ICON G. J. CAESARIS
CATO, APUD LUCA^UM, lib. IX '.
Civis obit, inquit, multum majoribus impar
Nosse modum juris , sed in hoc tamen utilis œvo ,
Cui non ulla fuit justi reverentia ; salva
Libertate potens , et solus plèbe parata
Privatus servira sibi , rectorque senatus ,
Sed regnantis, erat. Nil belli jure poposcit :
Quteque dari voluit , voluit sibi posse negari.
Immodicas possedit opes , sed plura retentis
Intulit : invasit ferrura ; sed ponere norat.
Prœtulit arma togœ , sed pacem armatus amavit.
Juvit sumpta ducem , juvit dimissa potestas.
Casta domus, luxuque carens, corruptaque uunquam
Fortuna domini. Clarum et venerabile nomen
Gentibus, et multum noslrœ quod proderat urbi.
Olim vera lides , Sylla Marioque receptis,
Libertatis obit : Pompeio rébus ademplo
Nunc et licta périt. Non jam regnare pudebit :
Nec color imperii , nec frons erit ulla senatus.
O felix , cui summa dies fuit obvia victo ,
Et cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses !
Forsitan in soceri potuisset vivere regno.
Scire mori , sors prima viris , sed proxima cogi.
Et mihi , si fatis aliéna in jura venimus,
Da lalem , Fortuna, Juham : non deprecor hosti
Servari , duin me servet cervice recisa.