PRÆMONENDA QUÆDAM AD II. ET III. DEMONSTRATIONEM
PRIMA ADMONITIO. De eo quod ad litteram Joannes prædixit brevi fieri oportere.
= SEGUNDA ApMoniTi0. De numeris Apocalypticis.
TerTiA ApmoniTi0. De Romä idolis inhærente sub pis quoque principibus. 3
QuarTAa ADMONITIO. Quale futurum esset urbis excidium, et quando combusta sit.
ADMONITIO PRIMA.
De eo quod ad litteram Joannes prædixit brevi fieri oportere.
Vix quidquam estapud Joannemillustrius, quàm quod non modà ventura, sed etiam addità temporis circumstantiä, quèd cit ventura cecinerit. Rem familiarem prophetis et prophetici eloquii majestate dignam, ut Deum instigatorem suum rerum ac temporum arbitrum testemque adduceret, quo factum est ut sic ordiretur : significata sibi, quæ oportet fieri cito' : et paulo post : Tempus enim propè est : et cætera ejusmodi in ipsà revelatione toties inculcata nec aliter unquam.
In promptu est commemorare res gestas quibus efficilur, ut, quæ Joannes Pomitiano principe scripserat, in proximis regnis Trajani el Adriani fieri inciperent ; totumque vaticinium de proximo in proximum usque ad cap. xx. uno deinceps tenore decurreret ; ut et in hujus opusculi præfatione diximus, et in Apocalypsi noslrà pridem ostendimus. Sed enim protestantes non se ad hæc præcisà adstringi patiantur ; quippe qui vaga omnia et confusa moliuntur ;
1 Apoc. 1. 3.
558 DE EXCIDIO
adeo ut Verensfelsius id scripserit ! : Quocumque tempore bacchari meretricem illam dixerimus, terminum à Joanne præficum non transgrediemur. Commodum sanè protestantibus, ut inventis suis latissimum campum aperiant, et hariolari audeant quodcumque collibuerit, nec redargui unquam aut falsi deprehendi possint.
Nos autem severioribus obstricti regulis, tantam interpretandi licentiam, quæ sacro textui illudat, aversamur. Auctor ipse Joannes à nobis relatus? : Ne, inquit, librum signaveris, tempus enim prope est * ; contra ac Danieli dictum : Tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit *. Et iterum : Claude sermonem usque ad tempus statutum. Denique : Vade, Daniel, quia clausi signatique sunt sermones usque ad præfinitum tempus *. Quibus liquet claudi signarique sermones qui ad longum tempus pertraherentur, contrà autem non signari eos quibus statim eventura propalarentur. Hæc in Apocalypsi nostrà memoravimus. Quid ad hæc vir doctus qui nostram interpretationem confutandam aggressus est? nibil quidquam, nec habuit quod hisceret.
Rursus idem Joannes ostendit ligatum draconem, donec consummentur mille anni, et post hæc, inquit °, oportet illum solwi modico tempore. Quæ si interpretemur protestantium in morem, ipsi mille anni sunt modicum tempus, neceos modico tempori opponi oportuit. Ubi sunt qui huc afferunt illud, IE. Petri 111. 8. mille anni sicut dies unus : quæ vera sunt, temporibus æternitaticomparatis ; ad designandos verd, quos Joannes intendebat, singulares ac proprios temporum characteres non valent.
Hinc idem Joannes : Quinque (reges) ceciderunt, alius nondum venit ; et cùm venerit, oportet eum ad breve tempus manere’; nullo prorsus inter utrosque discrimine ad sensum protestantium, quo omnia tempora æquè longa, æquè brevia effluunt. Ergo Joannes ad litteram se intelligi voluit.
Quid illud : Væ unum abüit, et ecce veniunt duo væ, post hæc ®: Ecce, inquit, jam instant : ac postea, væ secundum abüit, et ecce væ tertium veniet cito *. Quo profectd demonstrat ‘tria illa væ quæ totam Apocalypsim ad caput usque xx. partiuntur, ejusque omnes partes inter se vinctas tenent, ita esse, Spiritu Sancto dictante, disposita ut alterum alterius vestigia continud premat, nec nisi modicà interruptione dividantur ; ostendantque Joannem semper ex proximo in proximum processisse.
