ADMONITIO QUARTA ET ULTIMA
Quale futurum esset excidium urbis, et quando combusta sit.
Duo hic à nobis imprimis perpendenda sunt : primüm sub Alarico gesta qui fons malorum fuit, quantoque ictu tunc Roma percussa sit ; deinde exilloictu subaliis ducibus consecuta. Nequeenim nos, ut fingit Verensfelsius, romanum excidium uni Alarico imputamus ?, quanquam ipsi vel maximè, sed disertè annotavimus quomodo ex illo omnia in pejus jam ruere cœperint, deterso semel romani nominis metu *, et accepto tam grandi vulnere, ex quo nunquam res romana convaluit.
Rem autem non aliter gestam esse quàm diximus ‘, satis ex eventu claruit. Statimnamque Alaricum crudelior et avarior Ataulphus excepit, Romam expilavit, ac de abolendo romano nomine cogitavit. Neque ita mulld post sub Attilà Hunno, sancto pontifici suo salutem Roma debuit, conversis tamen in provincias armis. Sub eodem Leone adest Gensericus Hunno crudelior. Paucis abhinc annis Augustulus postremus in Occidente Romanorum imperator, sedem imperiü romani, Odoacri Herulo , Theodorico Gotho, cæteris deinde tyrannis vacuam reliquit. Hine alternis vicibus Romani et Gothi inter se ventilatam ut pilam habuere, donec
£ C. zx. $ 10. — ? Hist. abrégée, n. 16 et seq. — 3 Paul: Oros. vrr. 38. — 4 Com. in Apoc.
Totila Gothus inchoatum jam inde ab Alarico urbis Romæ perfecit incendium.
Sic ceciderat Babylon cujus figuram Roma in Occidente gessit ; sic, inquam, ceciderat prisca illa Babylon, quam ideo Propheta vili scorto comparavit, quod, Hieronymo interprete !, in morem $corti victorum libidini pareat ; sic Roma quodam veluti pudore prostrato, eujuscumque obvii ducis cupiditatibus serviebat.
- Nemo ergo dixerit eam postea fuisse superstitem; perierat planè Babylonis instar , quæ trecentis annis post Cyri victoriam sub Alexandro quoque magno et aliquot secutis Asiæ regibus floruit. Nec minüs sub Cyro cecidisse à Jeremiâ cæterisque prophetis memoratur, quod capta, vastata, diruta, quantumvis uteumque instaurata , sempiterno exitio amisit imperium, nec unquam pristino splendori restituta est, ut in Apocalypseos nostræ præfatione monuimus ?.
Nec id negat Verensfelsius cujus hæc verba sunt*, At romanum êmperium eo ipso tempore miserè discerptum est. Addit, Totilam ferro flammäque paulo crudelits ac cœteri grassatum fuisse. Nec tamen periisse vult‘, quæ toties capta, recepta, spoliata, prædæ ac ludibrio habita, nec amissum imperium, nec pristinum splendorem recuperare potuerit.
Sed quandoquidem idem Verensfelsius hunc antiquæ Romæ sub Alarico casum extenuare nititur, nec ad rem pertinere, aut ad horrendam istam Joannis descriptionem nihil facere putat ; ad ea initia recurrimus , ac testes adducimus auctores illius ævi probatissimos ; nec abnuet Verensfelsius, qui Patrum, ut lectione parc , ita reverentià tenui, tamen eos saltem ut historicos auditurum se spondeat.
Primus Testis. SANCTUS AUGUSTINUS.
In commentario nostro Augustinum testem ejus ævi adduximus sermone de urbis eæcidio *. En urbis excidium , ipso jam titulo comprobatum. Quid postea? Id agit, quod sæpe Augustinus : Pepercisse Deum romanæ civitati quæ ante hostile incendium, in multis ex multä jam parte migraverat. En disertissimè hostile incendium. Quid hic Verensfelsius ? Eruditi, inquit ‘, pridem judicarunt , id scriptum Augustini non esse. Qui autem eruditi? Neminem affert. Imd eruditi annotarunt id seriptum ante nongentos annos citatum à Bedâ ‘in illo commentario ad Paulum,
3 Ez, xuvux, 1. et in eum locum Hier. — 2 N. 7. — 2 C. rx. S 12. — 4 Ibid. $ 20. — 5 Tom. vr. €. v. n. 8. — 6 G.rrr. Ç 6.
572 DE EXCIDIO
quern ex verbis Augustini totum contexuit. Verba Augustini ex hoc sermone decerpit in I. Cor. c. 10, quod omnes pro certissimo Augustiniani sermonis argumento sumunt. Et tamen vir doctus nescio quos eruditos laudat probatione null ; pene dixerim ; pudet viri jactantis in aera quidquid in mentem venerit. Sic.quos solvere non potuit, amputavit nodos. Hoc primum. Postea fac, id quod est absurdissimum, non esse Augustini : est certè, quod nec ipse Verensfelsius inficiaturus sit, viri docti, pii, denique Augustino simillimi, verbis et exemplis sanctarum Scripturarum compescentis per ea tempora de urbis excidio murmurantes. Quare, utcumque est, solvendus ille locus : ergo Verensfelsius sic solvit : « Scriptor ille quæ de incendio dicit, videtur potius propter il- » lam quam instituit Sodomæ comparationem dicere, quäm quôd res ita se habuerit. » Rectè : Ideo hostile incendium agnovit, quod-Romam Sodomis comparavit : an quod est rectius, Sodomæ comparavit, quod ibi hostile incendium comparavit ? Præterea hoc addit : Certè si seriù ita loquitur, incendium illud extra verum exaggerat. Quid autem exaggerat qui simpliciter appellat hostile incendium ? Denique provocat ad constantem cæterorum consensum in re, inquit, omnium oculos incurrente. Placet consillum. Quem autem nunc maximè consulamus auctorem præter ipsum Auguslinum paganis insultantibus respondentem ? Jam video quid dicas in corde tuo. Temporibus christianis Roma afflicta est et incensa. Respondet : Sicut habet historia eorum incendium hoc romanæ urbis tertium est... Quomodo semel arsit inter sacrificia christianorum, jam bis arserat inter sacrificia paganorum, semel Gailis incensa est... Postea à Nerone, secundo igne Roma flagravit ‘. En postremum incendium quantis ignibus compararit!
Secundus Testis, Saxcrus HrrRoNYMuS.
