‹ Œuvres de Bossuet (volume 4)Chapitre 229 sur 245 · IV. OgsecTio. Roma combusta non fuit, ut Babylon Joannis · texte numérisé non relu

IV. OgsecTio. Roma combusta non fuit, ut Babylon Joannis

Respowsro. Iniquissima res est tam audenter fidem detrahi tot et tantis viris quos testes adduximus. Quo fructu ? Cüm sufficiat Totilæ incendium extenuatum ab auctore, non tamen negatum. Sed omittamus, si velit ; certo manebit illud : Gothi romanas provincias populati, omniaque ferro et flammä vastantes, ut pestis aliqua generis humani*. En ingenium gentis nunquam sui dissi milis. Quare, si contenderis vix attigisse urbem, quod est falsissimum, nibil juvat : cùm sais superque sit tot bestiæ, sive imperii provincias ferro et igni deletas. ;

V. Ossecrio. Hæc non illi fornicariæ, sed christianæ urbi evenerunt.

Responsio. Im eù turpiüs fornicariæ, quod idolorum cultum quantum poterat, et affectu, et opere revocaret, veram religionem, nec inculcatam ab optimis principibus ferre potuerit, aut ultionem senserit, gravi, licet lentâ, manu illatam.

VI. OBsecrio. Sed fuit orbis post id tempus paulatim ad christianam religionem conversus. Sic ego objeceram. Respondet Ve-

1 Soz, 1x, 9. — 2 Cap. rrr. 99.

rensfelsius ! : Fuit omnino : sed, queso, quantum momenti ad eam rem attulit romanæ urbis expugnatio ?

ResPonsio. En ergo quod dixeram factum : de re gestâ con- Stat; causam inquiris ? Quasi nihil faceret ad conversionem, excidium senatüs et urbis, victoriam et regnum impiis religionibus imputantis, et eum quoque casum pridèr à Joanne esse prædi- Ctum.

VIL. Ossecrio. Nihil hoc ad Ecclesiam. Cap. mr. $ 44, 42. et toto opere passim.

Respons10. Nihil ad Ecclesiam compressæ blasphemiæ, vindicatum Christi nomen, fides propagata, .assertus honor Christi et apostolorum ejus Petri et Pauli, ad quorum basilicas, id est, ad quorum tumulos qui Christi trophæa essent, ethnici confugerunt, referente Sozomeno, laudante Verensfelsio, ibid.

Quôd autem interim christiani quoque afflicti sint; pridem respondit Augustinus, ad sanctos'exercendos factum, eminente interim Christi omnia ex cruce ad se trahentis victoriâ. Quare nihil est quod jam nos illa objectio sollicitet, cui resolvendæ in gloriam Christi idem Augustinus totum librum de Civitate Dei impenderit, ut nunc alios omittamus. Verensf. ibid.

VII. Ossecrio. Ex Agni victorià super plerosque Barbaros etiam ante expugnatam urbem.

Responsro. Quid nostra? cm Joannes nihil præcisè de temporibus dicat, sed indicet tantum illos .reges per eadem ferè tempora ab hostilibus castris ad Christi castra transituros, quod certum est.

IX. Ossecrio. Lætitia indicta sanctis, quibus luctus, extinctà patriâ, magis congruebat.

ResPonsio. Indicta lætitia sanctis, fateor, sed cœælitibus, seu beatis animabus. An molestum Verensfelsio ex terris eos HR. latos, auctore Joanne : Exœulta, cœlum ; exultate, apostoli? : nec frustra, cum tanta statim in cœælis lætitia consequatur *; quo ni quet pis illis animabus divina judicia revelari, ut argumentüm laudum, im etiam postulationum ac precum, quales sunt illæ : Vindica sanguinem nostrum, Deus noster : datoque responso, ut requiescerent modicum ‘, ut exposuimus, et suo loco forsitan clarits exponemus.

Vides quàm expeditè objecta solvamus sol rerum gestarum serie in memoriam reductà : tot undique concurrunt perspioui cha-

1 Cap. 111. 13. — ? Apoc. xvrir. 20. — $ Cap. x1x. —- 4 Apoc. vi J'it.

592 DE EXCIDIO racteres ; nullumque est apud prophetas illustrius divinæ præscientiæ testimonium. ,

Sanè Verensfelsius, cap. 111. $ 27. et alibi passim, id nobis probro vertit quod professi sumus, nihil prohibere, quominus agnoscatur in Apocalypsi, sicut in aliis vaticiniis, geminus sensus, ita ut unus alteri præeat, et uterque sit verus', ex quo doctus auctor infert me animi dubium, inter utramque sententiam fluctuasse, et sibi quoque inde in omnem eventum aliquid paratum esse præsidii ; quà de re hæc duo dicimus?.

Primüm rem per se esse perspicuam. Quis enim nescit multa esse in psalmis et prophetis, de Salomone, de Cyro, de Zorobabele propheticè dicta quæ simul ad Christum sublimiore sanè, sed vero et litterali sensu pertineant? Multa quoque de Antiocho, apud Danielem et alios, dicta ad romanam bestiam primüm, deinde etiam ad Antichristum in fine venturum facilè et historicè deducantur? Vaticinium illud : Videbunt in quem transfiterunt*, ipse Joannes et ad Christum crucifixum applicat, et idem Joannes ulteriore visu, ad diem judicii transfert in hunc modum: Ecce apparebit, venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt ‘. Petrus quoque locum Joelis ad futurum judicium pertinentem, ad tempora sua refert*. Verum quid necesse est aoxiè approbare quod utriusque partis theologi æquè fatentur ?

Quod ergo Verensfelsius inde concludit, versatilem meam, ac veluti pendulam esse sententiam, aut ex'eâ suis quoque de Anti- Christo romano conjecturis aliquid auxili comparatum, est profectù falsissimum : cùm nulla afferat ex Joanne indicia quibus aut. Ecclesia romana, aut quævis Ecclesia christiana, aut pontifex romanus, aut nova idololatria, novique quos fingit martyres, vel leviter et umbraticè designentur ; imd contraria omnia, nec inter se connexa, vanasque allegorias, et ad arbitrium fictas.

Nobis autem ea præsto sunt ex rerum eventibus, quæ Joannis valiciniis suam veritatem asserant; neque ea fuere per allegorias involuta, sed ad litteram expressa : omnino enim Euphrates ad litteram Euphrates est; reges Orientis effusi, ipsi expressissimè reges Orientis qui, tot ingentes romanos exercitus, unà cum duobus Augustis Valeriano et Juliano ceciderunt ; quo ictu contremuisse romanum imperium, atque excitos Barbaros qui Romä et Italià et sede imperii potirentur.

Huc accedunt tot circumstantiæ ordine recensitæ, ac decem illi reges propriis characteribus et coloribus designati. Quæ quidem

! Préf. n. 45. — 2 Ibid, — 3 Joan. xrx. 37. — À Apoc, 1. 7.— 5 Act, 11. 17, et seq.

BABY LONIS. 5935

perspicuè ostendunt interpretationem nostram de excisà Romà romanoque imperio, et ex Joannis verbis esse contextam, et omnibus historiis notam, et ipso exitu :comprobatam : quod erat demonstrandum.

COROLLARIUM.

De tribus @ Joannis : quibus demonstratur una et continua rerum series, à capitis 1v. initio, usque ad capitis x1x. finem.

Ex hoc corollario universi vaticini ratio pendet ; nostraque firmantur, et omnes protestantium conjecturæ evanescunt. Quod nos ia conficimus.

Ila tria væ et inter se implicita connexaque sunt, et omnia Joannis vaticinià complectuntur usque ad x1x. capitis finem. Clarum non conjecturis ac ratiociniis, sed ex ipso Apostoli textu.

Igitur ad sigillum septimum septem tubæ prodeunt (cap. virr. 4, 2), et ad quartam tubam, Audivi vocem, inquit', tanquam aquilæ volantis per medium cœli, dicentis voce magnä, Væ, væ, væ, habitantibus in terrd, de cœteris vocibus trium angelorum, qui erant tubà canituri. Igitur hæc væ consequuntur post aperta sigilla omnia, et quartam tubam insonantem, impicitæque sunt tres postremæ tubæ post tria væ, designatque Apostolus ordinem rerum ac temporum, ac lectorem progressu quodam semper à tristibus ad tristiora propellit. Quare interpretaturo Ds diligenter cujuscumque væ tempora observanda sunt.

Pergit porro Joannes : et cap. 1x. 12. Væ unum abüt, ecce veniunt duo væ post hæc. Vides ut servent ordinem suum, et alterum alterius, nullo intermisso spatio, premit vestigia.

Nunc ad væ secundum præcedat lectio : ad cap. x1. 44. invenimus istud : Væ secundum abüit, et ecce »œ@ tertium venit cito.