Quid illa draconis colligentis vires, seseque ad sæviendum in
? Cap.xrr. 6 24. — 2 Ad Apoc. 1. 4, 3.— 3 Apoc. xxt1r. 40.— 4 Dan.
vit. 26. — 5 Ibid. xxr. 4, 9. — 6 Apoc. xx. 3. — 7 Ibid. xvrr. 10. — 8 Cap. 1x. 12. — 9 Ibid. xr. 14.
sanctos concitantis ira vehementior, eù quod victus à martyrum exercitu, adjutore Michaele et Angelis ejus, cùm sciat quôd postea modicum tempus habet ‘ ad persequendos sanctos , pristinä sævitià romani imperi, auctore Constantino magno, brevi in pacem desiturà. Quo loco protestantes, si voluerint, pro modico tem pore immensam seriem sæculorum evolvent, ut nihilcertisupersit, ac ne filum quidem ad superandas inextricabiles vias.
Adverte, erudite lector, à nobis ad litteralem sensum Joannis Apocalypsim adstringi, non vanis argumentis, sed quæsilis in ipso textu circumstantiis. Denique observandumillud Angeli per Deum Yiventem jurantis oraculum : quia tempus non erit amplius ?, nullo jam relicto spatio perfidæ Babyloni ad agendam pœnitentiam. Quæ omnia efficiunt, ut et universum vaticinium cit impleri necesse sit, et singulas ejus partes modico intervallo esse interfectas ; nec immerito à Joanne, jam inde ab initio pronuntiatum illud quod oportet fieri citù ; et tempus breve est, eù quod quæ prædiceret jamjam imminerent et ad exitum usque per brevia temporum interstitia procederent.
Quid autem protestantes ? His nihil citum aut prope; eùm præcipuum eventum, nempe Antichristi romani ortum, Josephus quidem Medus enmque secutus Jurius post quadringentos annos, ipse verù Verensfelsius, et si qui paul æquiores, ad Bonifaci HI tempora post sexcentos annos collocandum putent : quod si minüs congruat, ad Gregorium VII, post mille annos scilicet, tempora protrahentur. Quo certo limite? nempe inter Bonifacium IE et Gregorium VII Verensfelsius fluctuat : adeo post eventum quoque, quo nullus est claror propheticorum dictorum interpres, ita obscuri et incerti characteres, ut nec ipsi ullis notis suum Antichristum agnoscant, nihilque fixum ac certum à se afferri fateantur.
Jom si ad ipsa initia, hoc est, ad Domini dieta veniamus, recolendum istud à nobis jam in præfatione delibatum : Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras*. Nunc, nunc, inquit, non post longam temporum seriem, sed statim post Christi crucifixi tempus : unde prosequitur : Ef ego si ecaltatus fuero à terrä, omnia traham ad meipsum*. Quo perspicuè declarat post conscensam crucem, conversionem orbis idola respuentis, et credentis in Christum continud incæpturam : eoque pertinebat etiam illud : Venit hora ut clarificetur Filius hominis*.
His verd congruunt S. Joannis vaticinia. Quis enim ille mundi princeps, nisi draco apud Joannem, rufus et sanguinarius, habens
x Apoc. x1r. 49. — #Ibid. x. 6. — 3 Joan. xri. 31. — 4 Ibid. 32.— 5 Ibid. 23.
560 DE EXCIDIO
in (septem) capitibus diademata seplem', hoc esl in quocumque capite insigne regium. Cur autem mundi princeps? nisi quia mundum universum opplevit idolis, in quibus seque et dæmonia suasque maleficas potestates adorari fecit, et introducto peccato, humanam gentem victam et captam sibi servam addixit *? Quando autem ejectus est foras? nisi eo tempore quo à Michaele ipse devictus cum Angelis suis *, et à cœlo quod affectabat, in quo ab impiis ponebatur, atque à suà sede, summäque imperii arce dejectus est. Quando denique Christus omnia traxit ad seipsum ? nisi cùm projecto dæmone et orbe converso acclamatum est : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus*. Sic ergo Joannes Christi oraculum quod in suo Evangelio retulit, in Apocalypsi exequendum præbens, illud Christi nunc, nunc, per illud suum cito et prope impleri docuit : utroque perinde ad litteram sumpto.
Suppetunt alia Evangelii verba prophetica, quibus lux Apocalypsi concilietur, quale illud toties iteratum : Pœnilentiam agite, appropinquavit enim.regnum cœlorum * ; quo veram et imminentem propinquitatem designabat. Nec mins clarum illud : Venit hora, ettempus meum prope est : et illud : Cum videritis cireumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquawit desolatio. Et rursus : His fieri incipientibus, levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra ; sicut : Prope est æstas, cüm arbores jam producunt fructum ‘ : quo loco designatur, non quod absolutè futurum est cit, sed quod futurum est citù postquam illa signa præcesserint : quod etiam in Apocalypsi vidimus.