Libet primüm videre quæ in prophetarum commentariis ad totam Ecclesiam , deinde quæ ad privatos eà de re scripserit. Sub ipso berû ictu positus, romanæ urbis obsidione subit nuntiat4, hæc babet * : « Consternatus, inquit, obstupui, ut nihil aliud quèam ».de salute omnium cogitarem, meque in captivitate sanctorum » putarem esse captivum, » Pergit : « Postquam verd clarissi- » mum terrarum omnium lumen extinctum est , imù romani im- » perii truncalum caput,, et veriùs dicam, in unà urbe totus orbis
* Serm. 296. c. 6. n. 7. olim de div. num. 406.— 2 Proœm. ad I. lib. in Ezech,
. » interiit, etc. » Proœmio ver ad librum 111. « Quis crederet ut » totius orbis extructa victoriis Roma corrueret, ut ipsa suis po- » pulis et mater fieret et sepulerum : ut tota Orientis, Ægypti, » Africæ littora olim dominatricis urbis servorum et ancillarum » numero complerentur : ut quotidie sancta Bethleem, nobiles
.» quondam utriusque sexûs atque omnibus divitiis affluentes sus- » Ciperet mendicantes ? »
Hinc conversis ad provocandam pœænitentiam animis, proœmio in lib. vrir, hos edit gemitus : « Cadit mundus ; et cervix erecta » non flectitur : pereunt divitiæ ; et nequaquam cessat avaritia ; » congregare festinant quæ rursus ab aliis occupentur : aruerunt » lacrymæ, pietas omnis ablata est. » Rectè, et ex more prophetarum , ne mundi calamitates deplorare tantüm, neglectà adhortatione ad pœnitentiam, viderelur. :
Has autem ruentis imperii miserias pridem præsagire visus !, cüm sub Babylonis nomine indicarel eam quæ sedet in septem collibus purpurata , cujus supplicium in Apocalypsi Joannis legimus. Ac paulo post : Tune domus quorum sunt aurata laquearia et parietes vestiuntur crustis, remanebunt vacuæ. Rursus commemorat quosdam ? « qui non ipsam Babylonem sed roma- » nam urbem interpretentur, quæ in Apocalypsi Joannis et in » Epistolà Petri, Babylon specialiter appellatur, et cuncta quæ » nunc ad Babylonem dicuntur, illius ruinæ convenire testentur. »
Ad privatos in eumdem sensum scripsit : ad Demetriadem ep. vi. « Nescis, misera, cui virginitatem tuam debeas : dudum » inter barbaras fremuisti manus..... horruisti truces hostium » vultus ; raptas virgines Dei gemitu tacito conspexisti ; urbs tua » quondam orbis caput, romani populi sepulcrum est ; et tu in » Libyco littore exulem virum, exul ipsa accipies » semper à calamitatibus ad pietatem sermone converso.
Ep. xr. ad Ageruchiam, postquam ostendit pejùs periisse Romaäm quàm olim sub Brenno et Annibale, exclamai : Quid salvum est si Roma perit ? et ad tantas ærumnas senlit verba deficere.
Ad Gaudentium epist. x11. « Proh nefas ! orbis terrarum ruit, in » nobis peccata non ruunt; urbs inelyta et romani imperii caput » uno hausta est incendio. Nulla est regio quæ non cives romanos » habeat. In cineres ac favillas sacræ quondam Ecclesiæ conci- » derunt. Et tamen studemus avaritiæ..….. Auro parietes , auro » laquearia, auro fulgent capita columnarum, etc. » Sic semper in calamitatibus describendis eloquentem se præbet , ut adverstrs
s In Es. lib, rer. ad c. xxiv. — 2 Ibid. hi, xrrr. ad c. xr var.
57À DE EXCIDIO
avaritiam, luxum ac reliquas cupiditates vehementior insurgat et copiosior. ÉTUD
Nec ab eo unquam proposito destitit, sive romani imperii præsagiret excidium, sive jam deploraret. « Horret animus temporum » nostrorum ruinas persequi. Viginti et eo amplius anni sunt, » quod inter C. P. et Alpes Julias quotidie sanguis romanus ef- » funditur. » Exinde vastatas provincias narrat, necdum de urbe quidquam : ac postea romanus orbis ruit, et tamen cervix nostra erecta non flectitur, ete. Ac postea ! : « Romanus exercitus » victor orbis et dominus, ab his (barbaris) vincitur, hos pavet, » horum terretur aspectu.... Et nôn intelligimus prophetarum » voces : fugient mille, uno persequente; nec amputamus cau- » sas morbi, ut morbus pariter auferatur. » Quanto magis post Captam et expilatam urbem , et truncatum; ut ait *, Romani imperii caput, ruitura omnia auguratur.
Nec urbi regnatrici parcit * : Maledictionem quam tibi Salvator in Apocalypsi comininatus est, potes effugere per pœnitentiam.
Cætera ejus generis præterimus. Neque hæc de imperio romano temerè jactat, sed ex conjunctis causis argumento ducto : quod Barbari undique irruerint, qudd ad eorum nomen romanus exercilus pavitaret, ac vincere dedisceret, quod jam non in hostico , sed in solo suo, nec pro gloriä, sed pro salute, Roma pugnaret , im ne pugnaret quidem *, quod cædes, conflagrationes, exitia toto orbe romano, per urbes , per ecclesias pervagata esse cerneret. |
Ad hæc Verensfelsius nihil aliud quàm esse aliquos amplificandi modos ?, hocest non res gestas, sed splendida et inflata mendacia, quibus Hieronymus universo orbi spectanti et sentienti ridendum se præberet. laque, si Deo placet, Patrum eruditissimum, ejusque tam clara testimonia statim unâ liturâ deleta à se putat. In unâ Epistolà vi. ad Demetriadem virginem legimus , et ab ipso defletos Romæ cineres et à Prob navigatura visam fumantem patriam et procerum romanorum direptas incensasque domos. Quid ergo ? Non puduisse Hieronymun tot illustribus personis illudere? Esto simpliciter arsisse dixerit, magnà et insigni ex parte combustam : quis nescit hanc vehementiam nec dedecere prophetas ; præserlim cum eù deventum est ut vincatur sermo rei magnitudine, et minus sit omne quod dicitur 6 ? |
1 Ep. xxxv. ad Heliod. — ? Ep. xvi. ad Prine, — 3 Ep, adv. Jovin.
in fine. — 4 Ep. xr ad Agerue. — 5 G. 111. Ç 6. — 6 Ep. xxxv. ad Heliod. in fine,
Valeat ergo apud Verensfelsium hæc amplificatio non declamatori vanitate, sed gravitate rerum, qui cùm diligentius tot Hieronymi loca à nobis quidem citata et nunc ex parte repetita perlegerit, profectà intelliget unum Hieronymum alterum suo ævo Jeremiam, lamenta æquasse calamitatibus, et castigationibus pœnitentiam. « 1fnf
Tertius et quartus Testis. Socnares et MARCELLINUS comes.
