Continendi omnia : dominandi , regendi
3. Ab hâc ut recessit injustus in irà suà, per iram homicidii fraterni deperiit.
4. 'ropter quem , cüm aqua deleret terram, sanavit iterüm sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans.
5. Haec, etin consensu nequitiæ cüm se nationes contulissent, scivit justum et conservavit sine querelà Deo, et in filii misericordià fortem custodivit.
6. Hzc justum à pereuntibus impiis liberavit fugientem , descendente igne in Pentapolim :
7. Quibus in testimonium nequilie fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores ct incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.
8. Sapientiam enim prætereuntes non tantüm in hoc lapsi sunt , ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his que peccaverunt , nec latere potuissent.