Quod ergo Verensfelsius objicit, frustra à nobis urgeri breve tempus, Cùm, inquit’, ad Alaricum usque, qud rem protraæximus, plus trecentis annis effluxerit. Vellem dicta nostra accuratiùs perpendisset. Non enim omnia citù eventura fuisse diximus, sed statim incæptura quæ continuo tenore inter se apta consertaque laberentur, brevibus intervallis distinctè notatis et inter se connexis ; quo fit ut et totum ipsum statim immineat, et singulæ partes aliæ ex aliis ductæ brevi futuræ memorentur : quale profeciù est illud : Væ secundum abüt, et ecce væ tertium citô8 ; post væ secundum scilicet : quæ omnia dant locum locntioni cito, ut et mox diximus et infrà suis locis in secundâ scilicet et tertià demon-
1 Apoe. xrr. 3.— ? Joan. virer. 3%. IL. Pet. 1. 19.— 3 Apoc. xrr. 8. — 4 Ibid. 10. totâque prophetià passim. — 5 Matth. 111. 2. — 6 Luc. xx1. 20, 28, 30. — 5 Cap. 11. S 24. — S Apoc. xx. 14.
stratione nosträ, datà occasione expeditiùs et luculentius exponemus. Lu*
Nec incassum litigavero, si quis præfractè contenderit non deesse Scripturæ locos, quibus ipsum prope non ila strictè sumatur; nec si quid alicubi figuratè sit dictum, ideo eludenda omnia quæ ad litteram millies et consueto sermone prolata referantur : quâ regulà ad nudos et inanes sonos Scriptura redigatur nullo certo sensu. Hæc ergo omittamus utcumque se habent; certis ac liquidis hæreamus : et quandoquidem de Apocalypsi quærimus, si quid proficere volunt, oportet ut ostendant in illo vaticinio prope illud et modicum et cito, vel semel aliter quèm ad litteram scriptum.
Nam quod Verensfelsius memorat', illud ecce venio velociter, ecce venio cito, quod ad supremam judicii diem protrahatur, Apoc. xxtr. 7, 12. non sanè consideravit de ipso judicii die specialem ac propriam rationem. Quis enim affirmare ausit non suo ævo venturum? Deo sæculum coarctante ad extremas angustias. et ad repentinam perditionem, interim nubentibus, ementibus, vendentibus nobis. Luc. xvir. Quare non licet nobis rem in longum trahere; imd quasi proximam cogilare necesse est : cùm præserlim certum sit suum unicuique nostrûm judicium imminere : Statutum enim est hominibus semel mori, post hoc autem judicium ©. Quo judicio nobis confecta sunt omnia. Omnino enim quisque cum suâ causà resurrecturus est, et quæ in Corpore gessit relaturus : cujus immutabilis judicii propalatio ad quantacumque sæcula trahatur, quid ad nos, qui reverà et ad litteram jamjam judicandi simus? Unde illud, horrendè et cito apparebit vobis*, impendet omnibus, interposito tantüm brevis vitæ spatio : nec vacat illud Apostoli, Dominus prope est ‘ : et illud : Hora est jam nos de somno surgere; nunc enim propior est nostra salus quäm cùm credidimus® : tanquam diceret : Orbem terrarum sua fata urgent, nec liquet an ipsi mundo triginta circiter anni relicti sint : et nos interim velut consopiti diuturnæ vilæ spatia somniamus, nec nobis paucitatem dierum nostrorum nuntiari patimur. Valet ergo illud apud Joannem : Ecce venio cit, et alia in hanc sententiam dicta. Venio, venio tibi scilicet, vobisque, omnibus et singulis quibus quà horâ non putatis Filius hominis veniet, nec ulla spes subest retractandæ litis.
Quare id primüm liquet : frustra in Apocalypsi quæri textus in quibus illud,, Venio cito, non sumatur ad litteram : hoc primum ;
1 Cap. ur. $ 24. — 2 Hebr. 1x. 27. — 3 Sap. vi. 6.— 4 Philip. 1v. 5. — 5 Rom. xur. 11.
562 DE EXCIDIO
nèque tamen his contenti, sed textus ipsos singulares diligenter scrutati sumus, et quod caput est, ex subjectà materià et ex singulis verbis aptam et litteralem significationem expressimus. Hæc pridem diximus : ad hæc vir doctissimus obmutuit; neque major cura eorum quæ ex Evangelio his congrua et connexa protulimus.
