‹ Œuvres complètes du vénérable Jean Eudes, missionnaire apostolique (volume 2)Chapitre 89 sur 480 · Prop. XV. Si · texte numérisé non relu

Prop. XV. Si

126 REGUL.E CONGREGATIONS

I Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam : qui autem acquiescit increpationibus , possessor est cordis.

2 Qui diligit disciplinam, diligit scientiam : qui autem odit increpationes, insipiens est.

3 Qui increpationes odit, morietur:4 et viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus

Libenter igitur5 inclinate aures vestras eis qui vos corripiunt, et ex corde diligite ;6 et monita salutis cum humilitate et gratiarum actione suscipite:7 neque declinet cor vestrum in verba malitise, ad excusandas excusationes in peccatis.

8 Melior est enim manifesta correptio, quam amor absconditus.

Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi.

i0 Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis.

II Egestas etignominia ei, qui deserit disciplinam : qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.

Page 1