‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 43 sur 588 · AD PS · texte numérisé non relu

AD PS

APIS PISIS SE ETS

Prosequitur sapientiae dotes : fortis, suavis, 1 ; amanda, ducenda seu sponsanda, 2, 3; homines facit. providos, 8; dulcis convictrix , 9, 16; gubernatrix , 14, 15. Bona indoles, 19, 20. Continentia ab uno Deo expectanda et petenda,

» Attingit ergo à fine usque ad| 2. Hanc amavi, et exquisivi à finem fortiter, et disponit omnia juventute meà, et quaesivi sponsuaviter. sam mihi eam assumere, et ama-

tor faetus sum forme illius.

3. Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei : sed. et omnium Dominus dilexit illam.

4. Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius.

5. Et si divitiæ appetuntur in vità, quid sapientià locupletius, quie operatur omnia?

6. Si autem sensus operatur, quis horum, quæ sunt, magis quàm illa est artifex ?

7. Etsi justitiam quis diligit : labores hujus magnas habent virtutes; sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vità hominibus.

8. Et si multitudinem scientiæ desiderat quis : scit præterita et de futuris æstimat : scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum : signa et monstra scit antequàm fiant, et eventus temporum et seculorum.

9. Proposui ergo hane adducere mihi ad convivendum : sciens quoniam mecum communicabit de

bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.

10. Habebo propter hane, elaritatem ad turbas, et honorem apud seniores, juvenis.

11. Et auctus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me :

12. Tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.

13. Pretereà habebo per hane, immortalitatem : et memoriam eternam his, qui post me futuri sunt, relinquam.

Page 1