Summa sit : intelligentiam prophetarum, diligenter observanda, de longinquo et quæ de proximo nuntientur. Danieli dictum : Signa visionem , ed quèd sit in multos ac longinquos dies : Joanni autem è contra : Ne signaveris librum quia prope est tempus. Quidam olim dixit : Videbo eum, sed non modà : intuebor eum, sed non prope': Joanni datum, ut potissima prophetiæ parte ad proxima et instantia confestim raperetur. Atque ille quidem romani imperii cladem ut à suis temporibus remotissimam prædixit his verbis : Heu quis victurus est quando ista faciet Deus ! venient in triremibus de Italiä ?. Triremibus per mare exercitus transportabunt, superabuntque Assyrios et vastas Orientis plagas, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ip8i peribunt. At Joannes ejusdem imperii exitium, Causasque ruinarum alias ex aliis de proximo vidit. Is Joannis character est. Hanc lectori clavim velut in manus tradimus, ostium reseramus ; protestantiumn inventis sine lege modoque fictis, viam claudimus.
ADMONITIO SECUNDA.
De numeris Apocalypticis.
Volamus hic intelligant numeros illos rotundos ac præcisos passim in Apocalypsi sparsos, mysticum aliquid continere, nec superstitiosè esse sumendos, quod omnes”confitentur ; non tamen omnes æquè capiunt,. |
Sint exemplo isti toties memorati : Ex omni tribu filiorum Israel duodecim millia signati*. Nemo ita absurdus est, ut in quàcumque duodecim tribuum electorum reperiantur duodena millia, necplus nec minüs ; sed quod duodenarius numerus quamdam perfectionem indicet, propter duodecim Patriarchas et duodecim Apostolos. Undeetiam supernæ civitatis fundamenta duodecim, æquè ac duodecim portæ, quæ ad omnes civitatis partes pateant, inscriptis nominibus duodecim tribuum... et duodecim Apostolorum Agni*. Quo etiam pertineant illa duodecim millia stadiorum * in omnem mensuram sanctæ civitatis. Quæ profectd sufficiunt, ut cum duodénario numero perfectio designetur, duodecies duodena millia in sud quadâm quadraturà aliquid indicent perfectum et firmum,
2 Num. xxtv. 17. — 2 Ibid. 93, 24. —— 3 Apoc, vis. 5, — 4 Ibid. xxr, 19, 13, 44, 19. — 5 Ibid. 16.
unde etiam ex duodecies duodenis cubitis muri latitudo compacta memoretur ‘.
Hoc igitur jam posito, in numeris præsertim Apocalypticis quoddam inesse mysterium, omnia expedita erunt. Nam viginti quatuor seniores, tam sæpe memorati, duplicato duodenario numero, ex utriusque Testamenti consonis cantibus et laudibu perfectionem inferunt.
Septenarius quoque numerus more linguæ sacræ quamdam universitatem inducit, propter finitam hebdomadam, et in ejus septimo die constitutum finem : unde in Apocalypsi septenus numerus, et in bonam et in malam partem quamdam notat….; utostendunt septem spiritus missi in omnem terram , sigilla septem, septem lampades, septem Angeli, etc.; et in contrariam partem septem plagæ, septem hominum millia cæsa*, et sæpe in Evangelio, dæmonia septem ac septem spiritus nequam*, ad significandam vim omnem inferorum ac dæmoniorum. Sic se habent mystici illi numeri in Scripturis passim ac præsertim in Apocalypsi usitati, eo fine, ut ostenso mysterio lectorem attentiorem reddant et paratiorem ad investiganda saeri vaticinii mysteria.
Eddem pertinent ali mystici numeri qui dimidium hebdomadis faciunt.Hine illud triennium cum dimidio anno, per tempus, ettempora, et dimidium temporis‘ designato, quod est à Daniele sumptum. Septem enim tempora Danieli°, septem annos esse neminem fugit; nec minüs omnibus notum, triennium istud cum dimidio anno, per menses et dies fuisse numeratum, cum quadraginta duo menses, et mille ducenti dies?, eamdem triennii cum dimidio anno summam efficiant.
Diligenter autem consideranti patebit, illud triennium cum dimidiato anno, ac diversos eventus pertinere; quos cüm absurdum sit revocare semper ad illud mysterium triennium, his profectù admonemur ut mysterium cautè requiramus.
Nec quærentem latebit, si ad Danielem recurrat unde hæc sumpta sint; apud quem scriptum sit, tradendos Judæos in manu ejus Antiochi illustris maximi persecutoris et persecutorum typi, usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis*.
Neque obscurum est quo sensu accipienda hæc sint, cùm Josephus disertè scribat ° Antiochum illustrem Judæam tenuisse annis tribus mensibusque sex ; quod cùm Machabæorum historiâ convenire facilè demonstraverim, si nunc tanti esset.
1 Apoc. vir, 46. — 2 Ibid..xt.43:—3 Luc. vrrx. 9, xt96.0—
4 Apoc, x11. 14. — 5 Dan. vu. — 6 Ibid. 1v.13, 22. — 7 Apoc. xr. 28. xir. 6, 14. xu. 5. — 8 Dan. vu. 25. — 9 De bello Jud. in Prologo.
Cüm ergo Antiochus persecutorum typus, ac sub eo persecutio omnium persecutionum figura habeatur, haud immerito Joannes, hoc annorum numero toties repetito, id inculcare voluit, in quibusvis persecutionibus christianos eo statu futuros, quo erant sub Antiocho prisci fideles per triennii illius spatium cum sex mensibus : quo etiam intelligerent non permissurum Deum, ut tyranni sine more modoque sæviant, sed profecto futurum, intra breve tempus eorum furor coerceatur.
- Huc accedit quod, quemadmodum Antiochi promptà punitione,
persecutioni finis impositus, additaque populo Judæorum gloria ; ita Ecclesiæ Christi plerumque contigit, ut persecutio, tyrannis quidem supplicio, ipsi ver Ecclesiæ gloriæ atque utilitati verterit. Sic completum illud dominicum : propter electos breviabuntur dies; ut profect pateat non ad libitum fuerere persecutores quantumvis impios et truculentos, sed eorum impetus ab breve, ac definitum à Deo spatium concludendos.
Hæc igitur in Apocalypsi nostrâ fusè exposuimus!, hæc non improbata, sed omnino intacta atque adeo firma Verensfelsius reliquit : hæc quoque affirmavimus adducto Origenis loco in Celsum, quo liquet, definito consilio Dei, prohibitos principes, ne ultra certum tempus odia exercerent.
Sit ergo is character, monstrante Joanne, persecutionum Ecclesiæ, ut nostri tyranni in morem Antiochi efferati apparuerint, in morem quoque Antiochi brevi cohibeantur, eorumque supplicio cædes finiantur, ac populo Dei magno incremento ac splendori vertant.
Sic intelligendis numeris, non ipsis numeris hærere nos decet, sed excelsiore animo res ipsas per numeros designatas intueri ; quanquam id quoque Deus præstitit, ut nec à nobis numeri omnino desiderari possint, ut nostras interpretationes legenti patebit,
Denique nec illud prætermisimus, tres annos cum sex mensibus esse dimidiam annorum hebdomadem, ac imperfectum aliquid designare, quo nempe doceamur, pers secutores nositros non secundèm oplata genus nostrum extincturos, nec opus propositum, aut suam, ut ita dicam, hebdomadem impleturos.
Sunt loci in quibus, ut fit, numerus certus pro incerto ponatur, nullo forsitan occultiore myslerio, quäm ut designetur pro ratione numeri multitudo conveniens ; quale est: Numerus equestris exercitüs vicies millies dena millia ; et audivi numerum eorum? PAUÉ
1 Comm. sur lApoc. ch. x. n. 4.— ? Apoc. 1x, 16.
intelligatur quantà equitum multitudine sese ab Euphrate Oriens effusurus erat : nisi et illud Apostolus indicare voluit, innumerabiles licet exercitus, ita coram Deo recensilos, ut ne unus quidem èques sine divino numine addi possit ; quemadmodum nec staturæ unus cubitus, nec capiti crinis unus, numeratis capillis nec sine Patre nostro de capite cadentibus.
Nec aliter intelligenda illa stadia mille sexcenta! : vanâ 6bservatione, si ad præcisum numerum rem exigas, cæterum solid gravique, si Cogitaveris numeros divinà scientià præstitutos ; neque quemquam omnino, sit licet Attila, seu quid truculentius aut validius, vel unum stadium, imd ne unum quidem pedem ulteriùs processurum, ac ex libro divinorumque decretorum auctoritatibus definitum præscriptumque sit.
Eâdem ferè ratione numerantur decem reges, hoc est, decem circiter, septicollem urbem populaturi, in quibus designandis quantüm vis prophetica eluxerit non est hic demonstrandi locus.
His igitur regulis ad mysticorum numerorum arcana aperienda utimur, nisi historicè sumendos sacer textus ostendat ; quod factum de septem regibus cap. xvn, ut ad locum illum diximus, et infrà tertià demonstratione repetemus.
