ANA
Tenebre Ægyptiacæ occultorum peceatorum vindices, 3; derise magorum artes: impii tanquàm cæco carcere conclusi, 4, 15; pavor : horrenda nox, superventure eterna noctis imago : impii
sibi graves, dirumque supplicium, 20.
1. Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua :
propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt.
2. Düm enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanc-
tæ, vinculis tenebrarum et longe noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt.
3. Et düm putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso obli-
1. Propter hoc : quód non nossent profunda consilia tua , falsà spe delusi, su-
perbiebant, ut habent seqq.
2. Dim enim : dàm latere se putant Deum , veras in latebras conjecti sunt
per Ægyptiacas illas tenebras, de quibus Exod., x, 21. Tenebroso oblivionis velamento, tanquàm sole oblito solitam lucem emittere, dispersi sunt : quique in suas
conclusi domos, nullo hominum coetu. Spectris conturbati : quód et tante nocti, et territæ conscientiæ congruebat, ,
vionis velamento dispersi sunt, paventes horrendé, e£ cum admiratione nimià perturbati.
4. Neque enim que continebat illos spelunca, sine timore custodiebat : quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis prestabant. :
5. Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen prebere, nec siderum limpidæ flamme illuminare poterant illam noctem horrendam.
6. Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus : et timore perculsi illius , que non videbatur, faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur :
7. Et magicæ artis apppsiti erant derisus, et sapientie glorie correptio cum contumelià.
8. Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab animà languente, hi cum derisu pleni timore languebant.
9. Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium, et serpentium sibilatione commoti , tremebundi peribant , et aerem, quem nullà ratione quis effugere posset, negantes se videre.
10. Cüm sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis : semper enim presumit seva, perturbata conscientia.
11. Nihil enim est timor, nisi proditio cogitationis auxiliorum.
12. Et düm ab intüs minor est expectatio, majorem computat inscientiam ejus cause , de quà tormentum prestat.
4. Spelunca : domus propria, quà pedem efferre propter horrendas tenebras
non auderent. Undé domus instar carceris, ipsi sine ferro , tenebris velut vinculis tenebantur, suprà, vers. 2, infrà, vers. 15, 16, 47. Quæ omnia pertinent ad interpretationem hujus textüs quo scribitur : Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat. Exod., x, 23. :
6. Subitaneus ignis : Græc. pyra, rogus. Credibile est accensos ingentes rogos diseutiendis tenebris subitó apparuisse per Ægyptum totam : sed hec terrori erant, cüm lucem non darent. Tímore perculsi: cùm obscure pallentesque facies territarent, etiam quæ videbant, habebant pro horribilioribus spectris.
1. Magicæ artis : Græc. magicæ artis jacebant ludibria : (in magis nullum presidium , ut in aliis aliquot plagis Ægyptiacis ). Et sapientie glorie correptio ( erat) eum contumeliá : qui sapientiá illà magicá gloriabantur, contumeliose corripiebantur.
9. Etsi nihil illos : etsi nihil erat monstri quod territaret. Efiam aerem negantes se videre : adeó exanimati metu , ut nec respirare se crederent; videre autem , pro quolibet sensu sumitur. Alii, negantes videre , recusantes vertunt , occlusis oculis, ne, quæ undiquè ingruebant territamenta, aspicerent. os
10. Cüm sit timida: ex Græc. istud exsculpseris : malitia enim proprio judicio condemmata terrificum quid testificatur sibi. Complutensis legit : Formidolosa res est proprio teste ( conscientià scilicet) damnata malitia. Presumit seva , perturbata conscientia : Grec. ( malitia) prasumit seva perturbata per conscientiam, sive conscientià in ablativo casu. "
41. Proditio cogitationis auxiliorum. Grec. proditio, sive consiliorum defectio quæ à cogitatione. Indè oritur timor, quód ipsa mens, velut prodita destitutaque, nec de auxilio cogitat.
12. Düm ab intüs minor : quó cuique mins in se præsidii est, eó magis latere putat praesentem tormentorum causam : quod est calamitosissimum ,^»üm pars aliqua sit solatii, mali scire originem.
43. Illi autem qui impotentem veré noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem , eumdem somnum dormientes ,
14. Aliquandó monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione : subitaneus enim illis, et insperatus timor supervenerat.
45. Deindè si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in earcere, sine ferro reclusus.
16. Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset , ineffugibilem sustinebat necessitatem.
17. Unà enim catenà tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus
LIBER SAPIENTLE.
sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, auí vis aque decurrentis nimium,
18. Aut sonus validus præcipitafarum petrarum , aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo, deficientes faciebant illos pre timore.
19. Omnis enim orbis terrarum limpido iluminabatur lumine , et non impeditis operibus continebatur.
20. Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, qua superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.
13. Impotentem noctem : ineluctabilem. Alii, éntolerabilem, evitatu sive toleratu
impossibilem ; et ab infimis , et ab altissimis: duplex versio. Tota sententia in Græc.: Illi autem qui (per) inevitabilem (sive intolerabilem ) noctem, et ab inevitabilis ( sive intolerabilis) ?nferni speluncis supervenientem , eumdem somnum (æquè irrequietum , æquè turbulentum ) dormiebant : aliquandó, etc., horrenda nox qu: ab altissimis inferi, ab ipso velut tartaro immissa videbatur.
14. Anime deficiebant traductione : Græc. traditione , sive deliquio quo laborabant pre metu.
15. Si quisquam decidisset : erigere se non audebat , ne periculosiüs offenderet : custodiebatur. Vide vers. 4.
16. S? enim rusticus : quocumque loco deprehensi , ac tenebris præoccupati erant, eo constricti tenebantur.
417, 18. Sive spiritus... aut sonus validus : quocumque sonitu , seu leni , seu gravi, atque etiam suavi territabantur, exaggerato per tenebras metu.
20. Gravis noy, imago tenebrarum , que superventura illis erat : in inferno Scilicet, ut passim in Seripturis. Ipsi sibi erant graviores tenebris : cæcitate mentis graviores tenebras intüs circumferentes.