‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 86 sur 588 · Agrestia enim in aquatica con · texte numérisé non relu

Agrestia enim in aquatica con

vertebantur, et quæcumque erant

natantia, in terram transibant.

19. Ignis in aquà valebat supra suam virtutem, et aqua extinguenlis nature obliviscebatur.

20. Flamme è contrario, corrupübilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facilè dissolvebatur, sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.

13. Qui cum lætitiâ receperunt : puta bonum illum senem, qui leviten eisdem utentem justitiis, sub eàdem Moysi lege viventem exceperát, vers. 20; sœvis afflizerunt doloribus, usque aded ut filiam opprimendam offerre cogeretur, vers. 24.

16. Percussi sunt autem cæcitate : mentis quidem, ad exemplum eorum, quibus Angeli apud Sodomos cæcitatem immisere. Gen., xix, 11.

17. In se enim. Hic etiam nonnulla sive exciderunt, sive transposita sunt. In se elementa dim convertuntur. Düm redundat, et in Graec. deest. Convertuntur. Grec. ad verbum, elementa in se harmoniam (sive concentum conseusumque) mutantia, hoc est, in alias veluti formas naturasque conversa, ut habes vers. 6. Sicut in organo qualitatis sonus immutatur : Græc. Sicut in psalterio, soni (nominativo plurali) modulationis nomen mutant; et omnia suum sonum custodiunt. Græcus ad elementa refert, semper manentia in sono; quie neque in Græco, neque apud interpretem satis expedita sunt, et aliquid omnino in ipso textu labis; sensus autem est : Quàm faeilé in organo musico, intensis remissisve fidibus , permanente sono , soni tamen modulus inflectitur ac mutatur tam facilé, Deo varié velut digitis elementa pulsante, ab iisdem naturis tanquàm diversos sonos, ita diversos effectus elici : quod et seqq. firmant. Undé æstimari: Græc. quod quidem liquido æstimari potest ex ipso rerum gestarum visu, hoc est, quod explorari potest ex ipsis majorum nostrorum commemoratis historiis.

18. Agrestia enim (sive Graec. terrestria) in aquatica convertebantur : quæ videntur spectare ad diluvium quo tempore naftantia, natailia, pisces, transibant in terram.

Page 1