Hos attulit ipse Verensfelsius e. mr. $ 6 et 7. et studiosè notat non esse à me allegatos. Socratis autem hæc verba sunt ! : « Bar- » bari, Alarico duce, Romam everterunt, admiranda opera quæ » spectaculo essent incenderunt, opes diripuerunt, complures se- » natores variiscruciatibus addixerunt, imperii majestatem abolere » tentarunt, etc. » Quo loco Verensfelsius : Socratis auctoritas tanti ponderis non est; quod C. P. (procul Roma scilicet) vitam egisse, et in quibusdam circumstantiis hallucinatum esse prodat; tanquam ille rerum summam paucissimis verbis complexus, omnia cautè et ordine exequi debuerit; aut si eum fortè quædam minuta, ipsum caput rerum, in Casu per totum orbem pervulgato, et, ut ipse vir doctus annotavit, omnium oculos incurrente, ignorare potuerié.
Sequitur : « Marcellinus comes, qui in Chronico, urbis partem » crematam esse ait. Verum et ille, ut qui Justiniani demum » temporibus scripsit, præ is qui ab Alarico Romam capi vide- » rant, fidem non meretur. » Ita doctus Verensfelsius *, quasi magis ipsi licuerit citasse Jornandem, qui sub eodem imperatore floruit. Nos autem non eum volumus anteponi prioribus, qui omnes nullo negotio conciliare possimus, ut statim patebit; nec contemni patimur exaclum ac probatum chronographum, qui rem omnibus sæculis memorandam proximo sæculo scripsit. Quôd autem hos duos auctores omiserimus, non propterea factum, quod exigui pretii testes viderentnr, sed quod clarissimos viros Hieronymum, Auguslinum ac Paulum Orosium in re tam clarà omnino sufficere putaremus.
Quintus Testis. Pauzus Orosrus, cui quidam alii subnectuntur, et res tota concluditur.
« Anno ab urbe conditâ McLx1v. irruptio urbis per Alaricum » facta est, cujus rei, quamvis recens memoria sit, tamen si quis » P. R.et multitudinem videat, et vocem audiat, nihil factum, Sic- » ut etiam ipsi fateutur, arbitrabitur, nisi aliquantis adhuc exi-
2 Lib. vre. 10. — ? Ibid; 7:
576 DE EXCIDIO
» stentibusex incendio ruinis fortè doceatur. » Lib. vir. 40. Ecce gravis auctor sex annis elapsis, rege Gothorum Vallià post Alaricum tertio, scribens Romæ, adhuc visi incendii reliquias refert. Quod autem aliquantas tantüm ex incendio ruinas et factumaliquantarum ædium incendium memorat, lib. vir. 3. non id agit ut incendium exiguum videatur, sed non tantum quattum anno urbis bec. plurimam urbis partem fortuitus ignis invasit !, quo nullum hactenus incendium tetrius fuerat, lib. vir. 14. aut certè non tantum quantum sub Nerone et aliis quæ memorat incendiis ?, ubi tota civilas conflagravit.
Non ergo quis dixerit Orosium Augustino magistro, Cui suam dedicat historiam aut Hieronymo, cujus auctoritatem et admittit et laudat , esse contrarium , qui urbem simpliciter arsisse memorarunt; sed comparatione institutà cum aliis incendüs, significare voluisse, non integram urbem, nec etiam plurimam partem concrematam, imo ver aliquantam eamque fortasse non magnam, si ex ædificiorum quæ supererant numero, incendium æstimetur.
Factum congruit cum Socrate, cujus hæc verba legimus : 7ncensa in urbe opera admiranda quæ spectaculo essent : quo non omnia sed insigniora quædam ædificia arsisse demonstrat.
Addit Orosius eodem tempore clarissima urbis loca fulminibus diruta, quæ inflammari ab hostibus nequiverunt, mole scilicet et structurâ operum; ut sciamus à (othis quidem tentatum incendium, sed ipsa opera restitisse et cœlestis ignis ictibus quodammodo suppletam esse vindictam *.
Quod autem et Orosius seripsit, et Verensfelsius memorat 6, Romam opibus spoliatam non reyno, ac manere tamen et regnare incolumem, nemo non videt ad ea tempora pertinere quibus romanæ urbis sors adhue dubia videretur, ut diximus; quo statu non mirum multos quorum numero accederet Orosius, romani imperii diuturnitati favisse, ut erat pridem insitum christianis, quamvis tot populatæ provinciæ, tot æquatæ solo urbes, tot ac tanti barbarorum exercitus, longè latèque grassantes, tanta denique agrorum squallentium vastitas, vix aliquid spei relinquerent.
Nec negaverim quædam tune dicta esse in gratiam Honori incolumis, florentibus in Oriente Arcadi fratris, sive potius Theodosii ejus filii rebus : quod, eodem Orosio auctore *, pi fratres, commune impertum diversis tantum sedibus tenere cœpissent : iisque superstitibus romanum imperium extinetum confiteri vererentur.
tLib. vrr. 44. — 2 Ibid. 39, — 3 Ibid. 43: — 4 Lib. 39: —5 JL. xr. 8. vis. 29, 6 C.1xx. $ G. — 7 Ibid, vrr. 86.
BABY LONIS. 577
Pudebat interdum Barbaros tantam urbem ornamentum orbis terrarum diruisse : quos proinde Cassiodorus excusans. Alaricum laudat tanquam clementer usum victorià ‘. Quid autem ex his inferet Verensfelsius? Cüm nemo negaverit Gothos esse laudandos quod constituto asylo in æde sancti Petri à promiscuis cædibus abstinuerint ; néc indecorè senator sub Theodorico Gotho Romæ regnante scribens, eo sallem nomine Gothos commendavil.
Quod autem Jornandes scriptum reliquerit ?, Alarico jubente Romam à Gothis quidem spoliatam, non autem, ut solent gentes Suppositos ignes, prorsüs intelligendi ignes quibus tota civitas quasi jure victoriæ deflagraret, ut is auctor conveniat cum antiquioribus: cum ipse Verensfelsius ultro fateatur in tanto tumultu necessarid factum *, ne à subjectis facibus penitus temperarent.
Sed jam de his plus satis : neque enim decet nos interpretaturos tam sublime vaticinium, levia ac minuta sectari; neque necesse ducimus ut omnes auctores aut viderint aut observaverint, aut scribere voluerint totum barbaricæ incursionis atque impressionis effectum; summan rerum intuemur. Sit nobis ante oculos Babylon, et Babylon antiqua et nova, orientalis et occidentalis, ut eam, ni fallor, Augustinus appellat. Addamus si libet utramque per eumdem temporum circulum, per mille scilicet ac centum et sexaginta annos, quatuor feré additis, regnatricem, ac postea obsessam, Captam, spoliatam à præfecto quondam suo Arbace Babylonem; à comite quondam suo Alarico Romam, ut Orosius narrat ‘; de regno sublato si non statim satis claruit, paulo post secuta rerum eventa docuerunt, romanumque nomen olim terris omnibus inclytum atque metuendum, nullâ spe relictä, probro et odio fuisse barbaricis regibus ac gentibus; quod et certissimum est, et nostro instituto sufficit.
SECUNDA DEMONSTRATIO.
