Sedium tuarum assistricem : de quà Prov., VIII
5. Quoniam servus tuussum ego, et fius ancille tuæ, homo infirmus, et exigui temporis , et minor ad intellectum judicii et legum.
6. Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
7. Tu elegisti me regem populo tuo, etjudicem filiorum tuorum et filiarum :
8. Et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuce altare, similitudinem tabernaculi sancti tui, quod præparasti ab initio :
9. Et tecum sapientia tua, quce novit opera tua, que et affuit tunc cüm orbem terrarum faceres,et sciebat quid esset plaeitum oculis tuis, et quid directum in preceptis tuis.
10. Mitte illam de ccelis sanctis tuis, et à sede magnitudinis tuc, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te :
11. Scit enim illa omnia et intelligit: et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in suà potentià.