Protestantes verd plerique magnum aliquid se præstitisse arbitrantur, si diem quemlibet pro anno computent, ac mille ducentos sexaginta annos pro totidem diebus sumant. Sed id, primüm nullo fundamento nititur, et alienum est à consuetudine prophetarum, ut alibi demonstravimus. Deinde inauditum omnibus sæculis ut persecutiones ultra paucos annos durent, nedum duodena sæcula, et insuper sexaginta annos præsertim postrema persecutio, de quà disertè scriptum : Breviabuntur dies illi propter electos. Tum admitti non potest Antichristum, quem tam cito puniendum Apostolus docet, tot sæcula oppleturum blasphemiis ac cædibus, securum imperii sui et ab exilio tutum : postea nec omnes loci huic interpretationi conveniunt, nec tres dies cum-dimidio, Cap. x1, pro triennio ac dimidio anno valent. Nam Scripturæ solent ab assuetis figuras dicendi ducere; nunquanÿ autem contigitut cadavera mortuorum toto triennio et sex insuper mensibus insepulta jaceant in plateis civitatum, cap. x1. 7, 11 : denique quærimus cur tot absurda congesserint aut quo operæ prelio ? Quandoquidem nec sic proficiant quidquam, nec Antichristum suum ejusque characteres magis norint, melius ab eo cavere possint, nec omnino sCiant, nequeunde incipiat, neque quo fine desinat : quæ ita confusa ac per-
1 Apoc. x1v. 20.
566 DE EXCIDIO
turbata sunt, ut ipse Verensfelsius non habeat ubi figat pedem. Nam, inquit !, ego quidem à computationibus calculisque propheticis semper abhorrui, et ad eos etiam caligare me fateor. Nec mirum cüm nihil habeant, quod præfigant; ut alio quoque loco confitetur. Quid autem in Apocalypsi se videre putet, qui ad hæc ubique diffusa cæcutire se fatetur ? Et tamen audenter affirmet * : facillimè posse in romanis pontificibus agnosci Antichristum. Nec si ali confidentiores, ideo docuores. Omes enim ad novas res semper commoventur, et quoscumque magnos duces fortuit exortos tanquam è cœælo lapsos contra Antichristum ominantur : si qui cautiores, rem suaque inventa aptant temporibus, ac extrabunt in longum, ne scilicet fatidicas conjecturas suas eventa corrigant, ut profecto præstiterit cum illo conjectore semel dicere : quidquid dicam aut erit, aut non.
ADMONITIO TERTIA.
De Romà idolis inhærente sub piis quoque principibus.
Qud hæc admonitio pertineat cuique obvium est. Nempe Verensfelsius aliique quibus haud credibile capita Joannis xvHr. x vit. xIx. ad eversam sub Alarico eumque secutis regibus Romam pertinere, eo vel maximè nituntur, quod ea tunc christiana fuerit, ac sub piis et christianis imperatoribus vixerit, adeèque nec potuerit idololatriæ causà pœnas dare. Ita Verensfelsius*, nos autem vel tum maximè hæsisse idololatriæ virus rebus addiximus necessaris : primum enim, post abolita sacra nefaria per quinquaginta ferè annos, Constantino magno et Constantio principibus, statim atque Julianus Augustus licentiam reddidit, rursus erupit insanus error, utsecompressum, non autem stirpitus evulsum ostenderet ; quod nec Verensfelsius negare potuit, quantumvis Juliani gesta extenuare conetur, ut alio loco, datâ occasione, aptiùs exponemus.
Deinde secutis temporibus, cùm optimi principes qui Juliano successerunt, rursus idolorum templa occluserint, tantüm abfuit, ut tunc idololatria extincta sit, ut è contra senatus, pars illa nobilissima romanæ civitatis, misso ad imperatorem Valentinianum juniorem Symmacho præfecto urbis, pro idolorum cultu, ac maxime pro restituendà arû Victoriæ in Curià, ac pro Vestalium immunitale ac præmiis supplicarit. Quo cùm nihil sit clarius et nullum relictum sit effugium , idem Verensfelsius tacere omnino quàm respondere maluit.
t Cap. 1v. (14. — 2 Ibid. 1, Ç 17, 25, -— 3 Ibid. rx, 6 9, 40, 20.
; Idem ubique silentium, cùm et illud taceat per eadem tempora, si qui ab exercitibus tyranni levarentur, non alià majori spe demulsisse populos, quèàm veterum deorum restitutione promissà ; tanta insania erat. Tacet et hoc, paucis annis ante captam urbem, ludos sæculares, non sine paganicis superstitionibus, esse transactos',
Omissum etiam illud quod, Zozimo docente, retulimus, tot inter calamitates, imminente Alarico, à præfecto urb1 propositum ex priseà Tuscorum disciplinâ, senatu in Capitolium ascendente, propitiandos deos’. Adeo omnia et ipse quoque amplissimus ordo, si licuisset, in paganismi cæremonias et sacra inclinabant.