Quèd Babyloni Joannis clarus et certus sit inditus character romanæ quidem ürbis, sed vetustæ illius quæ Joannis ipsius tempore visebatur, gentibus imperantis, sævientis in sanctos, et falsis numinibus inbhærentis ; idéoque cum suo superbissimo et crudelissimo imperio excisæ.
Juvat hic proponere protestantibus haud suspectos testes nec recentiores tantüm ,.Hammondum, Grotium, cæteros; sed jam
1 {. vus. 36. — 2 De rebus Goth. p. 614. — 3 Ibid, — à Lib. 1. 3.
Busseer, t. 11. 25
inde ab initio Henricum Bullingerum, auctori non ignotum, quippe el Zuinglianum, et apud Tigurenses Zuinglii successorem, quem suum etiam præceptorem appellat ‘. Is autem in ipsâ præfatione ?, bestias Joannis interpretari aggressus, commemoratis pis et christianisromanis imperatoribus Gratiano, Theodosio, Constantino, qui sub bestià diabolicâ minimè supputantur, hæc habet. « Dum » interim vetus illa Roma serid nollet resipiscere (notentur hæc » verba) et converti ad Christum, relictis dis suis et superstitio- » nibus , lege talionis tandem damnata est à Christo. Nam quä » mensurà Romani mensi sunt aliis gentibus, eâdem gentes aliæ » remensæ sunt Romæ *. Proinde irruerunt in imperium romanum » Persæ, Hunni, Franci, Alemanni, Visigothi, Vandaliet Ostrogothi, » ac totum frustillatim dilacerarunt imperium, ipsam vero Romam » tandem obsederunt, irruperunt, occuparunt, diripuerunt, eva- » cuarunt, et combusserunt, atque ‘vastarunt. » Sic dirutum memorat imperium romanum, neque profuisse, tot pios et christianos habere principes, quèd sub ïis Romani resipiscere noluissent : quæ est propositio demonstranda nobis, quamque ante nos Bullingerus demonstrandam suscepit.
Hæc ad explicationem cap. xH1 et XVIII spectantia, ad eadem capita exponit longè copiosius ad hunc modum.
Demonstrat imprimis in bestià vetustum imperium romanum quale Joannis tempore visebatur, in eoque regno, inquit *, « su- » per capita ejus nomen blasphemiæ, 1d est, quidquid excogitari » potest.blasphemiarum, id totum, et in capitibus maximè Inve- » nietur conspicuum. Si enim inspexeris colles romanos, impri- » mis montem Capitolinum (caput urbis scilicet) invenies à Cice- » rone appellatum deorum domicilium; in collibus etiam illis » visebantur templa Jovis Statoris, Tonantis, Pistoris ; ac templa » Saturni, Junonis, Herculis, Jani, Veneris, Apollinis, etc. Addit » invaluisse blasphemias, eo maximè tempore quo Vespasianus et » Titus de Judæis eorumque Deo, qui verus et solus est, trium- » phasse sibi videbantur, ductis in triumphum sacris templi vasis, » tanquam ipse Judæorum Deus victus vinctusque traheretur. » Quod autem Deus permiserit bestiæ ut persequeretur sanctos, » in decem illas notissimas imperii romani usque ad Constantinum » persecutiones, refert , quo tempore blasphemarint contra inha- » bitantes cœlum, quos appellaverunt impios, seductores, turba- » tores pacis, ac piaculares homines, etc. » Hæc ad cap. x. Concion. 55. 56. pag. 466, 168, 469. En illud imperium cujus Joannes fata caneret, et excidium nuntiaret. .
: Concion. in Apoc. — ? Préf, p. 6.-— 3 Apoc. xvzir. 6. — 4 Ibid,
BABY LONIS. 579
Id autem excidium ad caput xvir referri demonstrat Conc. 73. et seq. ac decem reges Joannis agnoscit esse decem plus minusve regna, quæ Romam ac vetustum romanum imperium everlerint. Disertè autem commemorat Alaricum, Totilam, Gothos, ad hæc reges Herulos, Vandalos, alios qui Romam ceperin, deva- Starint, incenderint, quo tempore præclarum illud imperium colle psum sit in cineres.
Neque deterruit virum quod Roma tunc subesset CS principibus : « e quod impia Roma cum haberet pios imperato- » res, non tamen cervicem induratam Christo flecteret, sed per- » tinacissimè semper aspiraret ad veterem et consuetam idolola- » triam quam et restitutam cupiebat ‘. » Quod etiam in præfatione præmiserat, ut vidimus.
Nedum ergo pii principes Dei iram averterint, eam potius inflammabant; « Quod, cùm Deus reliquisset spatium pœænitentiæ, » dedissetque Romanis principes optimos, quorum diligenti operà » et pielate ethnicos furores ac idolomaniam refrænavit; tamen et » in urbe, etin provinciis, aspirabant cupidè ad restitutionem in- » yeteratæ idololatriæ; » quod etiam illustrat exémplo Judæ&orum sub pio rege Josiâ *, cujus temporibus inveteratus error et abominanda idololatria exæpectorari non potuit.
Nos autem hæc omnia in Apocalypsi nostrà tot probationibus ac testimoniis asseruimus, ut mirum profectù non sit, tam perspicuam veritatem etiam ab Henrico Bullingero, tam expressis verbis esse agnitam, licet infensissimo animo adversüs Ecclesiam romanam, quantum poterat, omnia detorqueret.
Sed profecta frustrà fuit : omnino enim recognoscit urbém illam septicollem mysticè Babylorem, Romam ad litteram, cum suo imperio interiisse sub Gothis, aliisque regibus, illam, inquam, Romam quam Joannes, dum inter vivos ageret, viderat longè atèque imperantem, idolis servientem, et sitientem christiani sanguinis, persequentem sanctos el persecuturam, atque ideo suo tempore perituram. Impleta sunt fata quæ Joannes ante quadringentos fere annos cecinit, ejusque vaticinia haud minüs illustrem ac perspectum exitum habuerunt, quèm illa Isaiæ, Jeremiæ, aliorumque prophetarum de excidio Babylonis æquè dominantis, æquè impiæ ac superbientis, nec minoreodio sanctos opprimentis. Quo ergo pertinebat novum romani papatûs ruiturum imperium comminisCi ? Cm vetusta Roma, vetustum romanum imperium, omnia oracula Joannis, ejusque rexelationis exhauriant: nequeipse Bullingerus de novo illo, quod fingit, romani papatüs imperio quidquam certi ac
x Conc. 61. p. 191. — ? Ibid. 75, p.234.