Quod autem cito venturum erat, reverà legimus, impulsäà Babylone in ruinam, inter ista lamentatam, atrocis excidii : Væ, væ, civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis. Iterum atqueiterum dirum clangorem ingeminat : Vw, væ, civitas illa magna quæ amicta erat purpurà et bysso. Ac ne obsurdescant aures, tertid horrendà voce plangit : Væ, væ, civitas illa magna*?, quo clamore desit, neque amplius de væ ulla est mentio, nec differtur ulteriüs quod cito imminebat ; suntque illa tria væ conclusa et abso- Juta casu irrevocabili impiæ civitatis.

Quæ cümita sint, liquet 1° omnes et singulas hujus prædictionis partes à capite rv. ad x1X. finem, inter se colligatas, sive aliquando

1 Apoc, vrir. 43. —? Ibid. xvrir. 40, 16, 19.

594 DE EXCIDIO

obscuriñs, sive explicatius traditas et inculcatas, in uno Babylonis excidio terminari.

2° Cùm ergo à nobis sit, ex ipso Apostoli textu, demonstratum excidium à Joanne prædictum, in Romæ veteris excidio collocatum ; simul constat totum illud vaticinium à tredecim eoque amplius sæculis impletum fuisse.

3° Fine completo, cætera quæ anteceduntet præparant, id est, totam prophetiam completam esse necesse est.

4° Protestantes autem fine dilato et adhuc incognito, de antecedentibus æquè fluctuant; et ea respuentes quæ de excisâ vetere Romä jam impleta vidimus, in absurda omnia deducuntur; nec pudet post exhausta sexdecim eoque amplius sæcula, illius væ terti, cui præ cæteris adscriptum est cito', esse venturum, nullum hactenus, vel tenuissimum apparere initium, stante adhuc illâ Romä, cujus excidium illo væ comprehendi certum.

5° Nos ergo faventem habemus eventum interpretem, quo nullus est clarior ; unde certos ubique et fixos rerum et personarum characteres afferimus. 4 *

6° At protestantes Lalem quoque quærunt interpretem; Bullingerus ? : vi explicari potest (vaticinium) nisi rebus impletis. Ipse Verensfelsius : Nemo dubitat, inquit*, quin in istis tenebris optimæ quæque conjecturæ ex eventu fiant. Nec dissentiunt cæteri protestantes. Sed eo præsidio destituti, nihil nisi aera verberant, allegorias, umbrasque sectati, ac fluxas velut in nubibus imagines.

7° Cæteros quoque interpreles, Grotium quoque, nihil de tali rerum serie cogitantes, nec tria illa væ tribus ultimis tubis implicita pensitantes, omisso filo quod ipse Joannes in manumtradidit, multüm ab ejus scopo aberrare necesse est. Nos ergo, arrepto eo, in arcana ingressos, optimam viam, Deo adjuvante, inisse confidimus. Quod sequens demonstratio facilè confirmabit.

TERTIA DEMONSTRATIO.

Quèd nostra interpretatio apta sit et congrua textui rebusque gestis, atque ab auctoris objectionibus undeeumque tuta.

ARTICULUS PRIMUS. — De tempore scriptæ Apocsalypseos.

Hic diligenter observandum tempus hujus divinæ scriptionis, ne eum viro doctissimo Hugone Grotio præscientias Joanni impute-

* Apoc. xr. 14 — 2 Præf, in Apoc. — 3 Cap. rrr. 27.

BABY LONIS. 595

mus ; quæ cum scribere aggressus est, peracta jam erant ; quale erat bellum judaicum sub Tito, et ab eo eversa Jerosolyma. Res autem obscura non erit legenti Irenæum lib. v. jam à nobis citatum (Comm. in çap. 1. ÿ. 9). Scribit autem Irenæus! : Neque enim dudum, sed nostrâ pene memorià sub exitum imperii Domitiani visa est revelatio.

Hæc recentissimä hominum memorià scripsit, is eui res Joannis apprimè notæ, auditori Polycarpi, qui Joannem audiverat. Produximus eamdem in rem Clementem Alexandrinum ae Tertullianum scriptores antiquissimos, eosque secutum Eusebium, ac postea Hieronymum etalios quoscumque, sive antiquos, sive recentiores rerutu chronologicarum auctores, ut profecto eà de re dubitare sit nefas.

Hæc igitur certissima et exploratissima temporum ratio, ut Joannes sub finem Domitiani Apocalypsim ediderit; ac post quatuor fere annos, peracto sub Nervâ imperatore biennio, in ipsis Trajani initiis, secundo scilicet anno obierit, per hæc quoque tempora seripto Evangelio, ut omnibus notum est.

Quod autem Grotius unus unum sequatur Epiphanium, quarto demum labente sæculo, certissimis ab ipso initio scriptoribus repugnantem, atque assignantem Apocalypsim Claudii imperatoris temporibus, id causæ quod idem Grotius, cùm multa in principiis hujus vaticinü legeret procul omni dubio ad Judæos spectantia, latissimum sibi campum aperire voluit, et bellum judaicum sub Tito, res inter prædictas comprehendit, null necessitate factum ; cùm res gestæ adversüs Judæos, pauld post Joannis exitum à Trajano et Adriano, clarissimi vaticinii fidem exolvant ; quod et nos diximus, et doctus Verensfelsius tacendo consensit.

arricuzus Îl. Summwa interpretationis nostræ, sive hoc ipsum vaticinium Joannis generatim cum rebus gestis compositum.

Nihil igitur necesse est hæc à nobis firmari probationibus, de quibus nemo nobis litem movet. Sed ea levi manu tantüm atungenda nobis, ut pertextà rerum serie nostra interpretatio fiat illustrior.

Ac primüm : scopus vaticiniorum Joannis is est, ut ostendat Christi regnum et victorias, afflictæ Ecclesiæ solatio et præsidio futuras, subactis inimicis, sicut scriptum est : Dixit Dominus Domino meo : Sede à dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum *. ;

Præcipuus autem inimicus est ille serpens antiquus, de quo ipse Dominus : {nimicus homo hoc fecit. Et iterum : Nunc judicium

1 Jrenæus apud Euseb. v.c. vrir. 2PsÉcrx

596 DE EXCIDIO

est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicwtur foras ‘. Ile autem duos nascenti Ecclesiæ concitavit inimicos, Judæos et Gentiles, quorum Joannes fata præcinit.

Hæc prima prædictio est in duas secta partes : de Judæis agit à capite rv, de gentibus à 1x, versu 15, ac deinceps usque ad decimi noni finem. Capite ver xx, victus Satanas iterum majore impetu exurgit; et iterum debellatur. Quibus prædictionibus videmus persecutorem Satanam in se et in suis devictum, ligatum, ad breve tempus solutum, ultimo et horrendo judicio carcere æterno conclusum, à quo mors novissima inimica destruelur ?.

ARTICULUS JIL. De Judæis vindiciæ Dei ad cap. 1v, V, VI, VIT, VENT, IX.

Persecutio gentium nota est, Judæorum occultior per calumpias, quibus Romanos tunc rerum potientes ac reges concitabant. Sic enim jam inde ab initio Christum, et deinde Paulum Romaunis, Jacobum fratrem Domini, imo.et Petrum Herodi tradiderunt®. Neque excisi à Tito, mitiores fuerunt : testis ipse Joannes post illud excidium, scribens ad Angelum Smyrnæ : Blasphemaris ab is qui se dicunt Judæos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ'. Vides ergo calumnias Judæorum impulsore Satan. Quod etiam Polycarpo Smyrnensi episcopo contigisse hujus martyrii acta à nobis commemorata testantur *.

Cùm ergo Judæi à proposito persequendi christianos non desisterent, idem Joannes vidit insecutam ultionem : Ecce, inquit*, faciam illos qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, ut veniant et adorent ante pedes tuos, victi scilicet et prostrati Romanorum armis : quod capile 1V, ac deinceps copiosits exequetur.

Milto autem in ïis capitibus ea quæ nihil habent diffcultatis, nempe judicii apparatum (cap. 1v) ab Agno resignatum librum quo divina decreta conscripta sunt (cap. v) tum (cap. vr. 4 et 2) ad quatuor prima sigilla, Christum equo albo vectum triumphatoris instar, arcu instructum, sequentibus satellitibus bello, fame, et peste, tribus scilicet flagellis quocumque voluerit immittendis (ÿ. #4, 5, 7). His ergo præmissis, qu hæc flagella pertineant Joannes

emonstrabit.