Scripsit his aflinia Sozomenus*? : his tribuit illud immissum à Deo in mentem Alarici de perdendà urbe decretum suo loco clariüs memorandum. N
His igitur prætermissis videtur evigilare Verensfelsius ad Attali et Tertulli consulis nomen, meque reprehendit : Ac miror, inquit!, Summum virum ad hœc non fuisse attentiorem : suaviter planè : videamus tamen quà in re nostra diligentia desideretur. De Attalo falso Augusto Romæ imposito dixi, eum fuisse affectu paganum qui etiam spem faceret restituendi paganismi*. Ubi hic indiligenüa nostra? cüm testem adhibeam Sozomenum hæc dicentem” : Prorsus pagani existimabant illum palam paganismum ampleæurum, et ipsis restituturum templa patria cum feriis et victimis. Sat clarè, ni fallor, nec ego indiligens, quieum non apertà professione, sed affectu paganum renuntiavi. An non affectu paganus qui Tertullum consulem designavit, cujus hæc magistratum ineuntis in senatu fuit oratio : Loquor vobis, patres conscripti, consul et pontifeæ, quorum alterum teneo, alterum spero?; quo se antiquorum deorum pontificem futurum non statim jactaret, nisi crederet rem sibi honorificam et sénatui gratam ?
At enim quærit Verensfelsius *, an Romanis crimini imputandum fuit quod habuerint Attalum ab Alarico impositum falsum imperatorem, Tertullum ab Attalo falsum consulem ? Quo loco meam dolet indiligentiam ; nec attendit ipse quid Zozimus scripserit°, sic nempe : Enim verd cives romani, magn lætitià fruebantur, qui et alios magistratus reipublicæ peritos nacti fuissent (ab Attalo datos), et insignem ex Tertulli consulis honore voluptatem caperent. Sic Romanis non Attalus imperator, non Tertullus consul invitis obtrusi sunt, quorum honoribus et potentià communi om-
x Zoz. 11.— ? Ibid, v.— 3 Soz. 1x. 6.— 4 C. 111. Ç 10. — 5 In Apoc. 82, 83.— 6 Soz, 1x. 9.— 7 Paul. Oros. vit. 42.— 8 C. xit. 6 10.—9 Zoz. 1. vr. pt 443.
568 DE EXCIDIO
nium sensu ita delectarentur, ut disertè Zozumus solam Aniciorum familiam memoret', qui morderent ea quæ universis conducere videbantur, ac felicitatem publicam permolestè ferrent. Ergo universim senatus populusque romanus, Attalo imperatore favente paganis, Tertullo consule vetera sacra revocaturo, lætabantur. 2
Addit Verensfelsius? Arianos de Attalo potiora sperasse, teste Sozomeno, qui non obscurè indicat fuisse arianum. Quid nostrà ? Quasi homo vanus et cæcà ambitione corruptus non simul potuerit et paganis et Arianis se fautorem polliceri, cum utrumque Sozomenus disertè dixerit ?
At enim, inquit*, nec Procopius nec Zozimus Attalum paganum fuisse significant. Iterum rogo, quid nostrà? qui id tantüm ediximus affectu et favore fuisse paganum, et paganum hominem Tertullam consulem designasse ?
Addit‘ Zozimus Attalum sana omnia consilia respuisse, spes eas ampleæum quas vates facerent : quales autem vates, nisi eos quos plebs audiebat, more paganico futura conjectantes ?
Pergit Verensfelsius * eadem amentia plurimos christianos habuit qui proplerea à fide non desciverunt : vanissimè omnino, cüm ex subjectà materia intelligendi veniant vates illi, quibus tam delectatos fuisse ethnicos, omnes historici et ipse quoque Zozimus attesletur, ut diximus.
Quid autem virum doctum juvat, quod tum deûm templa clausa fuenmt, imperatorum jussu scilicet ? Sed quo Romanorum emolumento? cüm et ea animo relinerent elïis mox, ut quidem sperabant, recludendis inhiarent, et impia sacra quæ possint, frequentarent, et hoc rerum statu effusissimo gaudio lætarentur, et sub ipso ictu, quantüm in ipsis erat, paganismo imperium reddidissent : quo cer-
.tum omnino fiat plus satis causarum fuisse cur de urbe Romä, pro idolorum cultu impiè revocato, suppliciam sumeretur.
Inter cæteras'probationes nostras vel hæc eminebat, ex sancto Augustino de Civitate Dei, 1. v. e. 3. et ab eo qui Augustini ductu jussuque suam conscripsit historiam, Paulo Orosiof, repetita : urgebat Romam ultio divina : Gothi executores, Rhadagaisus Gothus, cum ducentis hominum millibus in vicinià constitutus, Romanorum cervicibus imminebat : Alaricus item Gothus tardiore gradu et inferior viribus propinquabat. Ille sacrificabat dis; hic christianus, arianus licet, à nefariis sacris abhorrebat : « Fervent
: 2 Zoz. À. vr. p. 418. — 2 Ibid. — 3 Ibid, — 4 fbid..— 5 Ibid. — CLIENTS
BABYEONIS. 569
totà urbe blasphemiæ : vulgà Christi nomen, tanquam lues aliqua præsentium temporum probris ingravatur ‘. Clamitabant vinci omnino non posse, qui deorum præsidio niteretur (Aug.), ejus sacrificia se magis pertimescere quàm arma fingebant (Oros.); et tamen conterritum divinitus, nec dispositâ acie fu- » dere auxiliares copiæ Romanorum (Oros:) uno die tantà celeri- » tate, ut, ne uno quidem non dicam extincto, sed nec vulnerato » Romanorum, tantus ejus prosternereturexercitus, atque ipse cum >» filiis necaretur (Aug.). Sic ingrata Roma (Oros.) mitiori hosti » Alarico traditur, ne gloria daretur dæmonibus, quibus illum sup- » plicare constabat (Aug.). »
Non abs re his addidero verba Augustini ? de Rhadagaiso et Alarico regibus Gothis disserentis : « Rhadagaisus rex Gotho- » rum cum ingenti exercitu mult numerosiore quàm Alarici fuit, » Paganus homo erat Rhadagaisus ; Jovi sacrificabat quotidie..…. » Tunc omnes isti (Romani scilicet maximam partem), ecce nos non » sacrificamus , ille sacrificat; vinci habemus à sacrificante qui- » bus non licet sacrificare. Victus est Rhadagaisus adspirante Do- » mino miro modo. Postea venerunt Gothi, Alarico duce, non >» sacrificantes , et si fide christianâ, non catholici, tamen idolis » inimici, et ipsi ceperunt (Romam), vicerunt Romanos de idolis » præsumentes, et perdita idola adhuc quærentes, et perditis ad- » huc sacrificantes. » En erga idola quàm insano studio tenerentur.
Hæc à nobis exposita * tantis auctoribus ; quibus profect constat, quo affectu in idola illa ingrata Roma ferretur. Tacere oportebat eum qui se nostris respondere prædicat? Suppetunt nunc et alia quæ à nobis prætermissa sunt probationum copiä labo- : rantibus. Legatur B. Gelasii papæ libellus adversüs Andronicum senatorem , præcipuum scilicet urbis magistratum , cæterosque Romanos qui Lupercalia restituenda curabant, eorumque intermissioni omnes imperii calamitates imputabant. Contra quos Gelasius : Quando Anthemius imperator Romam venit ante paucos annos scilicet) Lupercalia utique gerebantur.….. Postea : Numquid Lupercalia deerant, quando urbem Alaricus evertit * ? Tantä vi sese idolorum cultus ingerebat Romam, ut ab Alarici tempore per sexaginta ferè annos usque ad Gelasium perduraret,
Addam et illud Salviani in Apocalypsi nostrâ notatum *, non tamen ita expressum ac par erat; nempe is magnis clamoribus ubique conqueritur toto orbe romano postulatos ac celebratos
x Paul. Oros.— 2 Serm. 105. olim de verbis Domini, num. 29. — 3]In Apoc. ec. 1v. n. 14. — 4 Salv. de gubern. lib. vr. — 5 Ibid,
#70 DE EXCIDIO:
Circenses aliosque ludos idolis consecratos : Colitur namque et honoratur Minerva in gymnasiis ; Venus in theatris ; deus Neptunus in circis; Mars in arenis; Mercurius in palæstris. Sic ethnica sacrilegia toto orbe romano Dei vindictam provocabant, ut profectù eà causà Roma non immerito Barbaris spolianda traderetur, mulctaretur imperio, caput provinciarum redigeretur in provinciam, et à Gothis quoque regibus teneretur. : *
De his excidii romani causis Verensfelsius conticescit ! ; sanè confitetur murmurasse Romanos ac plebem superstitiosam ; quasi à nobis commemorata sint murmura, non aperta sacrilegia, nec plebis querulæ voces, sed senatüs decreta, aliaque tot ac tanta, quæ divinam ultionem accenderent.
-Neque:, quod nunc fingunt, christiani principes exitium avertebant, imd potiùs accersebant, quod Roma ethnicis addicta religionibus, nec piorum imperatorum Constantini magni, Gratiani, Theodosii aliorumque exemplis et legibus instituta, nec à duris magistris Alarico , Attilà, Genserico, Odoacre emendata, ad sanitatem redire vellet.