580 DE EXCIDIO
liquidi, sed meras tantüm conjecturas attulerit? Sic nempe ipse loquitur ! : « Ex eù quod cernamus veterem urbem Romam ceci- » disse, imperiumque maximum, et quod æternum prædicabatur » futurum, redactum esse in nihilum, colligamus et novam Romam » cum umbratili imperio certo certiusruituram. » En conjicit et colligit; in Joanne nihilcertilegit. Rursus : « Historiæ testantur, inquit?, » hæc (quæ retulimus) ad verbum per Gothos in vetere Romä esse » impleta. Ergo nihil dubitamus, tisdem calamitatibus fore ab ho- » minibus et angelis Dei lacerandam et stirpitus evellendam, ete. » Sic ille de vetustà Româ excisà res gestas historiasque ad verbum refert, et Joanni ad litteram aptat : de nov extinguendä argutationes seu consecutiones suas, suas Conjecturas tantüm, nihil ad Joannis vaticinia pertinentes, sed ab ipso fictas. Nos vero ut historias certas recognoscere, ita sanè conjecturas, atque, ut verius dicam, vana mentis auguria, aspernari decet; cûm præsertim nec inter se cohæreant. Nam et decem illos reges qui suam potestatem romano imperio traderent (Apoc. xvi1. 43.) de primo et antiquo imperio romano eæponi non posse profitetur *. Subdit tamen postea vi veritatis victus ‘, decem illa cornua, seu reges, « esse reges » Gothorum, Germanorum, Francorum, Longobardorum, Hun- » norum, Vandalorum, etc. qui quidem servierunt aliquando Ro- » manis, ac stipendia meruerunt, faveruntque eis ac res eorum » suo dispendio perfecerunt : at posteà romanum nomen ita per- * sequi cœperunt, ut nulla ejus vestigia extare voluerint. » Hæc vera, hæc explorata, hæc liquida protulit : quæ nos etiam in Apocalypsi nostrà ostendimus. Hæc ad veram et solidam $. Joannisinterpretationem, etiam ad litteram, ut gesta sunt valeant. Reliqua ut somnia, sibique invicem dissona, à seriâ et gravi interpretatione procul arceamus.
Hæc ergo ex Bullingero, quæ ad rem nostram facerent, promenda duximus. Cæterüum innumera, longè firmiora et luculenüora in nostrà Apocalypsi addidimus. Quod autem, -omisso jam Bullingero, de his tribus capitibus ad quæ Apocalypseos summa collimat, apta et consentanea et certa elocuti simus, et verba Joannis cum nostrà explicatione collata, quoque nihil est clarius, ipse exitus comprobabit.
Sic autem procedit nostra demonstratio.
Quam urbem $S. Joannes cum suo imperio interituram prævidit, cujus fata cecinit, cui horrendum illud atque omnibus historiis pervulgatum portendit exitium, ea profecto urbs est, cujus
1 Conc. 76. p. 236. — > Ibid, 78. p. 244. — 3 Ibid. 75. p. 231. — 4 Ibid. 76. p. 234.
___ BABYLONIS. 581 et ipse et christiani omnes vim atrociter sævientem sustinebant ; ea autem urbs est Roma, tune gentium domina, sub quà et ipse Joannes passus est, ac post alia supplicia pro testimonio Jesu ad Patmos insulam, ut idem ipse memorat deportatus. Ergo urbs ea Cujus fata cecinit, cujus interitum nuntiavit, erat ipsa tum domina gentium Roma.
Omnia hic clara sunt : primüm enim oportebat, ut quam urbem sancti crudeliter imperantem sentiebant, ejus immane et ineluctabile exitium, Deo ipso auctore, perdiscerent, [s enim omnino erat prophetarum usus : ac sicut Jeremias, Ezechiel, Daniel, florentibus vel maximè Babylonis rebus, cum et ipsi et universas Dei populus ejus gravissimo jugo tenerentur, ejus cum suo imperio excidium claro exitu prænuntiaverant ; sic omnino Romæ, romanoque imperio, omnia adversüs sanctos nefariè molienti et exequenti, ad Dei justitiam commendandam evenire necesse erat.
Cüm igitur urbi Romæ ejusque imperio, licet potentissimo, simile judictum immineret, et Apostolo Joanni Christi fidelibus significandum obtingeret, hinc ille Romam ipsam velut suo nomine appellandam duxit: dum urbem septem montibus insidentem sub oculis poneret. Huc accedunt cæteri notissimi characteres : Ut esset super aquas multas ‘, hoc est, ipso Joanneinterprete, ut populi, et gentes, et linguæ cernerentur ejus legibus subditæ, armisque devictæ.
Ut esset bestia : quo nomine magna imperia prophetico stylo designabantur .
Ut esset Babylon, priscæ illi Babyloni simillima imperio, impietate, superbiä, crudelitate, casu : quæ etiam æquali annorum numero imperavit, hocest, observante Paulo Orosio, totis undecim, eoque amplius sæculis, ut supra diximus.
Ut esset meretrix fœdis idolorum amoribus percita, quæ se impio ritu, falsis omnibus, etiam victarum gentium, diis constuprandam daret, notissimâ apud Scripturas phrasi, quo etiam cultu se victricem prædicabat.
Ut esset mater abominationum quæ nefaria sacra omnibus per orbem gentibus propinaret.
Ut mysterium in fronte præferret ac blasphemiæ nomen, quæ se æternam, quæ se deam, qnæ se auspicato conditam, atque ab ipsâ origine Marti, ac Jovi Tarpeio consecratam, fædisque mysteriis tutam et invictam jactitabat. ‘
Ut esset purpurala, sive cireumdata purpurà et coccino : sive
1 Apoc, xvsr. #, 45, — ? Dan, vrr.
582 DE EXCIDIO
soli imperatores purpuram induerint, sive aliis quoque magistratibus eam communicaverint ; quod negat Verensfelsius . Quid nosträ ? Cum sufficiat colorem apud Romanos indicem majestatis, tribui meretrici (Romæ) quæ pro reginà se gerat. Reliquahic persequi non est animus, cùm et explorata sint, et in Apocalypsi nostrà diligentissimè enarrata.
His accedit ipse exitus rerum, quo nullus est certior et exploratior vaticiniorum interpres. Duas enim causas-excisi romani imperii commemoravimus à Joanne prædictas, alias remotiores, alias proximas, Remotiores quidem, vires Orientis effusas, cæso Valeriano, ac deinde Juliano, cum validissimis romanis exercitibus : unde necesse fuerit converti, vel maximè adversüs Orientem, imperii vires; ac patere locum Gothis aliisque barbaris gentibus in romanas provincias irrupturis. Tunc enim primüm, victo scilicet captoque Valeriano, ostensos Romæ Gothos ultores futuros et à Deo jam destinatos. Jam propiores causæ, ipsa Gothorum irruptio, Romaque capta et expilata, quo ictu concussum, im verà in Occidente penitusextinetum imperium, Romaque ipsa semel capta, postea barbaris gentibus ac regibus prædæ ac ludibrio fuit, ut diximus.
