II. — Quia iu sua causa csecutit homo, et a se fallilur
Nemosibi sufTicit ad electionem utilium. (S. Basil., Grat. de felicit.)
Propterea quod naturaliter seipsum quisquis amat , et quia in seipsum quisque propensus est, ideo in veritatis judicio fallitur. (S. Basil., Constitut. monastic, cap. 22.)
Porro ab alio cognosci curarique facile est , cum ils qui caiteros judicant, ad discernendam veritatem nequaquam obstet amor sui ipsorum. {Ibid.)
Yehementer claudit oculos cordis amor privalus. (S. Grec, hom. 45 m Ezecli.)
Quia privato nos amore diligimus, clausis oculis in nostra nobis deceptione blandimur. {Ibid.)
Nam sœpe sibi de se mens ipsa menlitur, et fmgit se de bono opère amare quod non amat, de mundi autem gloria non amare quod amat... Fitque ut aliud in intimis intenlio supprimât, aliud tractantis animo superficies cogitationis ostendat. (S. Grec, Pastor, part. I, c. 9.)