XVIII. — Distributio operis
Opus tres in partes divisum videtur. Prima et secunda ez sint cap. 4 et xxiv, in quibus pro more sapientum Hebræorum, de sapientià multa prefatus, huic præfationi connectit omnimodas sententias : quibus duabus partibus æquà propemodüm distributione distinctis, accedit tertia à cap. xri, vers. 45, in quà exorsus
IN ECCLESIASTICUM. 53
à Dei laudibus, atque in virorum illustrium commendationem effusus, piam in orationem, sanctamque adhortationem desinit.
XIX. — De canonicá et antiquá libri auctoritate ad disceptandas fidei quaestiones.
De libri auctoritate, in præfatione ad. Sapientiam , quod. ad institutum nostrum attinet, satis superque diximus. Et Graeci quidem aliqui, puta Epiphanius, quique eum exscripsit Joannes Damascenus, locis suprà citatis, aiunt Sapientiam Salomonis et Jesu filii Sirach libros quidem esse utiles, non tamen accenseri solere Scripturis, quas in arcá Testamenti repositas putabant. At idem Epiphanius, heresi 76, quæ est Anomæorum, exprobrat Aetio, si Spiritu sancto esset genitus, id acturum fuisse, ut sacris codicibus Veteris Testamenti usque ad Estheris tempora, ac Novi Testamenti libris, item Sapientiis cùm Salomonis, tüm Jesu filii Sirach pervolutis, se ipsum (ut nove sectae conditorem) condemnaret; quo nihil clarius, ut probetur hos etiam libros æquè ac alios, non eodem licet ordine, inter propheticas Scripturas recensitos : quippe qui ad haereses profligandas pariter eum caeteris advocentur. Hüc accedit Origenes, qui Sapientiam Jesu Siracidæ pari cum aliis Scripturis, etiam Salomonicis, auctoritatis commendatione proferat : initio lib. VI Contra Celsum, n. 7, cujus generis innumerabilia testimonia extare in confesso est. In occidente veró vidimus Augustini locum ex Ecclesiastico seque ac ex Pentateucho liberüm arbitrium, aliaque fidei dogmata asserentis. (Praef. in Sap.) Ac ne Africanam tantüm Ecclesiam laudare videamur, hunc secutus è Gallis nostris Prosper urget Collatorem adhibitis Ecclesiastici testimoniis (conf. Collat .,n. 40, et alibi passim, nune cap. xi, n. 4); quin ipse Collator in Galliis quidem agens, sed tamen Grecorum magis imbutus sententiis, haud minüs quàm cæteras Scripturas, eumdem librum laudat (Coll., XIII, cap. xir). Cüm autem ibidem librum Pastoris attulisset, respondet Prosper : « illud nullius auctoritatis testimonium, » paria dicturus de Ecclesiastico , nisi hune et canonicum et ab apocrypho secernendum duceret. Sic autem videmus utrâque ex parte laudatum ad affirmandam fidem, et ab orthodoxis et ab adversariis : quod quidem ab antiquà traditione manaverat. Cui enim non notus ille
54 PRÆFATIO IN ECCLESIASTICUM.
Ecclesiastici locus, quem tantoperè S. Cyprianus ejusque synodus septem et octoginta episcoporum in causà rebaptizationis, et quidem sub nomine Salomonis urgebant : Qui baptizatur à mortuo, quid proficit lavatio ejus ? (Eccli., xxxiv, 30; Conc. Carth. sub. Cypr. 27). Neque catholicæ sententiæ defensores detrectabant auctoritatem, cüm huic loco S. Augustinus studiosissime responderet (lib. VI De baptism. 3£, n. 66, etc.) ; adeó solemne erat adhibere hune librum in asserendis fidei dogmatibus.