Has igitur excidii causas luce clariüs à Joanne designatas ostendimus ; primüm enim bis disertè expressus Euphrates qui Orientis regibus et exercitibus viam daret * : et quidem Romani præsidis ad Euphratem posilis, reges Orientis coercebant, meritoque cecinerat latinorum poetarum princeps, Augusto principe : Euphrates ibat jam mollior undis.
Quo ergo compresso flumine, Romani Orientis vires à suis finibus amotas putabant, eodem transnavigato, Joannes ostendebat rursum effusum Orientem, ac penetratum romanum imperium. Jam de barbaris gentibus, ac regibus Romam ipsam vastantibus, et
romanas provincias in Occidente præsertim inter se partitis, haud minüs clarum est Joannis vaticinium, longè ante prævisis decem regibus, ac ipso eventu monstrante certissimam expediendæ prophetiæ viam. Omnino exlitere illi decem plus minüsve reges, quos adillum numerum superstitiosè et anxiè non esse redigendos, et nos præmonuimus, nec adversarii negant.
Dissipatum est illud romanum imperium quo nullum unquam fuerat augustius aut amplius, eo planè modo quo Christus Joanni per Angelum trecentos ante annos significaverat, neque unumiota aut unus apex ex eâ revelatione præteriit. Hic observandi veniunt decem illi reges cum suis quatuor characteribus in nostro commentario annotatis *.
1 GC, 1v, (24. — 2 Apoc. 1x, 14. xvt. 49-— 3 Ad'cap xvrr. 42.
Primüm enim bi reges sine ullâ regni sede per totum imperium romanum vagabantur, et modo huc, modo illue immensos sed desultorios agebant exercitus nullo antea hujus rei exemplo.
Sanè magna imperia labefactari solent per magnum quemdam ducem, certà imperii sede profectum. Sie Nabuchodonosorus qui regnabat in Ninive civitate magnà obtinuit Arphaxadum Medo- Trum regem, et cepit Ecbatanim ! ; è regibus Babyloneis Salmana- Sar Samariam; alter Nabuchodonosorus Jerosolymam evertit, sic Cyrus Babylonem, Susan Alexander ; Scipio et Romani Carthagimem exciderunt. Non ita solutum est imperium Romanorum; sed nullo certo victore, decem plus minüsve reges totidem regnorumm conditores, nullo inter se juncti fædere, prædonum instar romanas Provincias invaserunt, Romäque et [talià potiti sunt, ubi sedes erat imperi : unde ex provinciis, præsertim occidentalibus, nova regna, eaque amplissima et notissima, et ab omnibus historicis memorata, conflata sunt. Neque hoc latuit Joannem, cujus, hæc verba sunt : Hi reges nondum regnum acceperunt *, quo planè significat per id tempus necdum illa regna stabilita, ut Parthorum , aut Armemiorum, sed mundo prorsus incognita. In promptu est commemorare Visigothos, Ostrogothos, Vandalos, Hunnos, Herulos, Longobardos, Burgundiones, Francos, Suevos, Alanos, tempore Joannis, et longo postea tempore ignota nomina, nednm essent pro regibus et regnis, quasi repente suscitatos *, qui et Romam oderint, ejusque carnes comederint, id est, opes et provincias occuparint, eamque desolatam fecerint, atque imperio exuerint. Quæ cùm omnia impleta sint cum üs circumstantiis quas ante trecentos annos Joannes annotaverat, nihil est quod de priscæ urbis Romæ dominantis gentibus, sua idola inculcantis, ac sanctos persequentis casu litigemus.
Ad hunc regum decem locum Hieronymus alludebat , cùm imperio occidentali romano, jam ante expugnatam urbem imminentes, Quados, Vandalos, Sarmatas, Alanos, Gepidos, Herulos, Saxones, Burgundos, Alemannos, Pannonios, ad denarium numerum redigebat, ut numeranti patebit ; Romanosque non jam pro imperio aut glorià, sed pro salute decertantes, et ad extrema deductos referebat.
Hæc autem à regibus Deo auctore et impulsore gesta esse, Joannes expressit his verbis : Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant quod placitum est illi*. Etipse Alaricus sensit cûm à quodam servo Dei in Jtalià admonitus ut tantæ urbi parceret, re-
r' Judith, 1. 2 Apoc. xytt. 12. — 3Jbid. 16. — 4 Epist. vur. ad Princip. — ÿ Apoc. xvir. 17.
584 DE EXCIDIO
spondit : « Nequaquam, inquit; adesse enim intus qui continud » ediceret: Vade, age, destrue Romam; nec dies aut noctes re- » quiescere eum sineret ; quare Romæ nullam relictam esse spem, » eamque omnino capi oportuisse ‘. » Id autem in ultionem revocati deorum cultûs evenisse ex eodem loco patet. Sic solent occulto agi numine qui divinæ ultionis decreta exequuntur. Sic Titus gratulantibus judaicam victoriam reponebat, non se vicisse Judæos, sed Deo eis irato manum accommodasse *.
Hoc igitur, quasi signo dato, à barbaris regibus tracta sunt omnia in ruinam. Primus Alaricus Gothus, deinde Ataulphus item Gothus, Gensericus Vandalus, Attila Hunnus, Odoacer Herulus, Theodoricus Ostrogothus, Totila Baldonilla Gothus, Alboinus Longobardus, octo omnino reges Romä aut Italià potiti, quod sæpe dicendum est ; quibus in ipsis exitii principiis duo falsi imperatores additi, Attalus Romæ, Constantinus in Africà, unâ cum Alarico adversüs Honorium perduelles, decem omnino reges efficiunt, ut nec ille denarius numerus ad amussim exactus omnino desiderari possit.
Secundum characterem agnoscimus in his Joannis verbis: Virtutem et potestatem suam tradent bestiæ *. Nullus est barbarorum regum Romæ romanique imperii invasorum, qui non priùs Romanis socia arma Conjunxerint, eisque ad sustentandum imperium, virtutem potestatemque suam, id est, exercitus suos non tradiderint, et contribuerint. Testes adduximus Zozimum, Orosium, Ambrosium, Jornandem, denique Procopium disertè asserentem #, puduisse Romanos, eu infirmitas erat, adscitis Barbarorum auxilis, nec nisi eorum opibus sustentasse majestatem suam. Socios ostendimus Vandalos, Suevos, Alanos, Hunnos, Herulos, Longobardos, Francos, Arbogaste duce, Gothos ipsos, quorum omnium reges, Romanis honoribus auctiet stipendiis armati, romanum imperium tutabantur. Ad Honorii tempora perducta res est. Adversùs Rhadagaisum, adsunt Uldin et Sarus Hunnorum et Gothorum duces prœæsidio Romanorum *. Ipse Alaricus Honorii comes”, Romä captà, romanum, quod antea tueretur, concussit imperium, quem Gothum Sarus Gothus mediis in conatibus lacessebat ? : hæc commemoravimus (Com. in Apoc. ad cap. xvr. 43); ad tot testimonia tacuit Verensfelsius *, ubi tractat hunc locum de decem regibus : ac nihilo secius, tanquam munimentis omnibus disturbatis, fidenter asserit, hæc omnia dici à nobis, invitissimo Joanne
" Sozom, 1x. 6. — 2? Phil. in Vità Apoll, Thyan.— 3 Apoc. xvrr. 13.