Ad quintum sanè sigillum audiuntur animæ sanctorum postulantium vindictam sanguinis sui, etdilata vindicta, donec compleantur conservi eorum, el fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi (Y. 9, 10, 11). Ilos autem fratres expectandos, ipsos esse ex Judæis electos mox luce erit clarius ; et quia ad modicum dilata

1 Joan. xtr. 31. — 2 I, Cor. xv. 26. Apoc. xx. 10, 12. — 3 Act. xrr. 1, etseq. — À Apoc, 11. 9, — 5 Comment, — 6.Apoc. 115. 9.

res, ad sextum sigillum incipit se vindicla commovere, contremiscitque orbis universus (Ÿ. 12. ad finem usque capitis). Cohibentur tamen Angeli nocituri terræ et mari quoad usque signemus inquit, servos Dei nostri in frontibus eorum (cap vi. 3). Enilli expectandi ad modicum tempus, et brevi adjungendi beatis animabus quæ sui sanguinis vindictam postulabant, piorum circiter quindecim episcoporum operä, qui ex Judæis orti, magnam suorum civium multitudinem Christo conciliaverant. Cur vero ad duodecies duodena millia redigantur, jam exposuimus : de Dan autem omisso, nescire me fateor. Nec interim me latet suspicatos quosdam ideo prætermissum, quod ex eà tribu Antichristus oriturus esset; mihi ea res pro sui magnitudine parum éomperta est, nec est quod amplius inquiramus, cm sufficiat nobis, non jam hic suspendi animos ad expectationem divini judicii, sed palam et sine ænigmate revelatum, hos in frontibus signandos, ex omni tribu filiorum Israel assumendos (+. 4), ac deinde clarà voce distincte ac sigillatim citatas duodecim tribus, quo res magis, magisqueanimis atque oculis inculcetur (#. 5. et seq.).

Jam hinc exurgit argumentum. Quorum gratià et expectatione vindicta suspenditur, ii sunt ex eâ gente cui intentabantur minæ, rectè et ordine, ne dissipentur et cispergantur gentes, anteaquam electi ex illis educendi colligantur. Atqui ii quorum gratià et expectatione vindicta suspenditur, erant ex Judæis, expressissimis verbis apud Joannem, ut vidimus. Ergo ea gens cui ultionis intentabantur minæ, erat ipsa Judaica et ex duodecim tribubus Israel. Rursus alio modo : ii qui expectandi, qui adjungendi, qui deinde signandi erant, sunt Israelitæ. Ergo etiam qui vindictam postulabant, qui fratres expectare jubebantur, erant ex Judæis, totumque istud Judæos spectabat. Tertid consequenter ad ante dicta Ÿ. 9. legimus : Post hæc vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus, et populis et linguis.….. et palme in manibus eorum, ut victores decet. Vides sanè venientes ex tribubus Israel, distingui ab ïis qui ab universis orbis tribubus orientur, quippe numerabiles ab innumerabilibus, et unius gentis homines à toto humano genere. Reverà enim ac per eadem tempora sub Trajano et Adriano gravis commota est persecutio adversüs christianos è gentilitate conversos ; hic autem, ex eo quod illi ex omnibus gentibus, memorantur tantüm ut aggregati Judæis, ut competit gentibus insertis in bonam olivam Judæorum ‘. Omnia ergo congruunt : et postquam se-

1 Roman. xf,

598 DE EXCIDIO

mel constitit ultionem hic notatam assignandam Judæis, profecto constabit, queæ iis colligata sunt eddem pertinere, quippe montem illum ardentem, stellam illam decidentem et alia (cap. virr) fortè etiam suo modo capitis noni locustas. Quod etiam ex eo facilè confirmatur, quod per illa capita à quarto ad medium nonum, nemo propter idola pœænæ dicatur addictus; sed id reservatur ejusdem capitis IX. versu 20. post plagas ab Euphrate et ab exercitibus Orientis in Romanos persecutores, inque Valerianum imperatorem immissas, ut statim declarabitur ad ejusdem 1x. capitis y. 44 ef 20, quod claro argumento est, antecedentia vaticinia, à quarto ad octavi finem, non ad alicujus idolis addictæ gentis, sed ad Judæorum excidium destinari.

arricuLus IV. De capite virr. id est de tubis 1a 2a 8a 4a etc. de monte ; de stellà ma= gnà cadente, ac de cæteris ejusdem capitis visionibus.

Jam ergo collectis ex Judæorum gente qui superaverant notati ac præordinati in vitam æternam, nihil obstabat quominus gens perfida ultioni permissa per totum orbem dissiparetur, magnâ suorum strage. Itaque laxantur (vu. 7) qui cohibiti erant (vas. 1), ventorum spiritus : simul admittuntur ad altare, quod est Christus, orationes sanctorum, sive sub altari clamantium (vr. 10), sive etiam eorum qui de terrà pias voces adjungebant (vin. 4, 2, 3, etc.): ac statim tubæ divinorum judiciorum, ac vindictæ mundi ultrices dirum increpuere, cæpitque exoriri ad primum clangorem per aera horrenda tempestas : quo turbine, stylo prophetico, magnas mutationes rerum, et cruenta bella portendere solent, atque

more suo generatim Joannes nuntiat ibid. 7. mox ad particularia

deventurus. Mons magnus, magna potentia; quo sensu Babylon ; mons magnus ac pestifer, pestem ac perniciem inferens gentibus (Zachar. 1v. 7. Jerem. LI. 2); ipsam quoque Christi potentiam ex parvulo lapide in montem magnum crevisse memoratur. Magnus ergo mons ardens magna potentia spirans iras in Judæos toties rebellantes : iminissa in mare, in turbam tumultuantem, et apparuit mare multo mistum sanguine, et oppletum cadaveribus ; ac turbine correptæ naves in profundum mersæ (y. 8, 9, 10). Ergo sexcenta fere millia Judæorum cæsi, præter eos quos fames ac flamma hauserat, distractosque vili pretio captivos mnumerabiles (Euseb. 1v.2, 6, 8. Hier: ad Zach. xr. 47. Joel. xxx. Is. vi. etc. tum in Ezech. lib. x1. Euseb. chron. ad ann. Traj. xv. et Adriani Xvur. Paul. Oros. var. 12. Dio. in Traj. et Adr. etc.)

Hæc victoria tanti Romanis conslitit, ut ipse Adrianus, datis eâ de re ad senatum litteris laureatis consuetam salutem non præfixerit (Dio in Adr.), quo significabat luctuosam quoque Romanis fuisse

victoriam, ut indicarat Joannes nomine magni montis igniti immissi in mare, etex illo undarum flammarumque conflictu repercussi. Exinde aperitur ipsa mali causa, ad tertiam tubam, magné stell& cadente de cœlo (Y. A0, 11), nec poterat aptiüs designari Cochebas seu Barcochebas, quo duce et impulsore Judæi rebellaverant. Nam Cochebas ipso nomine stella dicitur, ut propheta eum non mod indicasse, sed ipso velut nomine appellasse videatur. Tum ipse se jactabat è cælo descendere, ut astrum salutem suæ genti allaturum, adhibito illo oraculo : Orietur stella ex Jacob (Num. XxX1IV. 17), quod de se dictum asserebat (Euseb. rv.6). At Joannes ostendit futurum non astrum benignum affulgens è cœælo, sed sidus infaustum. Solent sanè doctores, stellarum nomine designari (Dan. vus. 10. x11. 3). Doctores verà falsi et erratici, stellæ quidem sed cadentes, et teste sancto Judâ, sidera errantia (ÿ. 13). Subdit Joannes, nomen stelle illius cadentis Absynthium (x. 11), ex effectu scilicet, quo sensu Scripturæ sexcenta nomina produnt ; eo quod Judæi falsi Messiæ Barcochebæ operâ mersi sint doloribus et probris, æternüum depulsi ab Jerosolymæ reliquiis, ac datâ tantüm licentià plorandi quot annis super cineres urbis, nec relicto ipsi nomine, cùm eam Ælius Adrianus, Æliam appellaverit (Tertull. adv. Jud. 15. Apolog. 46. Hier. in Dan. rx. et Jer. xxx. 1).

Hujus autem luctûs memoria extat apud Judæos in tractatu Juchabin : florentibus ibidem christianis quos et Cochebas frustra ad rebellionis consortium invitatos, et in fide romani imperii pro more permanentes graviter persecutus, quo et christianis supplicavit (Apoc. 11), et implevit numerum prædestinatorum quem sancti martyres expectare jubebantur. (ibid. vr. 10).

Sic ad amussim congruunt omnia. Nec mirum quod Joannes hæc cità ventura significaverit (cap. 1. 3). Rursus autem jubentur animæ martyrum requiescere ad modicum tempus (vi. A1): cùm bellum adversüs Judæos incæptum sit anno nono et ultimo Trajani ; ab exitu verd Joannis vix decimo quinto, neque ita multù post, Adriano imperatore, confectum.

Quod autem ad tubam quartam, tertia pars solis, et tertia pars lune, et tertia pars stellarum obscurata memoretur (vis. 12), facilè retulimus ad Deuteroses Judæorum per eadem tempora introductas, et ad prophetarum oracula, auctore Akyba doctissimo Rabbinorum adversüus Christum in Akybæ gratiam detorta : quæ causa extitit cæcitatis Judæis et gentibus, obscuratis quantüm poterat scripturis de Christo, de Ecclesiâ, de Apostolorum prædicatione, ac tertià veluti lucis parte detractà : quanquam plus satis supererat ad convincendos infidelium animos.

600 DE EXCIDIO

Hæc igitur ex commentariis nostris delbare placuit ad pertexendam, ut diximus, reruin et interpretationum seriem; quæ jam probatione nôn indigent, cùm et ea confecta sit, et ipse Verens-

felsius nihil obstrepat. De tribus væ ad calcem cap. vi, appositis”

jam diximus‘, et ea tantüm animis infigi volumus.

