Ignis in aquá, ut dictum est suprà, xvr
90. Flamma à contrario : vide xvi, 18, nec dissolverunt (seu Græc. dissolvebant) illam : vide ibid, 22, 27. Græc. nec dissolvebant facilé dissolubile glaciale genus ambrosia esee, hoc est, ex ejusdem capitis xvr, 22, 27, flammæ non dissolvebant nivem, sive grandinem et glaciem, cognatæ licet naturæ eum manná, quod exiguo solis radio tabescebat. [n omnibus enim : summa dictorum à cap. xvi ad finem, Deum innumerabilibus ostentis ac miraeulis effecisse ut populus Israeliticus supra omnes populos elarus, et à Deo dilectus, neque ullà injurià violandus à gentibus habeatur; quó totus collimabat liber, ut mox etiam videbimus. -
AAAARAAAAAAA/VAAANAAAAAAAAAAAAAAA NAAAAAAAAAAAAAAAPAAAAAAANAAAAAAAAAAAAAAAINAAAAANAAAAAL VULAAAASAAAAAA/AAAZ
PRÆFATIO
IN ECCLESIASTICUM.
]. — De inscriptione libri inter. Græcos et Latinos.
Liber Ecclesiasticus is est, quem sanctus Hieronymus in Prologo sæpè memorato, et huie editioni prefixo ad libros Salomonis, hebraicum se reperisse testatur, non Ecclesiasticum, ut apud Latinos, sed Parabolas prænotatum. Ab eodem Hieronymo appellatur Panaretos Jesu filii Sirach liber. Panaretos autem , quód de omni virtute præcepta tradat, quo elogio passim à Grecis insignitur. Apud eosdem Græcos inscribitur, Sapientia Jesu filii Sirach ; ita Clemens Alexandrinus, ita Origenes , lib. VIII contra Celsum, n. 50; ita Eusebius Caesariensis, lib. VIII, De Demonst. evang. ad Danielis hebdomadas; ita sanctus Epiphanius, heres. 16, quæ est Anomæorum, ad cap. v; Aetii, et alii plerique omnes. Hanc inscriptionem Complutensis editio retinuit; Sixtinus veró codex, pro Saptentia Jesu filii Sirach, habet simpliciter, per contractionem , Sapientia Sirach; cüm Sirach scriptoris pater, non ipse scriptor fuisse memoretur. Latini veró Ecclesiasticum Jesu filii Sirach inscripserunt; et Ecclesiasticum quidem, ut à Salomonis Æcclesiaste distinguerent, utroque vocabulo à concione deducto.
Nune textus Hebraicus nusquàm est; sed auctoris nepos profectus in Ægyptum, ibi relictos libros nactus, avi sui Jesu præclara monumenta in Græcum transtulit, Ptolemæi Evergetæ anno trigesimo octavo , ut ipse in Prologo interpretationis suæ tradidit: quod quidem ad quale tempus pertineat, dicemus, ubi de auctoris ipsius nomine atque ætate constiterit.
11. — De auctore libri : Grotii sententia de fine capitis L, et de capite Lr, deque aliis locis huie et libro Sapientiæ additis.
Et auctoris quidem nomen ipsa prodit inscriptio , Graecorum
PRÆFATIO IN ECCLESIASTICUM. 45
Latinorumque omnium consensione firmata. Attestatur Græcus interpres, qui avum suum egregii scripti auctorem, Jesum nominet; quin ipse auctor antiquum in morem, nomen suum scripto indidit his verbis,-quibus liber clauditur : Doctrinam sapientie et discipline scripsit in codice isto Jesus filius Sirach Jerosolymita (cap. L, 29). En nomen, en genus, en patriam ejus qui scripsit librum ; omnia prisco ritu; ut equidem nesciam, quid Grotio in mentem venerit, qui notis ad eumdem locum, verba memorata à nepote auctoris, hujus libri editore et interprete, avi scripto addita asserit, nullo codicum testimonio, nullà conjectura, ut legenti patebit.
Neque magis audiendus, cüm caput rr, quod sic inscribitur, Oratio Jesu filii Sirach, nepoti tribuit, nullo prorsüs allato hujus rei argumento.
Gravius id quod idem tradidit, Praefatione ad notas in librum Sapientiæ, ei libro sicut et Ecclesiastico à christianis christiana quaedam commodis locis addita, ac locutiones quasdam, quæ magis Evangelium sapiant, quàm vetustiora tempora; quà fiducià multa mutat, gustu quidem suo, nullà codicum aut antiquarum lectionum ope. Qua si quisque pro libidine audeat, omnis priscorum librorum periclitabitur fides. Sed nos, quoad dabitur, horum omnium nullam haberi oportere rationem, suis locis demonstrabimus; nunc quandó nullà ratione afferuntur, pro certo dabimus, omnium hujus libri partium unum esse auctorem Jesum filium Sirach, qui eum Hebraico sermone scripserit; nepotem, quocumque sit nomine, neque enim ipse prodidit, nihil sibi quidquam ampliüs tribuisse, quàm ut interpretis officio fungeretur , ut ipso Prologo constat.
III. — De setate libri : duæ ejus note ex ipso libro repetendæ.
Nune de libri state accuratius disputandum, quód ea res maximè ad scripti intelligentiam faciat. Duo autem esse videmus, undé haec tempora æstimari possint : alterum, quód hujus scripti tempore gravem Judaeis à gentibus ac regibus incubuisse vexationem, multi loci probant : alterum, quód ipse Siracides virorum illustrium laudes referens, ne antiquos tantüm memorasse vide-
46 PRÆFATIO
retur, suo ævo propiorem Simonem Oniæ filium pontificem maximum ultimo loco celebraverit, cap. r, ex quo intelligitur circa ejus tempora claruisse.
IV. — Quis fuerit ille Simon Oni: filius ab Ecclesiastico celebratus ?
Sed de Simone quidem Oniæ filio ambiguum : cùm duo ejusdem appellationis extiterint Josepho memorati, Originum lib. XII, alter secundo, alter quarto capite : Simon scilicet primus qui Justus dicitur, Oniæ primi filius, secundi Oniæ pater; ac Simon secundus Oniæ secundi filius, Oniæ tertii viri maximi ae sanctissimi pater, sub quo vexationem regum Syrie coepisse, Machabaica testatur historia.