‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 77 sur 588 · Sed tuam manum effugere impossibile est · texte numérisé non relu

Sed tuam manum effugere impossibile est

16. Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt : novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.

17. Quod enim mirabile erat, in aquà, que omnia extinguit, plus ignis valebat : vindex est enim orbis justorum.

18. Quodam enim tempore mansuetabatur ignis , ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia : sed ut ipsi videntes, scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.

19. Et quodam tempore in aquà supra virtutem ignis exardescebat undiquè, ut inique terree nationem exterminaret.

20. Pro quibus angelorum escà nutrivisti populum tuum, et paratum panem de ccelo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

21. Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat, et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.

Page 1