorumque ordine stupefactus, non modó sanctum locum, quó solis sacerdotibus, verüm etiam Sancta sanctorum , qu soli pontifiei, idque semel in anno penetrare fas erat, ingredi voluit. III Machab., 1. Càmque nullis precibus aut adhortationibus flecteretur, Simon pontifex, sacris ut erat indutus vestibus, conversus ad templum, fudit orationem eam , qua habetur zbid., cap. 11; cujus vim mirabilem ex eodem eapite statim memoravimus , ad vers. scilicet 4. Tantæ ergo celebritatis , rerumque in eà gestarum memor Ecclesiasticus, solemnissimi sacrificii ordinem exequitur ad vers. 23 ; quo loco post saera iteratam saneti pontificis precationem, ejusque vim celebrat; eo denique exemplo populum hortatur, ut piis precibus Deum inflectat ad misericordiam, vers. 24 et seqq. Summa hæc : jam ad singula. In ascensu altaris sancti : cùm sublimis pontifex clivum altaris inscenderet, totum ambitum illustravit ex cireumfulgentià sacræ vestis; quo ab initio describere incipit sacrificii ritum , non tamen alterius quàm pacifici, ut suprà memoravimus, ac diligentissimè observari volumus. 1
13. In accipiendo partes : uon, Græc. u£xn : membra, eodem sensu. 1n pacificis enim sacrificiis non tota victima, sed ejus pars aliqua, membrum aliquod, renes, peetus, jecur, adeps, cætera in Levitico designata, vel cedebant in partem Aaronis, hoc est, pontificis, seu quicumque sacro præerat, vel ab eo igni tradebantur :
Et cireumdederunt illum quasi rami palmarum, et omnes filii Aaron in glorià suà.
Et oblatio Domini in manibus ipsorum coràm omni ecclesià Israel; et consummatione fungens super aras ad ornandum oblationem Excelsi omnipotentis,
Porrexit manum suam super libatorium , et libavit de sanguine uva :
Effudit ad fundamenta altaris odorem suavitatis Excelso omnium regi.
Tune exclamaverunt fili Aaron :in tubis ductilibus sonuerunt : auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coràm Altissimo.
Tunc omnis populus simul properavit; et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum suum omnipotentem , Deum excelsum.
Et laudaverunt psallentes in vocibus suis : in magnà domo dulce factum est melos.
Et rogavit populus Dominum |
14. Sie circa illum: steterunt quasi rami palme, et omnes filii Aaron in:
glorià suá.
15. Oblatio autem Domini in manibus ipsorum, coràm omni synagogá Israel : et consummatione fungens in arà, amplificare oblationem Excelsi regis.
16. Porrexit manum suam in libatione, et libavit de sanguine uvae.
17. Effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso principi.
18. Tune exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt, et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coràm Deo.
19. Tune omnis populus simul properaverunt , et ceciderunt in faciem super terram , adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso.
20. Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis , et in magnà domo auctus est sonus suavitatis plenus.