Quarum non solüm læsura
poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
21. Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ :
sed omnia in mensurá, et numero, et pondere disposuisti.
22. Multüm enim valere, tibi soli supererat semper : et virtuti brachii tui quis resistet?
23. Quoniam tanquàm momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tanquàm gutta roris antelucani, qua descendit in terram.
24. Sed misereris omnium, quia omnia potes, et-dissimulas peccata hominum, propter poenitentiam.