— 4 Procop. lib. r. de bello Goth. initio. — 5 Oros. vrr. 37. — 6 Id. 11. 3: — 7 Sozom. 1x, 9. — 8 Cap. 1v. S 13.
(ce. 14), cum nihil sit proclivius, quam ut illi dicantur vires suas poteslatemque tradere, qui socios et stipendiarios exercitus contribuerint. Nihil ergo certius aut mirabilius, quàm tot ante sæcula ostensum Joanni, id veluti fatale esse Romanis, ut ab üisdem romanum dilaceraretur imperium, cujus majestatem antea sustentarent. Meritù ergo Joannes : Hi, inquit !, unum consilium habent. Non eo sanè tempore quo, ut fingit Verensfelsius *, inter se decertabant, sed captâ demum Romäâ, cùm tot efferæ gentes nihil jam mulu obstiterint, et quasi communicatis inter se consiliis, ac partito orbe terrarum, signo dato repente consenserint, Deo scilicet id agente et eorum consilia inspirante, ut in perdendà Româ facerent quod placitum est illi*, ut suprà observavimus.
Tertius character longè magis singularis, his verbis continetur : Hi pugnabunt cum Agno, sed Agnus vincet eos ‘ : ad quem locum ostendimus has barbaras gentes eorumque reges idolis addictos, Christoque infensos, et Gothos nominatim, christianorum inimicos et persecutores fuisse (Comm. ad hunc locum), nec minùs perspicuè demonstratum (ibid.), historicorum omnium testimoniis ‘, plerasque illas gentes Chrisio dedisse nomen. Nec moror Arianos Gothos, cüm et ipsos postea omnino subactos esse constet, atque etiam, dum illà hæresi laborabant, tamen pervicisse Christum, ut in catholicorum ecclesiis asylo conslituto, ita castigarent Romam, ut locum pœnitentiæ relinquerent.
Nihil eorum Verensfelsius inficiari ausus, ac tantüm indicat Barbaros *, illa (Barbarorum) auæilia Romanis adversus christianos petita, idque versu 14 manifestè dici (ibid.) ; eùm nihil hic agatur de persequendis ab ipsà Romä christianis : sed tantüm prædicetur, mirum illud et singulare, ut tot barbaræ gentes priùs Christo infensæ in ejus postea jura concesserint. Juvat hic quoque recitare pridem à nobis memoratum Orosii locum ? (in Comm. Apoc.) : « Quanquamsi ob hoc solum Barbari romanis fini- » bus immissi forent, quod vulgo per Orientem et Occidentem Ecclesiæ Christi Hunnis, Suevis, Vandalis et Burgundionibus, diversisque et innumeris credentium populis replerentur, Jau- » danda et attestanda Dei misericordia videretur. »
Quarto characteri de Romä captà et triumphatà pridem à nobis memorato, cùm recidere videatur in primum, hunc substituimus : Hi potestatem tanquam reges unû horû accipient cum bestià : pera red Onoiou #. Sic enim habet græcus, quam sanè lectionem cæ-
1 Apoc. xvir, 13. — 2? Cap. 1v. — 3 Apoc. xvrr. 17. — 4 Ihid, 14. — 5 Aug. xvyrir. de Civit. ce. 51. Oros. vir. 32. — 6 Verens. c. 1v. — 7 P. Oros. vit. 41. — 8 Apoc. xvit. 12.
ot
586 DE EXCIDIO
teris in hoc textu occurrentibus facilè antepono, sancti Irenæi antiquissimi Patris, ac Primasii ante mille annos, aliorumque antiquorum qui ita legerunt, auctoritate fretus. Eamdem lectionem doctus auctor omni ope asserit, suisque rebus opportunissimam esse contendit ‘. « Quis enim, inquit, tam historiarum rudis est, » im vero tam stupidus, ut non videat tot extera regna cum urbe romanà incrementa capere non potuisse, ac quo magis aut Romæ potentia aucta est, aut plus illis roboris accessit, ed magis aut illorum vires esse attritas, aut romanæ urbis.. Quomode unà cum bestià incrementa capere potuerunt, qui non crevere, nisi per stragem bestiæ atque ruinam? unde concludit : Si à lectore » impetravero, ut hanc sententiam apud Joannem attente legat, » vici profecto; quam vocem rei ipsius veritas mihi exprimit. » Nec advertit illos reges eù tum statu fuisse, ut romanis honoribus augerentur, ant concessis ultro provinciis ditescerent. Sie Thracia provincia contributa Gothis, sic aliæ aliis tutelæ titulo, cujus emolamenti gratià et ipsos exercitus suos romano imperio tradidisse vidimus. Quâ sanè tempestate unà cum bestià regnabant, et jam in antecessum romanas provincias degustabant. Sanè Alarico, jamjam inimico, pacto fœdere, amplissimas provincias, Galliam et Hispaniam Honorius permittebat, quas eo jure tenuisset, nisi Romam ipsam fœderis contemptricem perdere maluisset ? : hæc à nobis exposita (Comm. ad hunc locum). Hâc igitur tempestate, unà cum bestiä, im etiam à bestià, tanta potestatis incrementa capiebant : unà quidem horâ cum bestià, id est simul cum illà, aut ad unam horam brevique, donec adveniret hora quà per vim omnia rapere, quàm pactis obtinere mallent. Ubi est ergo victoria tua ? Profectd elapsa est è manibus, cùm nec admonitus ea videris in historiis, quæ tot ante sæcula Joannes perspexerit,
Sic Verensfelsius hæc præcipua prætermittit, atque utinam ea saltem quæ tetigit, non imminuat aut torqueat. Hoccineest, inquit ?, ad regnum pervenire, centum provincias perdere, unam ægrè retinere ? Quasi Joannes dixerit; bestiam accepturam regnum, non verd barbaros reges cumill, aliquando partitis aliquot provinciis, accepturos incrementa potestatis. Alterum falsum est, alteram profecto verissimum : denique certo est certius , fuisse illud tempus quo tractim et minutatim collapsæ imperii vires, nec se sustentare possent, nisi parte potestatis permissà, quodque est gravius, tradità prædonibus : idque omnino esse quod Joannes simplicissimis juxta ac significantissimis verbis quæ manibus versamus prædixeral.
