Per sitim que tunc fuit : in deserto scilicet
10. Cùm tentati sunt..... disciplinam accipientes : quasi virgà emendati, didicerunt sitim ipsis probationi, impiis supplicio fuisse, quod fusè declarant sequentia.
A1. Interrogans (ac velut questione habità) condemnasti : Græc. interrogasti , convicisti.
12. Absentes enim Ægyptii, et presentes Hebræi similiter e&demsiti torquebantur.
13 Duplex enim illos Ægyptios, acceperat tedium : seu Græc. molestia, cùm ad. eos perlata esset fama ejus sitis, quá Israelitæ in deserto laborassent, duplici cruciatu affecti sunt. Primüm quidem ex memorid preteritorum, atque horrendæ illius sitis quam perpessi essent, aquis in sanguinem versis : iterüm antem, quód viderent Israelitas inimicos ex eodem incommodo tantà benignitate refectos, invidià tabescebant ; atque hoc postremum est quod habent seqq.
14. Cüm enim. audirent Aigyptii per sua tormenta, per sitim, bené secum agi : Grec. benè cum ilis agi, id est, cum Hebrsis : commemorati sunt Dominum : ejus recordati sunt; sive, ut habet Græc. senserunt Dominum, alios probantem , alios punientem : admirantes in finem exitüs : Græc. deest. \
: 45. Quem enim (populum Dei) zn expositione puerorum projiciendorum in flumen, Exod., 1, 22, projectum deriserunt : repudiaverunt; eumdem Dei populum,
militer justis sitientes.
16. Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes, et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam :
17. Ut scirent quia per quæ peccat quis, per hec et torquetur.
18. Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua , qua creavit orbem terrarum ex materià invisà, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones.
19. Aut novi generis irá plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes :