‹ Œuvres complètesChapitre 587 sur 594 · Il est douteux que celte pièce soit de Racine · texte numérisé non relu

Il est douteux que celte pièce soit de Racine

Sed quid non urbes habitent quoque numina, quaeris?

Non habitat fœdos gratia pura locos.

Arcet fumus apes , expellunt crimina Christum ;

Mors vitam , clarum nox fugat atra diem. Hic blandum invitant tranquilla silentia somnum;

Illic assiduo murmure rupta quies.

Nempe micant , inquis , diversis floribus horti ,

Et laetos cantus plurima fundit avis.

Ergo dissimulas quam dulces ruris amœni

Deliciae y ruris oui levis umbra placet ! Hic vos securis , Musœ , regnatis in oris ;

Hic vobis virtus jungitur ahna comes.

Oppida non fugiuut , fateor , non arma Gamenae ;

Loricam Pallas induit atque togam.

At Iaxis vitium fraenis grassatur in urbe ,

Atque illic Musae crimina sola docent.

Necquicquam pavidos circumdant mœnia reges,

Frustra haeret lateri , nocte dieque , manus. Non vera his , sed falsa quies : miserosque tumultus

Mentis non lictor , non domus ampla movet. Quisquis amas strepitus , per me licet , urbe potire ;

Me tamen ipsa magis rura nemusque juvant.

FRAGMENT D'UNE ÉLÉGIE SUR UN CHIEN Nommé Babolin, qui gardoit la cour de Port-Royal.

Semper honor, Rabotine, tuus laudesque manebunt; Carminibus vives tempus in omne meis.

Page 1