APPENDIX PRIMA
Quod idololatria urbi Romæ à sancto Joanne imputata, non aliud sit, aut esse possit. ‘quàm idololatria tunc temporis vigens, et deorum eodem tem-
pore notissimorum eultus ; non autem cultus sanctorum, aut aliquid quod christianismum sapiat.
Hujus appendieis duæ sunt partes; prima, de idololatrià illà no-
BABYLONIS. 549 tissimä sic affirmatur. Loquitur Joannes de illà idololatrià quæ et consuetudine Scripturarum et horum temporum usu notissima fuit. Si enim Apostolus novam idololatriæ formam ac speciem in medium adducere cogitasset, eam utique aliquo signo indicaret. Atqui nibil attulit : non ergo quidquam cogitavit, nisi illud quod ex consuetudine Scripturarum et ipso populorum usu esset omnibus notissimum. Quam vero ab his catholici abhorreamüs non est minüs notum : in Scripturis enim nihil erat notius eà idololatriæ formä quà loco creatoris, creaturæ sacra fierent, juxta istud : Sacrificans dis eradicabitur, nisi Domino soli : nos autem Domino soli, et non dis sacrificare nemo nescit : nobis, ut priscis fidelibus, Deus ille unus est, qui fecit cœlum et terram. Paulus apostolus idolorum turpitudinem in eo reponebat, quod cùm genus Dei simus, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis et cogitationis hominis divinum esse simile ‘. Et iterum : Quod mutarent gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis , et volucrum , et quadrupedum, et serpentium ?. Nos verd divinum nulli rei corporeæ aut creatæ, sed sibi soli et uni semper esse simillimum , eredimus ; nec gloriam Dei in idolorum formam unquam mulavimus. Usus gentium is erat notissimus , ut idolis ipsis vim divini numinis insidere et infigi crederent ; nos autem ne id quidem neque aliud quidquam simile suspicamur ; ac tam clarum à nobis procul esse hos illos notos populis, et apostolicis temporibus ubique celebratos idolorum characteres, ut diutius in tam claro argumento versari pudeat. .
At enim sanctorum cultus, is ipse est quem Joannes appellat idolorum cultum : adeoque illi sancti non potentes rerum, sed nostri apud Deum communem creatorem ac Dominum habili deprecatores, docente Apostolo, pro idolis antichristiani regni habentur ? Quà causä ? quo indicio ? ubi vel tenuis mentio novi generis idolorum ? Pudet christianorum quos talia ludibria deceperunt. Si Joannes talia idola nunquam cogitavit, quid fingimus ? sin autem cogitavit, ejus profecto mentem, aliquà scintillurà emicare oportebat. Nihil autem apoaruit : non ergo alia idola quam vetera omnibus nota ostendere voluit.
Non hic sanè aggredimur controversiam de sanctis : sed liceat, quæso, commemorare res gestas et à contrarià parte recognitas. Doctissimi proteslantes, Dallæus , Basnagius, et ali confitentur, quarto quintoque sæculo à Patrum antesignanis , sanctorum pre-
s Act. xvrr, 29 —--2 Rom. 1, 23.
550 DE EXCIDIO
ces miro studio postulatas. Neque propterea in his sæculis sistendum putamus : sed quandoquidem horum Patrum auctoritas magni meriti habeatur, quid de is ipsi protestantes confessi sint, annotamus. Nunc aliquot ex innumeris exempla ponamus. Quid Ambrosius à Grotio citatus ? quid Theodoretus unus omnium sui ævi theologus vel præstantissimus ‘? Jam de sanctarum reliquiarum cultu hæc habet Hieronymus contra Vigilantium : Rides de reliquiis martyrum, et cum auctore hujus hæreseos Eunomio, Ecclesiæ Christi calumniam struis, nec tali societate terreris, ut eadem contra nos loquaris, quæ ille contra Ecclesiam loquitur *.
Hæc liquida, hæc certa sunt : quis autem hos Patres, quis eis assentientes Gregorium Nazianzenum, Basilium magnum, Augustinum , alios Ecélesiarum in Oriente juxta ac Occidente præsides, idololatras appellavit ? Nempe Julianus impius, Eunapius s0phista græcus, Eunomius hæreticus, denique Manichæus. Nova ergo idololatria, quam nunc Joanni affingunt, prorsus ignota sanctis, et à solis atheis, sive idololatris, ac hæreticis est agnita.