Arricuzus V. De cap. 1x ad vers. 13. ac de secundà stellä, locustis, et primo (14 finito.

Expeditis rebus Judaicis, Joannes transiturus erat ad Gentilium ultionem. Sed aliqua mora injecta est propter hæreticos tantam plagam orbis, è christianis quidem ortos, sed Judæis affines, qui per eadem ferè tempora extiterunt : dixi Judæis affines, ac post, judaicam gentem haud immerito collocatos, qudd Judæorum more, crederent Christum purum hominem, nec Deum, nec ante Mariam

fuisse. Itaque post tria væ ad quartam tubam audita (Cap. VII. Y.

13 et ultimo), ubi quinta tuba insonuit, visa est post Cochebam falsam doctorem Judæoram, altera stella, doctor alter et falsus magister judaicorum errorum seqeentium, de cœlo ac velut de summä arce doctrinæ cecidisse ; atque has quidem reliquias fermenti judaici in Cerintho et Ebione Joannes exciderat, scripto sub vitæ finem Evangelio; sed viderat clam duraturas sub Alogorum nomine (Epiph. hær. 52) , ac postea clarids revicturas sub Viciore papà, duce Theodoto Byzantino viro docto, eloquente, et omnibus Græciæ artibus celebri, sed præsertim confessione nominis Cbristi, cujus gratià detrusus in carcerem, sociis ad martyria properantibus, ipse abnegato Christo, e tam nobili confessione velut è cœlo lapsus. Norunt omnes eos qui tum lapsi vocabantur. Sed ut etiam turpiüs laberetur, Christi divinitatem negavit; nein Deum, sed in hominem peccasse videretur (Epiph. hæres. 54. idem, in Syn. Theodoretus hæret. fab. 11. in Theodoto). Is igitur doctrinà et confessione clarus ut stella cecidit ; et data est ei clavis putei abyssi, et aperuit puteum, dignam hæreseum sedem (1x. 1, 2). Neque enim uspiam apud prophetas inveneris alias calamitates, puta, bella, pestem, famemque ex inferni sedibus emersisse ; sed hæreses, sive animarum seductio, proprium inferorum ac Satanæ negotium ; unde ipse Joannes, nonnisi ex abysso et inferno carcere Satanam seductorem educit (cap. xx. 1, 3, 7). Ergo Theodotus, primus post Cerinthum à Joanne prostratum, ac velut ad inferos dejectum, ipsum abyssum aperuit ; in eo figurati, qui deinde opiniones de Deo et Christo Judæorum sectati , Praxeas, Noetus, Sabellius, Artemon, ac denique Paulus Samosatenus episcopus Antio-

1 Superiüs, art, rtt,

PR ZT

ste ndlr lon dat

BABYLONIS. éot

chiæ, tune tertiæ sedis, ubi etiam christianum nomen cœperat (Act. x), qui in gratiam Zenobiæ reginæ Palmyrensis judaicæ religioni faventis, Christum hominem purum prædicabat (Athan. Ep. ad Solit. Theodor. Hæret. fab. in Paul. Samos.). Atque hujus quidem discipuli, hymno dicto in magistrum, eum è cœlo descendisse jactabant : at veritas non è cœlo missum, sed è tantä sede velut è cœlo præcipitem datum ostendit.

Hæc igitur judaici erroris in Theodoto post Joannem renascentis labes omnes fere secutas hæreses peperit, ac maximè arianismum etnestorianismum, quas non hic expressas, sed in ipso fonte veluti designatas ac figuratas putamus.

Sequitur : Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus putei, sicul fumus fornacis magne , et obscuratus est sol et aer de fumo abyssi (cap. 1x. 2) : quæ sanè portendunt orbi universo tertiam caliginem, retardato per hæreses cursu Evangelii, quod est mundi lumen. Nam ab initio Celsus alique christianæ religionis hostes, cm eidem religioni hæreticorum insanias imputabant, ac veris falsa miscebant ; tum etiam, quod erat exitiosissimum, christianismum à se discordem, nihil aliud esse credebant quam, ut cæteræ sectæ, inventum humanum in opiniones variabiles scissum : quam in rem attulimus ( Abrégé de l’Apocal. n. vi) egregium Clementis Alexandrini locum in hæc fere verba! : Primum ergo adversuüs nos adducent, dicentes non oportere credere propter dissentionem hæresum : retardatur enim ac differtur veritas, dum alii alia constituunt dogmata.Sic permittente Deo extiterunt, qui adulterarent verbum Dei, ut operiretur Evangelium, in his qui pereunt ; in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infi delium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelü gloriæ Christi’; quæ luctuosissima est ultio Dei adversüs impios et immemores.

Mihi ergo cogitanti ecquid verisimile videretur, hanc pestem, quæ ad plagam immissæ à Deo cæcitatis tam clarè pertineat, licet sæpius inter Ecclesiæ persecutores exortam, à Joanne prætermissam, occurrit hic locus ; nam et locustarum genus eo ducit. Nec me latet à Joele prophetà Assyriorum exercitus in locustis figuratos. Verüm Joannes ab ipso initio hanc ideam seu formam locustarum procul amovet ab oculis; ac ne suspicemur bella vulgaria, aut milites ferro armatos, locustas suas comparat scorpiis qui veneno noceant ( ÿ. 3, 5). Nullum autem est animal virulentum quod subtilius ac fallaciüs in domos, ipsaque adeo cubilia irrepat, aut homines feriat occultiùs quam istud, sicut nulla est pe-

5 Strom., dib, vie, — ? II. Cor. 1v. 2, 3, 4.

e Bossuer, t. 11. 26

602 DE EXCIDIO

stis animarum hæresi aut nocentior, aut familiarior atque occultior ; tum illud vel præcipuum, quod locustæ Joannis, in homines grassari jussæ, non omnibus noceant, sed iis tantüm qui non habent signum Dei, fidemque salutarem pià professione velut inscriptam in frontibus suis (y. 4 ) : et datum est illis, ne occiderent eos, sed ut cruciarent mensibus quinque (Ÿ. 5) : novum genus militum, quod non noceat bonis, sed tantüm à verà fide alienis, neque cuiquam necem, sed occultos et novi generis cruciatus inferat. Hæreses enim pectoribus infusas, consequuntur invidiæ, rixæ, contentiones, odia, quibus nihil est molestius aut tetrius. Accedit ad cumulum, quod hærelicorum genus sit importunum, inquietum, pugnax, clamosum, tumultuosum, et mordax, cùm nihil pensi habeant, nisi ut magnum fidei mysterium, detractis veris animi solatis, ad verborum pugnas et ad minutissima quæque deducant. Jam illud singulare quod cùm habeant facies ut facies hominum (pugnacium), et velut leonum dentes (Y.T, 8), simul habeant capillos ut capillos mulierum (ÿ. 8), molles, effeminati, quod etiam nominatim de Paulo Samosateno ejusque discipulis proditum (Œuseb.); seïpsos amantes, sibique ipsis placentes, veræ disciplinæ dissolvendæ suasores, vanamque elegantiam et ornatus superfluos curiosè sectantes. Cæterüm in his hæc tantum boni species, quod parvum eis tempus assignetur, non annus, non saltem anni dimidia pars, sed quinque menses (Y. 5, 10): prodeunt, intereunt, rursus resurgunt brevi perituræ, successione nullà visibili ac cert4, sed insectorum instar, velut ex luto et putredine ebullire videantur. Sic enim Cerinthus, Theodotus, Praxeas cum suis prodierunt, desultorium agmen, ac per sese dissipandum, nec enim ultra proficient, sed et insipientia eorum manifêsta erit omnibus*.

Cüm tamen vagentur incertis velut sedibus, nec satis credant iis ducibus quorum præferunt nomina sicut scriptum est : regem locusta non habet *; habent tamen occultum regem, angelum abyssi, cui nomen hebraicè Abbadon, græcè autem Apollyon , latinè Exterminans *. Quæ cm audimus non propterea bella vulgaria cogitemus ; meminerimus autem exterminatorem illum non expedito ense, sed arte et seductione, ab initio fuisse homicidam, sicut dicit Dominus (Joan. virr. 44).

Hæc et alia à nobis pridem exposita (Comm. ad cap. 1x} profectà effecerunt, ut omnes fere interpretes, nec minùs protestantes quàm catholici nostri, passim hunc locum ad hæreticos facilè traduxerint; cùm et illud accedat, ut non frustra Joannes præter

1 TI. Tim, rar. 9. — 2 Prov. xxx. 97. = 3 Apoc. 1x, 41.

solitum , tot allegorias conjecerit in istud mali genus quod spirituale sit, nec nisi per allegorias exprimi possit.

His autem expositis sic concludit Joannes : Væ unum, seu primum , abüit, et ecce veniunt duo væ post hæe (12). Primum autem illud væ cum secundo collatum, ad Valeriani imperium nos deducet, ut statim patebit; cujus temporibus judaicum errorem, in Paulo Samosatensi solemnissimo totius Ecclesiæ catholicæ judicio condemnatum esse constat, qui congruus finis rebus judaicis, et primo væ est appositus.

