REGULA SS. V. MA RLE. — CAP. XI
CAPUT UNDECIMUM De Recto usu linguae.
i quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
2 Lingua enim est universitas iniquitatis, inquietum malum, plena veneno mortifero.
3 Beatus qui tectus est a lingua nequam.'4 Mors illius mors nequissima : et utilis potius infernus quam illa.
5 In ore fatuorum cor illorum : et in corde sapientiuni os illorum.
8 Vir linguosus non dirigetur in terra ;7 nec in multiloquio deerit peccatum : qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
8 Qui cuslodit linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. 9 Qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
10 Sicut urbs patens, e| absque murorum ambilu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.
11 Multi ceciderunt in ore gladii : sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.
12 Qui ergo vult vitam ililigere, et dies videre bonos,