Quod enim mirabile : rupadcEsraruy : maxime incredibile
18. Mansuetabatur ignis, ne comburerentur... animalia : \ocustæ , quas posteà grassari oportebat. Exod., x, 6. Que missa erant : jam terree gremio fota, et suo
tempore eruptura: quanquam ex Graec.
verti posset, missa sunt.
19. Ut inique terre nationem exterminaret ; germina, fruges : yewmpata, ut
vers. 22, x&omouc, fructus. Interpres autem nationem pro nativitate posuit, ut. XVIII, 12; XIX, 10, hoc est, pro natis frugibus, ut infrà, vers. 26, quanquam et frugum illa consumptio omninó instituta erat ad exscindendam gentem. Summa autem : ignem nune repressis, nune exertis viribus, prout jubebatur, in creatoris potestate fuisse.
20. Pro quibus : pro consumptis frugibus, filiis tuis manna præbuisti, cujus miram vim docet. Omnis saporis suavitatem : aqui, Num., X1, 1, inanna erat saporis instar panis oleati. Sed alius est nativus sapor, alius quem fidei multiformis gratia tribuebat; quod iste vel à Dei spiritu , vel à populi Dei traditione didicit; undé et Paulus, ea que in arcà erant, Hebr., 1x, 4. Quem locum si conferas cum 111 Reg., vii, 9, et II Paral., v, 10, huic similem reperies, Vide etiam infrà, XIX, 7.
21. Substantia enim tua : Græc. drcoracus. Non manna tot per se effecta præstabat; sed Dei fecunda substantia ex quàcumque re quidquid vult elicit.
99. Nix autem et glacies : aliud oppositum ; nivem quidem et glaciem , seu grandinem , immissas Ægyptiis, non resolvebat ignis immistus : manna autem concretum, cujusdam instar nivis aut grandinis , ad primos solis radios liquesce-
bant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvià coruscans.
23. Hie autem iterüm , ut nutrirentur justi, etiam sus virtutis oblitus est.
24. Creatura enim tibi factori deserviens , exardescit in tormentum adversüs injustos : et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt.
25. Propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium. nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad volunta-
LIBER SAPIENTIÆ
tem eorum, qui a te desiderabant :
26. Ut scirent filii tui, quos dilexisti, Domine , quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos, qui in te crediderint, conservat.
27. Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat :
28. Ut notum omnibus esset, quoniam oportet prevenire solem ad benedictionem tuam , et ad ortum lucis te adorare.
29. Ingrati enim spes tanquàm hibernalis glacies tabescet, et disperiet tanquàm aqua supervacua.
bat. Exod., xvi, 21. De manne autem specie vide Exod., XVI, 14; Num, XI, T. 93. Hic autem , ignis : solis radii prorsüs igne vi. Vide infrà, xix, 20. 95. Gratiæ tue : gratia hic significat beneficam et altricem omnium Dei po-
tentiam.