AnricuLus VI. De reliquà parte cap. 1x. à vers. 13. ad finem, ac effusis Orientis exercitibus, deque initio mali illati Gentilibus et imperio romano, ad sextam tubam.

Hic: non erit nobis diu laborandum cùm res clara sit; nec Verensfelsius contradicat : Et seætus Angelus tubà cecinit..….. et audivi vocem dicentem sexto Angelo : Solve quatuor Angelos qui alligati sunt in flumine magno Euphrate ‘. Sæpe monuimus Euphratem esse verè Euphratem , à quo flumine romanum cœæpisse excidium ostendimus * ; nec vacat repetere quæ hic annotavimus.

. Id unum diligenter meminisse nos oportet : à Parthorum seu Persarum redivivorum exercitibus incæpisse labem imperii romani ex Valeriani clade, quà imperii ad Orientem conversæ vires, Gothisque qui tune primèm apparuere, et reliquis occidentalium partium invasoribus, ac tandem eas excisuris, patefactus est aditus.

Hoc posito, nihil hic supererit difficultatis : cum Angeli, ad ultionem quidem romani imperii persequentis sanctos prompti, sed divinis decretis in horam, et diem, et mensem alligati (y. 17), immensos orientalium regum exercitus effuderunt.

Orientalium autem exercituum characteres graphicè Joannes exposuit; primüm ex immenso equitatu (Y. 16) et ex armorum genere et pugnandi modo, sagittis et ad frontem et post terga velut ex caudà equorum immissis (ÿ. 47, 18, 49). Quibus plagis non omnes quidem romanæ vires consumptæ, sed tamen tertia pars internecione deleta : et diserlè ascriptum : Cæteros homines qui mon sunt occisi, non egisse pœnitentiam à colendis dæmoniis suis et simulacris aureis, argenteis, lapideiïs et ligneïis (y. 20). Ubi annotavimus tum primüm idola commemorata fuisse ; ut nempe coustaret , et ad ethnicos hanc primüm spectare prophetiam , et hinc incipere ruinarum causas, quod Romani ab idolis colendis et inculcandis non resipuerint; quod cüm sit perspicuum, nec

1 Apoc. 1x. 43, 14. — ? Comp, Histor. ante cap, 111, n. 9. et ad cap. 1x. Ÿ. 14.

604 DE EXCIDIO

usquam impugnatum, nihil addimus, cùm præsertim in illà visione fusiès et diligentiùs exponendà cap. xvr.Joannes sedisse videatur.

Arricuzus VII Summa dictorum : nova prophetandi iuitia ad cap. x.

Duarum ultionum quas divina justitia deposcebat, prima expedita est. De Judæis sumptum supplicium : eorum sequaces hæretici transierunt, ac primum væ mundo intulerunt ; tanta hæc plaga fuit. Nunc ad Gentiles novus ordo vaticiniorum exoritur, dicente Angelo ad Joannem : Oportet te iterum prophetare gentibus (Y. 12). Neque tantim de casu imperii romani ejusque causis et gradibus disserendum est; tantique eventüs prima radix aperienda, nempe effusæ Orientis vires. Quanquam enim hâc de re aliquid delibatum est, nec sine injectà quâdam idolorum mentione, quod tum primum occurrit (cap. x. 44, 20) : nune tamen et eadem fusiùs explicanda, et alia promenda de gentibus quæ hactenus intacta sunt. Hic ergo novus ordo rerum ac vaticiniorum incipit illustribus initiis, apparente Angelo forti cum septem tonitruis, et libello non jam signato ut antea (v, vi), sed aperto propter evidentiam et splendorem rerum dicendarum , præ his quæ dictæ. jam sunt. Itaque jurat Angelus magnificum illud et pulcherrimum jusjurandum : Quia tempus non erit amplius : sed in diebus vocis septimi Angeli tubä canituri, consummabitur mysteriwm Dei, sicut evangelizavit per servos suos prophetas (Y. 6, T) ; grande scilicet mysterium de Ecclesià victrice inter gentes, quo apud prophetas nihil est illustrius. Nec immerito novis veluti initiis prophetia inducitur, et ad Joannem dicitur : Oportet te iterum prophetare gentibus, et linguis, et populis, et regibus multis (y. 14) tanquam diceret : Hactenus Judæis tantüm sua fata nuntiasti : nunc vero novo ordine prophetare te oportet omnibus gentibus , totiusque imperii romani pandenda judicia : atque hæc delibasti (1x. 14) ; nune autem et jam dicta inculcanda sunt, et reliqua omnia pleniüs exequenda, canendumque est de multis regibus, sive persecutoribus (cap. XIE, XVI. 9), sive persecutionis ultoribus (ibid. 16). Hæc autem incipiunt à cap. x1. quo etiam loco vel maximè docti Verensfelsii chjecta insurgunt.

Anricüzus VIII. De Diocletiani persecutione ad cap. x1. ac primüm de Verensfelsii præjudicils, Agit contra nos vir doctissimus, primo præjudiciis, deindè rebus geslis.

Præjudicia hæc sunt : primum, parum dignum videri majestate reyelationis hujus , ut eam adstringamus ad Diocletiani aut Juliani

Apostatæ tempora ‘ : Tanquam unica Diocletiani rabies, aut illa paucorum dierum Juliani molimina, in tantà maximarum rerum multitudine sola commemorari mererentur. Quo loco sic agit nobiscum tanquam Trajani, et aliorum diras persecutiones omittamus ?.

2° Extenuandam aggreditur Diocletiani persecutionem, tanquam nulla sit ratio cur ipsa præ cæteris seligatur, præcipuum futurum divinissimi vaticinii argumentum.

3° Alia esse eventa quæ res Ecclesiæ magis spectent, quàm ultio de Judæis et Gentibus. ‘

« 4° Esse quod doceat, necessarid Apocalypsim ad omnia novi » Testamenti tempora protendendam, quoniam scilicet ultimum » judicium ac piorum exinde felicitas, impiorumque exitium pro- » lixè in fine libri describitur *. » Quæ partim fictitia, partim etiam vana sunt.

Nam quod ad Diocletianum attinet, res ficta est, nos uni persecutioni ab eo motæ fuisse intentos : nam et generaliorem bestiam intelleximus Romam in decem illis notis persecutionibus (ad cap. XI. ÿ. 1); et de Valeriano æquè multa diximus (ad cap. 1x et XvI.); nec datà occasione Trajani cruentam persecutionem omisimus ad Cap. IX.

Quod autem eamdem bestiam in Diocletiani persecutione à Joanne vel maximè considerari diximus, hæ causæ extitere; primüm quod ea persecutio omnium acerbissima et maximè diuturna fuerit per decem annorum spatium. Hæc igitur prima causa est cur illa persecutio diligentiüs observanda fuisse videatur.

Altera causa eaque præcipua ; quod fuerit ultima, quam quippe consequitur non mod pax Ecclesiæ, sed etiam ejus clara victoria, persecutoribus manifesto supplicio addictis, cruce triumpbali erectà in medio urbis, et Constantini laureis Christo subditis : quo nihil mirabilius, nihil Ecclesiæ lætius, aut Christo gloriosius, aut à prophetis prædici, aut ab omnibus hominibus videri potuit.

Quare quod Verensfelsius hæc omnia, non ita multüm ad res Ecclesiæ facere ubique significat, ipse viderit : nec profecto dixisset alia evenisse memoratu digniora, quàm tam clara de Christi hostibus judicia, præsertim éum Ecclesiæ claritudine, ac gentium conversione conjuncta. Profecto dolemus obsurduisse ad has voces : Factum est regnum hujus mundi Domini nostri et Christi ejus ‘ : et rursus de Babylone magnä : Peccata ejus pervenerunt ad cœlos .….. eœulta super eam cœlum, quia judicavit Domi-

x Cap. xs. $ 2. — 2 Ibid. $ 3. — 3 Ibid. $ 1. — 4 Apoc. xr. 15. —

5 Ibid. xvrrr. 5.

606 DE EXCIDIO

nus judicium vestrum de illà ".….. quia vera et justa sunt judicia ejus ? : ut nihil profect sit utilius aut suavius, quäm ad divina judicia pavere, lætari cum tremore, atque ad hanc regulam mores componere.

Quod ergo subdit Verensfelsius quarto loco, scilicet Apocalypsim ad omnia novi Testamenti tempora protendendam : id quo consilio , quo ordine, modoque sit factum, non est hic dicendi locus : videmus interim ea quæ diximus verè protendi ad omnem ætatem exemplo omnium longè illustrissimo, eoque cum solatiis et suavissimâ utique instructione conjuncto. Nisi fortè existimamus esse utilius aut pulchrius de roman Ecclesià quidquid collibuerit comminisci, et ubique videre papam, nullo licet charactere singulari insignitum.