1 C.1v. $ 28. — ? Jornand, de reb, Goth. — 3 rhid.
Fingit Verensfelsius, me animi ambiguum veluti fluctuasse, modo in hance, mod in illam transisse sententiam. Frustra : non ego, si bonà et integrà fide variantes retuli lectiones, ideo hæsitasse ac variasse dicendus sum; qui tantüm ostendi quomodocumque ab antiquo legatur, meam firmam manere sententiam; ecce enim si legeris perx +cù Onpiou, cum bestiä, quod mihi adversissimum esse putabatur, in tuto est. Lege cum Hieronymo et antiquâ Vulgatä, quam nemo doctus, necinter protestantes, contempserit, lege, inquam, post bestiwm, per& + 6npicv, unâ litterulà paulisper inflexâ, eo certior solutio; quod ipse doctus auctor fatetur libentiùs, Reges in sua regna non venisse, nisi postquam imperium romanum funditus deleverant. Sanè verumillud ; romanum imperium Barbaris traditum, neque ullam partem orbis ab is possidendam, etiam ad modicum tempus, nisi quà Roma potita sit; adeoque eus omnino non nisi post bestiam regnaturos. Jam si contentiosiüs negaveris posse constare illud simu et illud post, etiam per diversas temporum ac necessitudinum vices, id ego docto cuilibet solvendum relinquo.
Jam post absolutum caput decimum septimum, ac decem illos reges propriis nativisque coloribus expressos, sequuntur Xvr1T. el xIX. Capita quorum circumstantiæ non minùs insignes, nec perspicuè minüs à Joanne descriptæ.
* Prima. Exite de illà, populus meus ‘ : vulgaris admonitio, ac velut edictum publieum de cœælo delatum, ut exeant confestim ab urbe periturà ; sed isto casu singulare quiddam : primüm multos viros bonos è proceribus, unà cum beatà Melaniâ ex urbe in Palestinam concessisse occulto quodam imstinctu ac mente præsagä calamitatumurbis. Hinc etiam Hieronymus ex his verbis Marcéllam hortabatur utin Bethleem commigraret, tanquam ex succussu nutantis imperi proximum casum præsensissent.
Jam verd captà urbe nemo salvus Romæ. Asylum in æde Petri extra urbem constitutum, ut profecto constaret nullam salutem relinqui, nisi ex urbe excedentibus.
Nihil his obstitit doctus Verensfelsius. Quod autem protestantes fingunt Babylone exeundum, non ut ab urbe, sed ut ab ecclesià, abruptà communione, nec ipsi ullo argumento approbant, nec Verensfelsius referre dignatus ; et ipsa admonitio serd nimis ad ipsum excidii tempus reservata, cüm ipsi discesserint stante ac florente Romä, nullo proximi casüs indicio.
Secunda circumstantia. Reddite illi, sieut et illa reddidit vo-
1 Apoc. xvir1, 4.
588 DE EXCIDIO
bis ‘, distinctiüs ad Gothos quàäm ad quoscumque alios spectat, qui et sub Claudio IT. ducenta millia hominum, et duo millia triremium amiserint ?, et recentissimà clade, unà cum Rhadagaisio rege ad internecionem usque deleti sint *.
Sanè, inquit Verensfelsius*, non obscurè indicari à Joanne eos qui clades illatas ulcisci jubentur, injustè afflictos fuisse : quod Gothis prædonibus non convenit; quasi necesse sit injusta esse passos quibus dicitur : Væ qui prædaris, nonne et ipse prædaberis ‘? Aut aliam à Deo accepisse jussionem quàm ejus generis quo dicitur : quod facis fac citius, et rursus : præcepit ei Dominus, ut malediceret David : aut aliud Joannes indicare voluerit quèm, illos, quicumque futuri essent ultores generis humani, injustos licet atque prædones, tamen ad exercenda judicia Dei justè esse delectos.
Tertia circumstantia : ex exultatione sanctorum. Quem ad locum Verensfelsius °. « Quomodo sancti tantopere de urbis ab Ala- » rico expugnatæ calamitate exultare possunt, Apoc. x1x. passim, » quibus nihil tristius atque acerbius potuisset accidere, Romäâ » christianissimis principibus ereptà, christianisque eo ipso tem- » pore passim afflictissimis, » Sic Verensfelsius, præclarè omnino nisi omisisset illud : Exulta super eam cœlum, et sancti apostoli, et prophetæ : quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illà*. En cui cœlo indicta sit illa exultatio, cœlo utique in quod sancti apostoli ac prophetæ jam recepti erant, uno tum Joanne superstite in terris qui eorum gaudia celebraret. En in quo cœlo Joannes audierit exultationem illam, illud alleluia, illud amen sempiternum*. Quod ergo Verensfelsius memorat°, Joanni et aliis in cœlo figurantur queæ terras hominesque manent, rectum quidem est; sed non hujus loci, cm illud cœleste gaudium, beatis animabus à Joanne annuntietur. Quod ergo sanctis hic degentibus luctuosum, quod Hieronymo, Augustino, cæteris, tot lacrymis deploratum : id beatis animabus, in Dei potentias ingressis ejusque judicia in ipso fonte intuentibus, sempiternam indicat lætitiam.
Neque hæc nostro arbitrio retulimus, sed præeunte sancto Hippolyto, bono viro apud Verensfelsium ‘*, nobis venerando, tertii sæculi episcopa et martyri, tertio sæculo talia præcinente, quem locum integrum à nobis relatum !! Verensfelsius ne attigit quidem.
* Apoc. xvurtr 6. — 2? Trebell. in Claudio,— 3 Oros. vrr. 37. — 4 CG. ru. $ 20, --5 sai. xxxrrt. 1. — 6€. sr. 622. — 7 Apoc. xvrtr. 20. — 8 Ibid. xix. 4, 3. — 9 Cap. rer. $ 22. — 10 Cap. rv. S 28. — 1 Prér. de FApoc. n, 13.
Sic et Joannis expressissimis verbis, et clarissimä propioris ævi intelligentià, omnia nostra firmata gloriamur, sed in Domino; cum divinis oraculis, Patrum quoque auctoritate et traditione conjunctà.
Quarta cireumstantia. In excidio urbis apud sanctum Joannem, memorata sanè fuerunt quæ ad opulentæ civitalis exitium pertinerent; Gap. XVI. passim : nihil autem de idolis, cùm illa Joannis fornicaria civitas propter idolorum cultum periisse efferatur ; non hic dictum est, ut in antiquo Babylonis excidio, confractus est Bel, contritus est Nabo', et similia passim; quod factum oportebat, nisi aliquid mirabile obstitisset. Quid autem illud fuerit, à nobis declaratum (Comm. in hunc locum). Non enim jam Romæ idola remanserant : sublata illa erant et acclusa templa à christianis principibus, et recentissimè ab ipso Honorio, testis Hieronymus”, testis Augustinus , et alii passim. Urhs idolis addicta turpissimam servitutem affectu tantüm et studio retinebat. Hoc ergo providens Joannes, pretiosa omnia quæ tunc perderentur retulit ; altissimo consilio, et apertè divino, idola quæ solà jam mente tenerentur omisit.