‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 9 sur 588 · V. — Divina libri auctoritas · texte numérisé non relu

V. — Divina libri auctoritas

. His igitur, aliisque divinissimis atque altissimi spiritüs documentis Sapientite liber meritó à Patribus ad summum. auctoritatis culmen evectus est, divinorumque voluminum canone recensitus. Jam concilii Carthaginensis III, sancti Innocentii , sancti Gelasii, Romanorum Pontificum, edita eam in rem decreta retulimus, qua sequitur et firmat Tridentina synodus, notissimo decreto de Scripturis canonicis, Sess. 1v.

Præluxerunt antiquissimi, ac prime etiam ætatis Patres, apud quos et Sapientiam et Ecclesiasticum , sacræ Scripture titulo prænotatos passi invenias, nec leviter ac velut perfunctorié ;

& PRÆFATIO IN LIBRUM SAPIENTLE.

sed asseveratione eà , quae et firmissima sit, et ad posteriora Sæcula permanarit.

De canonicæ Scripturæ titulo, nonnihil à Latinis Greci discrepare visi; interim quosdam libros à Græcis divinos ac propheticos fuisse habitos, quos tamen in canonem non referrent, vel una illa Origenis ad Julium | Africanum de Susanndá et aliis confirmat epistola : favet ipsum Salomonis nomen, quo nonnisi divinitüs inspirata volumina dignarentur.

Quod autem sanctus Hieronymus memorat (eàd. Pref.) legi quidem ab Eeclesià hos libros «ad ædificationem plebis , non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam : » pace summi viri dixerim, non ita Augustinus : qui ad confutandam Pelagianam heresim, passim hunc adhibet Sapientiæ locum : Raptus est ne malitia mutaret. intellectum. ejus (Sap. 1v, 41), et illum de continentià ab uno Deo impetrandà celeberrimum ( vir, 24), aliosque non paucos; atque ut pariter de Ecclesiastico conficiamus, deductum ex eo libro profert egregium locum, de Libero arbitrio, pari auctoritatis commendatione cum cæteris, qui vel divinissimi et maximé canonici habeantur (S. Aug. lib. de Grat. et lib. arbitr., cap. n1, n. 3; Eccli., xv, M).

Nec mirum, cà m hine egregios locos ipse etiam.Cyprianus attulerit, et adversüs Judaeos, opere imprimis dogmatico, quo nonnisi receptissima, et à divino Spiritu dictata protulit ; propheticum illud de Christo patiente testimonium adhibendum censuerit, ad confirmandam fidei veritatem.

His ergo permotus S. Augustinus eos, qui libri Sapientice de- Arectabant auctoritatem, sic castigabat (lib. de Predest. sanctor., xiv, n. 27): « Non debuit repudiari sententia libri Sapientiæ, qui meruit in Ecclesià Christi de gradu lectorum, tam longà annositate recitari, atque ab omnibus christianis, ab episcopis usque ad extremos laicos, fideles, poenitentes , catechumenos, cum veneratione divinæ auctoritatis audiri. Ac posteà, eum librum sibi anteposuerunt, etiam temporibus proximis apostolorum egregii

tractatores, qui eum testem adhibentes, nihil se adhibere, nisi divinum testimonium, crediderunt. »

SARAAMMAAAAAAAAARARAAAAA AAA AAA AAA AR ARA AAA A AC A ET EAU UE LAAAAAAPARA vVyvel

Page 1