Hæc ad præjudicia Verensfelsi. De rebus vero gestis quæ ad Diocletiani persecutionem nos vel maximè ducant, suis locis dicemus singillatim. Hos interim præmittimus hujus persecutionis obvios characteres datâ occasione recensendos : quèd exorta sit ab eversis Ecclesiis ; quod sæpe interrupta rursus recruduerit ; quod sub septem Augustis per alia insignia et tempora denotatis : quôd in eà Christi regnum cœæperit, et alia ejusmodi tam clara, ut nemine obscurari potuisse confidam.

Anricurus IX. Sequuntur sex visiones de ultione gentium : prima visio : initium persecutionis Diacletiani ab eversis Ecclesiis ; ad primos versus Cap. xI.

Audiamus Lactantium qui hæc intimè novit, nutritus in palatio et admotus juventuti Crispi Cæsaris Constantini Magni filii *. « Postea quèàm judicatum est inimicos deorum et hostes religio- » num tollendos esse, missumque auspicem ad Apollinem Mile- » sium , nihil nisi tristia de christianis renuntiaturum ; inquiritur » peragendæ rei dies aptus et felix, ac potissimum Terminalia de- » Jiguntur, quæ sunt ad septimum calendas martias, ut quasi ter- » minus imponeretur huic religioni. Ille dies primus leti, primus- » que malorum causa fuit quæ et ipsis et orbi terrarum accide- » runt. Qui dies cùm illuxisset agentibus consulatum senibus » ambobus (Diocletiano et Maximiano) octavum et septimum, » repente adhuc dubià luce, ad Ecclesiam profectus , cum duci- » bus et tribunis et rationalibus venit, et revulsis foribus simula- » crum Dei quæritur (quod profectù nullum erat), Scripturæ re- » pertæ incenduntur, datur omnibus præda : rapitur, trepidatur, » discurritur ; ipsi verà (principes) in speculis (in alto enim con- » Stituta Ecclesia ex palatio videbatur) diu inter se concertabant

# Apoc, xvrrr. 20.— ? Ibid. xtx. 2. — 3 De mort, Persecut, n. xx,

»* utrum ignem polius supponi oporteret. Vicit sententia Diocle- » tlani, cavens ne magno incendio facto pars aliqua civitatis ar- » deret ;.nam multæ et magnæ domus ab omni parte cingebant. » Veniebant ergo Prætoriani acie structâ , cum securibus et aliis » ferramentis, et immissi undique tandem illud editissimum paucis » horis solo adæquarunt. »

Hæc gesta Nicomediæ quam Diocletianus incolebat. Hoc, eversæ ecclesiæ velut signo dato, designatum persecutionis exordium. Hic finis præstitutus ediclo, restitulis locis, in quibus christianiin unum convenirent (Edict. Const. et sic apud Lact. de mort. 48). Lactantius addit : Sic ab eversà Ecclesià ad restitutam fuerunt anni decem,menses plus minusve quatuor. Is hujus persecutionis character est positus, quem diligenter observari volumus ; simul animadverti duplex perseculionis propositum, nempe ut ecclesias ubique diruerent, et in ipsis Terminalibus, quasi faventibus diis acfatis, terminum christianæ religioni imponerent : adversüs hæc duo prophetia Joannis vigilat.

Ac de ecclesià quidem eversä sic incipit ! : Surge metire templum Dei et altare, et adorantes in eo : atrium autem quod est foris templum ejice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus. Tanquam diceret : Quidquid est exterius gentibus traditur : templa exteriora, instar sunt atrii. Est autem verum templum Dei gentibus inaccessum : nempe eleciorum mentes, quod nec expilari, nec profanari possit. Abeat ergo quocumque Deus permiserit , illa domus orationis tam edita, tamque sublimibus civitas erecta ædificiis : stat Deo templum suum integrum, cui nulla pars, nec mensura détrahatur. Hoc primum ne turbarentur ereptis et eversis ecclesiis materialibus : imd calcabitur sancta civitas *, eo more quo Jerosolyma quondam sub Antiocho illustri. Calcabitur autem prostratis corporibus, animo interim erecto, et invictà fide. Quod autem per Terminum deum suum sperarent fore ut christianæ religioni terminum imponerent ; addit Joannes, testes Domini semper prophetaturos, ac licet insepulti ac prostrati jacerent, resurrecturos tamen, ad eum planè modum: quo apud Ezechielem xxxvir. Ossa arida et exsiccata, attritam, consumptamque plebem, rursus intromisso spiritu incolumem et validam designabant. Sic portendit Joannes resurrecturos testes , christianamque religionem, quam ejus inimici pro mortuà reliquerant, evocandam ad cœlum et ad culmen gloriæ conscensuram, Audiverunt enim testes hanc vocem de cœlo dicentem eis : Ascendite

1 Apoc. xt. 1, 2. — 2 Ibid, 2.

608 DE EXCIDIO

huc, et ascenderunt in cœlum in nube, ipsà fide vecti ; sive sicut Deus ascendit nubem levem (Is. x1x. 1), et levatam in currum Ecclesiam eduxit ad astra secum , regnoque et gloriâ induit ; et viderunt illos, attoniti et stupefacti inimici eorum, qui extinctos et velut indecorè jacentes aspexerant. Quæ omnia in medià istà persecutione Diocletiani contigerunt, victo Maxentio confiso idolis et impuris sacrificiis, Constantino , non sibi, sed Christo et christianis victore. Hæc summa est.

Jam ad singulos versus : Civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus (y. 2); hoc est dimidio anno supra triennium ; quod jam omnes ex antedictis intelligunt ex Antiochi persecutione repetitum ; ut res Ecclesiæ eo statu essent, quo per illud triennium cum dimidio anno sub Antiocho res judaicæ fuerant, quæ horum typus essent, ut vidimus.

Sequitur : Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus, mille sexœaginta (Y.3); quod est aliâ phrasi illud ipsum triennium cum dimidio anno ; ut nempe intelligamus nullä vi tormentorum occlusum iri ora prophetarum, eosque omnino tanto tempore prophetaturos, hoc est, Evangelium prædicaturos , quanto persecutores sævierint, nusquam intermisso prædicandi studio.

Quod autem duos testes appellat, haud magis astringit ad certum numerum, quàm illi menses aut dies : sed intelligendum est testes sive martyres, quantocumque numero futuri sint (sunt autem innumerabiles, ut vidimus), tales omnino futuros, quales hi de quibus Joannes post Zachariam dicit : Isti sunt duo olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ (hic ÿ. #4. Zachar. 1v. 3, 44). Sic autem designabat Jesum filium Josedec saummum sacerdotem et Zorobabelem solatio plebi afflictæ missum, ut nempe docerentur afflicti fideles, non se suis solatiis carituros, quæ Jesu pontificis et Zorobabelis operâ populo relicta sint.

Cüm autem et Jesus pontifex, et Zorobabel, et clerum et populum repræsentent ; haud incongruè Joannes reputabitur ea præsagiisse martyria, sive lestimonia simul et solatia, quæ afflictæ Ecclesiæ ex utroque ordine proventura essent ; sive quis maluerit ea quæ ad hunc locum memoravimus (Comment. ad cap. xt).

Subdit : Cüm testes sive martyres suum testimonium absolverint, et ad perfectionem finemque perduxerint, bestia quæ ascendit de abysso (quæ tunc primum nominatur, postea suis designabitur notis), vincet illos corpore non animo, et occidet ‘; post triduum cum dimidio die ferè ad instar Domini, resurrecturos.

1 Apoc. xr. 1.

Sanè quod plerique catholici huc Enochum et Eliam necessarid invehendos putent ; meminerint duos Joannis testes à bestiä quæ ascendit de mari occidendos (Y. T), hoc est ab imperante et persecutrice Rom ; ver Enochi et Eliæ cæde reservatà ad ultima mundi tempora, rursus soluto Satanà, et sæviente Antichristo ; quod ab his temporibus procul abest, mille annorum intervallo, quæcumque illa sint, in Apocalypsi interjecto (xx. 2. etc.).

Non ergo ad-litteram hæc Enocho et Eliæ aptari possunt. Figuratè eisdem convenire posse, et hic intermicare quædam quæ huc referri possint, et nos jam diximus, et ad cap. xx. luculentiùs asseremus.

De duorum testium gestis (ÿ. 5, 6) ex antiquorum prophetarum memorià repetitis, nihil hic retractabimus, cùm hæc à Verensfelsio intacta remanserint.

