XV. — De latinà interpretatione
Latinc interpretationis auctorem ignoramus. Cüm enim S. Hieronymus, neque Sapientiam, neque Ecclesiasticum verterit, horum librorum interpretatio apud Vulgatam nostram obtinuit ea, que in vulgus, sanctorum quoque Hieronymi et Augustini tempore ferebatur; cujus rei argumentum est, quód idem Augustinus speculum ex utráque compegerit; neque eas, alios magis quam tante antiquitatis titulo, eommendatas volumus. Cæterüm nec illud tacendum, Ecclesiastici aliam tune quoque extitisse versio-' nem, hodierno græco convenientiorem, quà et alii latini Patres, et ipse etiam Augustinus utatur.
Certè latina nostra interpretatio multüm ab hodierno græco discrepat, atque omninó necesse est alium interpreti lectum esse grecum codicem, ac eum quem nunc habemus. Hodiernum planiorem, simpliciorem, breviorem , atque ide sententiis aptiorem esse, nemo negaverit; multi tamen sunt loci, in quibus haud dubiè Vulgatz nostrae lectio sanior atque ordinatior ; quo etiam factum est, ut græca perturbata in ejusdem Vulgate ordinem redigenda putaremus : quin etiam græca qua habemus variant, et inter se collata lucem sibi mutuó afferunt, ut notum est: atque harum rerum exempla suis locis meliüs annotanda nune prætermittimus. "
XVI. — Vulgate hic additur versio ex Graeco hodierno Sixti V jussu edita.
Vulgatæ nostre versioni addimus eam, quam vir doctissimus, ac veterum latinarum græcarumque lectionum solertissimus indagator Flaminius Nobilius ex GreecoSixtino adornavit : eam sane confitemur aliquot in locis'clariorem, et græco textui magis con-
52 PRÆFATIO
gruam fieri potuisse : quominüs autem aliam ederemus , Sixtini decreti reverentia tenuit, cùm illo et Nobilii versio commendetur, et alia quzevis quovis colore prohibeatur. Damus tamen in notis, quæ planiora esse credimus, haud parvo emolumento, nisi nos fallit animus, futura lectoribus.
XVII. — De libri instituto; et ut à Salomonicis Parabolis differat, et à libro
. Sapientiæ.
Nune auctoris institutum facilè intelligemus : in eo enim est, ‘ut antecessores qui de sapientià scripserant, imitatus , de univers: vitæ ratione promat sententias, intersertis inculcatisque iis, quæ ad temporum conditionem maximè pertinerent.
Et à Salomone quidem distat, quód ille sententias inordinate feré, atque inartificiosè, nulloque nexu congerat; hie autem ad certa velut capita sæpits redigat, et ejusdem generis nectat: deniquè ad precepta morum , majorum etiam exempla ad- ;jungat.
A Sapientiæ veró libro eatenüs differt, quód is quidem fusiüs Grxcorum in morem disserat; hujus autem pressiüs, ac Salomonico magis ritu modoque currant sententiæ. Ac Sapientiæ sane liber, in summà, ut videtur, pace conscriptus Alexandriæ , nullà turbarum mentione, id agit ut sanctam quidem gentem inter ethnicos versantem ab idololatrià, Ægyptios autem aliosque gentiles, nec populos tantüm, verüm etiam reges à vexando populo Dei, priscorum Ægyptiorum exemplo, deterreat : Ecclesiasticus veró jam gravi persecutione incumbente, ac gentilium ritibus invalescentibus, pollutoque, ut diximus, sacerdotio, calamitatem deprecetur, legitimosque ritus, ac sacerdotii jura commendet (xxxvi, 19 ; xLv, 30, 31 ; L, 12 et seqq.)