‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 74 sur 588 · Hic enim scit se super omnes · texte numérisé non relu

Hic enim scit se super omnes

delinquere, qui ex terme materiâ fragilia vasa, et sculptilia fingit.

14. Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animse, superbi sunt inimici populi tui, et imperantes illi :

15. Quoniam omnia idola nationum deos æslimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.

16. Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit Deum fingere.

17. Cüm enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse, his quos oolit :

quia ipse quidem vixit, cüm esset mortalis, illi autem nunquàm.

18. Sed et animalia miserrima colunt : insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.

19. Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere. Effugerunt autem Dei laudem, et benedictionem ejus.

8. Ille qui paulo anté. Ylle fecit deum ex eodem luto, ex quo ipse recens compactus, in lutum resolvetur, repetità animá quam habebat.

9. Sed cura est illi. Nihil memor figulus, neque molesti operis, neque brevis ævi, æmulatur aurifices, et gloriæ ducit, quód æquè ac illi res supervacuas ; Græc. imagines, adulterina fingit : idola scilicet et deos.

49. Æstimaverunt fictores idolorum Zusum esse vitam, ac per ludibria et jocos transigendam, compositaque omnia ad lucrum : ef oportere etiam ex malo, ac etiam ex idolorum fabricà pecuniam corradere, ut ille in Actis, Xix, 25: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio.

14. Supra modum anima : Grec. super animam infantis ; supra quam liceat anime quantumvis infirme, puta infantis. Superbi : deest Grec. jungendum

seqq.

16. Homo enim. En gradus, ut Deus per se vivens et immortalis, viventes quidem sui imagines, sed tamen mortales faciat; homo autem mortalis, mutuato à

Deo spiritu, fingat mortuas.

18. Animalia miserrima colunt : Græc. inimicissima, nocentissima ; reptilia, serpentes. Insensata enim : sensu carentia, id est, statue, comparata his (Graec. aliis), acilicet animantibus, quantumvis deterrimis, {lis deteriora sunt.

LIBER SAPIENTLE.

I UP PRPSIPSPSPSISPSPSESSESESENINSESFSISIS SI S PSPSIPSESIPSPNEVIDSNESES

APUAPURININ IUS GIAAUNPOIUAUARIN PP IAPSISINP

Bestiarum cultores per bestias puniti : eæ quoque immisse in Hebreos, sed dispari eventu: serpens æneus, 1; animadversio in Ægyptios per ignem grandini mistum, et famem consumptis frugibus, 19 ; manna populo Dei prestitum , ejusque mirabilia, 20 etseqq.; vis illa homi-

num altrix, non escarum naturà, sed verbo et voluntate Dei constat, 21, 26.

1. Propter hzec, et per his similia passi sunt digné tormenta , et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.

2. Pro quibus tormentis benè disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram :

3. Ut illi quidem concupiscentes escam, propterea qui illis ostensa et missa sunt, etiam à necessarià concupiscentià averterentur. Hi auiem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.

4. Oportebat enim illis sine excusalione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem:

his autem tantüm ostendere quemadmodüm inimici eorum exterminabantur.

9. Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.

6. Sed non in perpetuum ira tua permansit : sed ad correptionem in brevi turbati sunt , signum habentes salutis ad. commemorationem mandati legis tuce.

7. Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem.

8. In hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es, qui liberas ab omni malo.

9. Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas anime illorum ; quia digni erant ab hujusmodi exterminari.

10. Filios autem tuos, nec draconum venenatorum vicerunt dentes : misericordia enim tua adveniens sanabat illos.

11. In memorià enim sermonum tuorum examinabantur , et velociler salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adjutorio.

Page 1