Idem Verensfelsius mhil obstat ïis quibus persecutores de christianorum excidio sibi impensissimè gratulatos esse probavimus. Neque est dubium quin facilè principes hæc facta sibi persuaserint, quæ tanto studio procurarent : nec mirum si per aliquod tempus, - trium scilicet dierum cum dimidio, quo nullum est in Apocalypsi brevius, defecisse Ecclesia gentibus videretur, et statim postea ad summam gloriam provecta : ut mirarentur omnes tam facilè revixisse eam, Cujus inimici nil nisi reliquias et funera, ac velut insepulta cadavera cernere se putarent. ;

Unum est quod adhuc quæri à nobis potest; cur Diocletiani persecutio decem annis vigens, æquè ac cæteræ ad triennium suum redacta videatur. Verüm abundè ostendimus, præfixis notis ad cap. xt. n. 4, 5, 6. persecutiones omnes, Deo id agente, in breve tempus coarctatas, nec licitum tyrannis sævire quantum vellent, Deo temperante iras, ut servi Dei respirare sinerentur, nec imbecillitas humana fatisceret : cujus rei testem Origenem adduximus contra Celsum III. Ad omnes itaque persecutiones extendi Dominicum illud : propter electos breviabuntur dies illi !. Quä regulà Diocletiani quoque persecutio anno ejusdem principis xvrr. Christi cocxurt. inchoata, præter illas quæ cap. x11. recensentur, id etiam habuit utin vicennalibus festis, anno persecutionis tertio, omnium suppliciorum relaxatio quædam fieret, imo etiam paulo post, ipsa per sese persecutio elanguit velut lassis carnificibus : deinde referbuit tanquam impetu quodam flamma re surgeret.

1 Matth. xxrv. 29.

610 DE EXCIDIO

Arrreuzus X. De reliquà parte cap. xr. deque væ secundo et tertio, ac de magnis motibus et laudibus.

Verensfelsius nos vehementissimè reprehendit quod ad caput xr. ferræ motus interpretati sumus de bellis civilibus : Eù quod, inquit ', nullum est tempus quo non inter Romanos intestina bella fuerint, nec ea tantüm ad Diocletianum pertinent. Quæ vir historiarum peritus, repetitâ omnium sæculorum memorià probat. Credo enim cm Christum ad præsagia evertendæ Jerosolymæ trahentem audierit : Consurget gens contra gentem et regnum in regnum, et erunt fames et pestilentiæ * : facilè respondebit, hæc tuisse semper. Quod si responderit, vix fuisse tantos; nos quoque reponemus per hæc tempora non fuisse tantos bellorum feralium motus, quanti erant, cùm Galerius in Maxentium immensos ageret exercitus, et Maximianus Herculius recepto imperio, Maxentium filium, et Constantinum generum impugnaret; nec clariorem ullam fuisse victoriam, quàm illam à Constantino Magno ad mœnia urbis de ipso Maxentio reportatam; nec diem unquam pulchriorem illuxisse christianis, quàm illam in quâ Constantinus victor fasces Christo subdidit, seque christianum esse professus est, ac persecutionibus finem imposuit. Non ergo simpliciter ex bellorum civilium motibus, quanquam ex iis quoque, sec ex conjunctis causis argumentum ducimus. Volumus enim assignari tempus aliud in quod hæc in unum confluant, tetra persecutio, insepultis plerumque martyrum cadaveribus, extinctus Ecclesiæ splendor inimicis visus, bellis civilibus quasi tremefactum et concussum imperium, pugna ingens, clara victoria, gloria Ecclesiæ velut ex morte resurgentis, conterriti hostes et ad Deum magnâ ex parte conversi, gratiæ per totum orbem actæ ; regnum denique Deo nostro, Christoque ejus attributum, et jam duraturum in sæcula sæculorum, amen (cap. x1. 7, 12, 43, etc.), Sinat ergo Verensfelsius, hic à nobis manifestam Christi et Ecclesiæ recognosci victoriam, nec differri laudes donec papa intereat, quo duce Christus Deus in ipsà arce orbis est positus. |

Hæc inter prospera Ecclesiæ, plagas imperit persecutoris agnoscimus. Hoc decimam partem civitatis eversam bellis civilibus, èn his septem millia hominum cœæsa, ac perfectam ex ipso occisorum numero, Constantini victoriam (Y. 13) inter hæc væ secundum abiisse à Cap. x1. 14. inchoatum, et tertium statim inductum ad finem usque prophetiæ et romani excidi duraturum (Y. 14).

Ettamen, si Deo placet, vetabit Verensfelsius quominus hæc tam

î Cap. 1v. 6 80. — 2 Matth, xxrv. 6, 7.

aperta, tam illustria, in Christi sub Constantino agniti, et orbem convertentis gloriam conferamus, et nostra ab ipsä serie Apocal. penitus refutari jactabit, eo quèd homines non post martyrum constantiam, sed post atrocia illa bella et timuisse videantur, et Deum laudasse dicantur : quasi non liceatadmirantibus martyrum fortitudinem, ex aliis quoque conjunctis causis laudes Deo dare; meliusque videatur hæc jactari in aera, quàm certo cuidameventui, tam singulari, tam certo, tam claro et admirando imputari.

Quid illud, iratæ sunt gentes in victricem Ecclesiam : et tempus Judicandi mortuos, saupremo judicio in antecessum degustato, sive etiam adumbrato , et partem mercedis retribuendi, et exterminandi eos qui corruperunt terram (Y.18), et illud, apertum templum Dei omnibus gentibus undique accursuris, et arcam testamenti, hoc est, arcana cœælestia, et non, ut apud Hebræos soli pontifici, sed omnibus visam : et facta fulgura, grandinem et voces Dei terram, hoc est, imperium terrarum dominum commoventis. Hæc si obseurari placet, si licet alia quærere illustriora tempora, quèàm Constantini Magni fuerunt ; melioresque sunt variæ allegoriæ, quam hæc historica et clara ; nihil est quod ex prophetarum vaticiniis lucis aliquid expectemus. |

Anrreuzus XI. Secunda visio de ultione Gentilinm : de muliere pariturà et dracone rufo, deque perseeutione per tres vices insurgente, Cap. x11.

Inter singulares Diocletianicæ persecutionis characteres ac notas, nulla est insignior, quam quèd per tres vices insurrrexerit aë totidem vicibus compressa sit per principes in christianorum gratiam ; unde spes certa affulgeret brevi cesssaturam. Res autem sie se habuit: anno Cbristi cccurr. Diocletiano, Maximiano Herculio, atque altero Maximiano , Galerio scilicet auctoribus, persecutio inchoata : anno cccxr. qui erat persecutionis octavus, edicto Galeriüi et Constantini victoriä siluit. Nec ita multo post anno cccxrr. à Maximino imperatore tanquam ex novo initio instaurata, à Constantino et Licinio repressa est, Maximino in ordinem redacto, et edito edicto in christianorum gratiam. Terlio Licinius à Constantino disjunctus, ipse per se persecutionem movit, ac tertià Constantini victorià fractus ; et pax christianorum stabili lege firmata.

Hæc igitur in Commentario nostro fusiüs executi sumus. Hæc à Joanne expressa, actres vices distinctè notatas ostendimus (ibid.). Hæc Verensfelsius molestissimè tulit ‘, et omnem sacri vaticinii ordinem invertit. Nam cùm Joannes bis disertè narret, mulierem illam, scilicet Ecclesiam, bis in desertum actam (Y. 4. et 6), et deinde (ÿ. 13) fugisse in desertum, ipse ne tolies persecutio mo-

veretur, primam illam fugam cum secundä confundit ; eà maximè causâ, quôd utrobique mulier in desertum fugisse dicatur. Quasi verd non potuerit id evenire bis ut, furente dracone, mulier compelleretur in desertum ; aut necesse fuerit bis à Joanne narrart quod semel tantüm factum sit. tre.

Nobis autem, ut nostra adstruamus, nullâ aliâ re quàm ipso Joannis vaticinio attentè recensito opus est. Statuamus ergo ante omnia, hic ultimam persecutionem, scilicet Diocletianicam à Joanne prædictam, tribus argumentis : primüm quod mulier, Ecclesia scilicet, cruciaretur, ut pareret masculum ‘ puerum illum fortem qui recturus erat gentes in virgà ferreä, et mox sub Constantino principe regnaturus. Secundd, commisso prælio, draco dejectus in terram, et toto orbe inclamatum : Nunc regnum Deo nostro et potestas Christi ejus. Tertio quod dejectus diabolus haberet iram magnam, et novos impetus ediderit, sciens quod modicum tempus habet ad perdendam mulierem, id quod Ecclesiæ sub igni ferroque crescentis progressus facilè suadebant. Ergo illi ad extremum deducta res erat, nec alia persecutio secutura.

Jam qudd draconis furor, sive ipsa persecutio ter insurgeret, ac ter frangeretur, hæc momenta conficiunt. Draco devoraturus mulierem, et puerum mulieris fugientis in desertum (Y. #, 6) : en persequentis primus impetus. Draco prælio victus et cantatum epinicium, nunc regnum Dei et Christi (y. 9, 10): en fractus et contusus. Draco ir percitus et mulierem fugientem persecutus

(13, 44) : et secundus conatus. Sed muliér adjuta à terrà quæ:

absorbeat persecutionem fluctus (16): en iterum cessatio. Denique draco rursus iratus et facturus prælium cum reliquis de semine mulieris (17), neque quidquam proficiens, sed secundüm vulgatam antiquam lectionem, stans tantüm super arenam : en terlia et extrema, et cassa molimina, et mulieris requies.