Hæc non curat vir doctissimus Verensfelsius : hos cultus novos et novæ Ecclesiæ instituta vocat ; nec mirum, qui ultro fateatur, nec semel *, se in sacrorum studiorum rudimentis positum , parcè admodum Patres hactenus attigisse, et in horum scriptis esse hospitem. Legat ergo saltem locos à nobis laudatos controversiarum magister : legat saltem ut historicos, ut ipse profitetur ; res gestas et illa illustria facta perdiscat ; facile animadvertet hos sanctorum cultus priscæ Ecclesiæ agnitos et familiares, ab idololatrià quam Joannes tam sæpe reprehendit abhorrere.
Vide autem quid inde consequatur : nova idololatria sanctorum ex protestantium decretis antichristiani regni certissima nota est, Hæc autem idololatria quarto quintoque sæculo viguit. Ergo jam inde antichristianum illud regnum è tenebris emerserat; meliüsque Jurius, aut si eum aspernantur, meliùs Josephus Medus, Anglus , qui sæculis tantà doctrinä ac pietate conspicuis, antichristiani regni impietatem attribuit, quàm vir doctissimus nihil tale ausus, atque ad posteriorasæcula suum Antichristum collocans, ut jam videbimus.
Nec equidem ignoro Antichristi ætates ab eodem auctore distinctas : verum utcumque sit, si sanctorum cultus antichristianæ Ecclesiæ potissima nota est, cum hic cultus per hæc sæcula florentissimus fuerit, sanè Antichristum plus quäm adultum, im virum omnino ac valentem viribus fuisse necesse est : quod fru-
1 Theodor. Serm. 8 de Martyribus. — 2 Hier, adversüs Vigilantium. — 3644 C3: (27.
stra dixeris, cüm ab eo tempore ad nostram ætatem, plus quèm duodecim sæcula, hoc est ex protestantinm mente, omnia jam antichristiani regni spatia effluxerint, intactà adhuc Rom tantis licet adversariorum minis atque odiis impetità.
Mitto imagines nostras non præsentià aut virtute insiti numinis, sed memoriæ causà positas, quas tamen unà cum sanctorum reliquiis putavit vir doctus, nec probandum suscepit, divinis honoribus à nobis coli; cum à primis sæculis obtinuerit Athanasianum istud : « Nos fideles minimè adoramus imagines tanquam » deos , ut Gentiles : absit : sed tantummodo affectum et amorem » animæ nostræ erga imaginis formam significamus !. »
Mitto ipsam eucharistiam corporis et sanguinis Christi præsentiâ vel maxime adorandam ; ne etiam respondere cogar illis qui collata in Christum Spiritum Sanctum supremi cultûs offcia et obsequia, Antichristo tribuere non verentur.
Nunc protestantium sententiam, sive, ut aiunt, systema efformare licet in hunc modum. Est gens in terris unum Deum rerum omnium ex nihilo conditorem agnoscens , quæ sanctos ejus colat in ejus gloriam, eorum ambiat suffragia per Christum apud Deum, eorum merita concelebret quæ sint dona Dei et Christi ; hi licet astipulatores habeant, protestantium quoque opinione, sanctissimos priscorum sæculorum doctores ac Patres , sunt tamen illi ipsi cultores idolorum, ac blasphemi in Deum et sanctos ejus, in cœlum et inhabitantes in eo, quos Joannes toties detestatur. Procul absint à nobis quæ christianam religionem dedecorant : sanctum prophetam nihil quidquam de tam novoidololatriæ ac blasphemiæ genere cogitantem et indicantem, quocumque libuerit , ad impia etiam et delira, velut obtorto collo trahunt.
Summa sit : In Apocalypsi Joannis et idololatrià ibi reprehensä, nulla christianæ religionis vestigia aut indicia deprehendi potuisse : antiquæ idololatriæ quæ notos deos coleret, omnes notas, characteresque, omnia tempora atque etiam rerum seriem convenire : quod erat probandum.