‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 68 sur 588 · Neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum · texte numérisé non relu

Neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum

5. Ut non essent vacua. sapientie tue opera : ne maris tam vasta moles inutilis haberetur, eam quoque hominibus frequentandam tradidisti. 6. Gigantes : portentosum genus hominum, de quo Gen., VI, 4. Spes orbis ter-

rarum. Noe et ejus familia.

1. Benedictum... lignum per quod fit justitia : in figuram ligni quo liberati sumus : Ambros. ir Psal. cxvin. Benedictum lignum (arca scilicet) quod fit per justitiam (Deo jubente) ; maledictum autem lignum quod fit per manus hominum

(ad colendum), ut habet vers. seq.

9. Odio sunt Deo, impius et impietas ejus : impium opus quod fabricat ; idolum. 11. In idolis nationum non erit respectus : melius Græc. erit respectus ; in idola erit inquisitio et ultio, negatione sublatà, nam idola contrita sunt. Creature Dei : Grec. in creaturá Dei (in ipso opificio inter Dei creaturas) in odium facte sunt.

Grec. facta sunt, idola scilicet.

12. Initium fornicationis , sive idololatriæ ex ipsà sculpture arte repetendum,

cujus refert originem.

13. Neque enim, ut sidera et tellus, aliaque Dei opera, idola erant ab initio, neque durabunt in perpetuum, fragili scilicet compactà materià, seu quód recens

14. Supervacuitas enim hominum hee advenit in orbem terrarum :

et ideó brevis illorum finis est inventus.

19. Acerbo enim luctu dolens pater, citó sibi rapti filii fecit imaginem, et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nune tanquàm Deum colere ecpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.

16, Deindé interveniente tempore convalescente iniquà consuetudine, hie error tanquàm lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.

17. Et hos, quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quód longè essent, è longinquofigurà eorum allatà, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant , fecerunt : ut illum , qui aberat, tanquàm presentem colerent suà sollicitudine.

18. Provexit autem ad horum culturam, et hos qui ignorabant, artificis eximia diligentia.

19. Ille enim volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte

sua, ut similitudinem in melius figuraret.

20. Multitudo autem hominum abdueta per speciem operis, eum qui ante tempus tanquàm homo honoratus fuerat, nune Deum æstimaverunt.

21. Et haec fuit vitæ humane deceptio : quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.

22. Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam ; sed et in magno viventes inscientic bello, tot et tam magna mala pacem appellant.

23. Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insanis plenas vigilias habentes.

24. Neque vitam , neque nuptias mundas jam custodiunt : sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat :

25. Etomnia commista sunt, sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum,

Page 1