‹ Œuvres de Bossuet (volume 4)Chapitre 223 sur 245 · APPENDIX ALTERA · texte numérisé non relu

APPENDIX ALTERA

Quod sanctus Joannes eos tantüm canat mariyres qui sub imperio romano cum ipso Joanne passi sint, et adversüs vetera ac nota idola decertarint,

Ex dictis consequens est eos quos Joannes vidit venientes de tribulatione magnâ , palmâ in manibus portatà nobiles, aliosque qui characterem bestiæ, nempe idololatriæ in vetere urbe Romä

1 Athanas. t, 2. Quæst. ad Ant. 39. in respons, p. 277.

552 DE DE EXCIDIO

imperantis et sævientis, non gesserint ; non alios esse quam martyres sub imperio romano, unà Cum Joanne tanta perpessos, quamobrem sic orsus est : Ego Joannes frater vester, particeps in tribulatione et regno ‘. Quo se fratrem et socium professus est eorum qui tunc sub imperio romano adversus ejus idola pugnarent. Unde, et bestià cæs, martyres vidit ab ipsä decollatos remeexiop.évevs sive securi percussos, Clarâ allusione ad supplicium sub imperio romano usitatum, ut Grotius et alii eruditi annotarunt; non quod ali quoque martyres ubique terrarum ad eum chorum non pertineant, sed qudd Joannes sub imperio romano passos, in Apocalypsi suà, ipso supplicii genere vel maximè designatos esse voluerit. Quod autem protestantes his substituant Albigenses , Valdenses, Wiclefitas, Hussitas, ac tandem semetipsos, pessimè factum ; vel hâc unâ causä quod Albigenses quibus se dant socios, manicheismi deprehensi à nobis fuerint, quod nuperrimè Limbrokius ex protestantium grege, editis etiam actis, luculentissimè demonstravit. Nec melior conditio Valdensium ex iisdem actis. Wiclefum ; cujus nullus se admiratorem ac discipulum profitetur, nemo, qui ejus trialogum legerit, ex impiorum aulà exemerit ; quippe qui sublato omni libero arbitrio, Deum ipsum; ut cætera omiltamus, ad scelera quoque, ferre necessitate constrictum induxerit, ut alibi ejus verbis recitatis ostendimus,

Page 1