Per similia passi sunt : per bestias bestiarum cultores
2. Pro quibus tormentis : cùm idolorum cultores ulciscereris per bestias, quas colebant ; è contra plebem tuam alebas per bestias. Datá ortygometrä, coturnice, dedisti concupiscentiam delectamenti : vem quam delectabiliter appetebant. Novum saporem : peregrinum, insuetum.
3. Ut illi quidem : idololatræ, /gyptii, ranis aliisque animantibus etiam inter cibos ebullienlibus. Exod., vit, 3. Etiam à necessarià concupiscentià averterentur,ingenerato fastidio per eorum animalium deformitatem, ut habet Græc. Hi autem, Hebrei ad extremam inopiam redacti, novam gustaverunt escam. Summa : animantium genere, ut vis, uteris, sive ad ultionem, sive ad beneficium.
3. Etenim cum illis : Hebræis : aliud exemplum; immissis serpentibus in Hebræos, statim datum serpentis ænei remedium. Num., xx1, 6, etc.
6. Signum. salutis : serpentem æneum. Ad commemorationem mandati legis fuc, quo tibi fidere jubebantur.