Ita sanè prædictum : his eventa respondent. Septem Augustorum, qui grandi illà et ultimä decennali persecutione vexaturi erant Ecclesiam, primus Diocletianus, cum aliis tum imperii consortibus insurgit; stetitque ante mulierem, quæ cruciabatur ut pareret (Y. 2, #). At enim, inquit Verensfelsius, stetisse coram tillà, non etiam afflixisse dicitur. Frustra, nam ipse parturientis cruciatus indicat Ecclesiam, inter ipsa martyria, fæcundo sanguine matrem factam. Tum illud ipsum, fugisse in solitudinem, nota persecutionis, allusumque ad Machabaica tempora : cùm Mathatias ejusque fil, et comites, persequente Antiocho, in montes refugerunt, de-

1 Apoc. xrr. 2,15,

scenderuntque multi quærentes judicium etjustitiam in desertum !, quo etiam pertinetillud ab iisdem temporibus repetitum, ut pascerent eam per mille ducentos sexaginta dies; neque verd fugiebant, nisi ut se persecutioni subtraherent, cujus etiam gratià factum est prælium (Y.7, 8, 9). Quale autem prælium ? nisi de hominum salate, inter angelos Michaelis, et angelos Satanæ ; quorum fidem Ii quidem certabant fovere solatiis, hi tormentis et fallaciis frangere, sed inclinatis jam rebus et in christianam religionem versis. Itaque dejectus draco, ac divinis honoribus, quos omni opere tentare satagebat, tanquam è cœli arce depulsus : Galerius perseeutor atrocissimus, insanabili ulcere percussus, edicto edito pro christianâ pace, morte Antiochi, tam fœdà plagä, tam falsà et extortâ pœænitentià, extinctus est, anno ferè persecutionis octavo, Christi 314. Nec ita multd post, hoc est anno sequente, victo Maxentio, Roma Constantino, ac per eum Christo cessit; secutæque sancti tripudii voces de regno Dei ac potestate Christi, præcipitato dracone inimico fratrum (Y. 10, 14, 12); quæ est illa exultatio Ecclesiarum Christi per universum orbem, quam expressit Eusebius?.

Nec sic tamen draco à proposito deslitit, sed se victum videns martyrum fortitudine et sanguine, ac facilè auguratus, quèd modicum tempus habet, exaggeravit iras (ÿ. 11, 13), et mulierem quæ’datà pace è latebris redierat, et solemnem cultum instauraverat, secundà vibe aggressus est (13).

Observa discrimen. Non ergo hic Joannes de partu futuro aut de puero devorando quidquam ; jam enim à Deo in tuto erat positus (6) : sed de muliere solà. Ecce ergo Maximinus unus è septem illis à Diocletiano concitatis persecutoribus, Ecclesiam jam edito Constantino, seu christianismo jam forti et invicto, nobilem aggreditur. Ea rursus in cryptas suas specusque se abdidit, siéut dicit Joannes : Datæ sunt mulieri alæ duæ ut volaret in desertum in locum suwm, quippe jam sibi cognitum et frequentatum, wbi aleretur per tempus et tempora, et dimidium temporis (14); de quibus temporibus jam dicere, nihil esset aliud quam actum agere.

Doctus Chetardæus erùdito commentario in Apocalypsim notat, reverà in desertum persecutiones inter solitos refugere christianos. Quod quidem multis testimoniis diligenter exquisitis firmat ; nec omittit illud præclarum epitaphium Alexandri martyris, in quod hæc inserta sunt : Heu tempora infausta quibus mec inter speluncas sacrificare licet ! Favent interpretationi acta martyrum, quibus constat, mulios in desertis locis palabundos fuisse compre-

1 I. Machab, 51. 98, 99.— 2 De Vità Const. 1v, 4.

614 DE EXCIDIO

hensos ; ac disertè Paulus : Cireuierunt in melotis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignusnon erat mundus, in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis et in cavernis terræ * : ut profectù desertum etiam historicè et propriè hic intelligatur.

Vides igitur persecutionem Maximini jussu, ab initio resurgentem, sed statim comprimitur : Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tanquam flumen *. Maximinus imperator à serpente concitatus immisit irarum procellosos fluctus, persecutionem instauravit, hoc etiam voto Jovi edito : Ut si victoriam cepisset, christianorum nomen extingueret funditusque deleret *. Sed tum primüm adjuvit terra mulierem, hactenus de cælo tutam. Constantinus et Licinius imperatores, sociatis armis, Maximini copias hausere, edicto proposito sanxere Ecclesiæ pacem : ipse semianimis sumpto veneno pœnas Ecclesiæ dedit ‘, edito quoque decreto in christianorum gratiam, cujus extat exemplar apud Eusebium .

Nec sic draco requievit. Oportebat enim ter tanquam à novo principio persecutionem exurgere. Et iratus est draco (victus) in mulierem, et abiit facere bellum cum reliquis de semine ejus 6. Tertid insurrexit disjunctus à Constantino Licinius : Constantinus tertiùm victor et jam solus Augustus, simul orbem romanum resque christianas firmâ pace composuit ?. Oportebat autem id quod nunquam evenerat, in eâdem persecutione, distinctis vicibus, ter exurgere principes, ter compesci; ut Ecclesia doceretur à Deo laxari et temperari frænos , neque evenire quidquam , nisi quod manus ejus atque consilium fieri decernerent $.

Auricuzus XII. Tertia visio circa ultionem Gentilium : historica ad cap. x, spectantia afferuntur, ac primüm persecutio Diocletianica sub septem regibus bestiæ.

Expeditæ sunt visiones quibus duos characteres Dioeletianicæ persecutionis sanctus Apostolus indicabat ; hoc est, regnam Christi per terras in ipso persecutionis æstu : tum illa persecutio ter incitata, ter compressa. Sequitur tertius, isque maximè singularis et proprius ; quod ea persecutio sola ex omnibus , sub septem Augustis gesta sit, quod his sublatis extincta sit, quæ erat plaga mortis idololatriæ inflicta ; quod denique plaga illa curata sit; ipsaque idololatria persecutrix sub Juliano Apostatà non modà vitam, s etiam regnum resumpserit (ad Y. 4, 2, 3). Non hic somnia et allegorias, non pro septem regibus, septem regimina arbitratw no-

1 Hebr. x1. 37, 38.— ? Apoc. x1t. 15. —3 Lact. de mort. Pers. 46. p. 241. — 4 Tact. ibid. 48. — 5 Hist. 1x. 10. et de Vità Const. 59. — 6 xi1, 17. — 7 Euseb. x, 9. et de Vità Const. 14, 49. — 8 Act. IV 06.

stro fingimus, quæ Joannis tempore ferè jam effluxerant, nallo antea exemplo, eaque ad arbitrium conficta et distineta: non annorum millia quærimus, ac latissimum campum ad evolvenda nostra commenta aperimus. Res gestas narramus, easque certissimas, ac, ne evagetur animus, ipso persecutionis decennio comprehensas. Sed omissis pollicitationibus rem ipsam aggredimur, ac primüm historica asserimus,

Res expeditu facilis. Augusti sive imperatores, reges sunt, iique perfecti Eusebio..…. præ Cæss. quæ secunda potentia et Augustis proxima. Septem ergo Augustos vulgatissimos recensemus, sub quibus decennalis illa persecutio gesia memoretur. Primus Diocietianus ab ipso initio solus, adscivit cæteros in imperium; huic aceedunt Maximianus Herculius, Galerius Maximianus, Constantius Chlorus magni Gonstantini pater, Maxentius Maximiani Herculi filius, Maximinus, ac denique Licinius. His Verensfelsius vult addi Constantinum, demi Constantium mitem imprimis et in christianos benevolentissimum, nedum persecutorem : nam, inquit ‘, Gonstantinus per ea tempora imperator est factus. Certè; sed pridem ex Lactantio respondimus : Suscepto imperio Constantinum Augustum nihil egisse priusquam christianos cultui ac Deo suo redderet ?. Perpende verba : Nihil prius; ac postea : Hæc ejus prima sanctio. Statim ergo seipse excepit ab eorum numero, quorum nomine persecutio agebatur ; neque quidquam de eo legitur quo tantæ pietati derogaret. At Constantius Chlorus benignus licet, nihil simile. Neque considerandum qualis ille fueritet quâ morum clementià, sed quam personam in imperio romano gesserit. Omnes imperatores imperium ut commune et unum regebant; cujusque nomen et titulus edictis omnibus præfigi solitus, nec tantüm is in partibus quibus ipsi præerant, sed etiam ubique terrarum. Neque longè conquirendæ probationes, quas ipse legum codex innumerabiles profert. Ipsa persecutio communi nomine gerebatur. Ubique inveneris in martyrum actis intentatam ipsis imperatorum jussionem, ac colendos deos quos ipsi honorarent. Procopio martyri indictum, ut quatuor litaret imperatoribus, hoc est, Diocletiano, duobus Maximianis, et ipsi Constantio Chloro *. Nec solus is jussus, ut vellet Verensfelsius, sed in uno ostensum quid de cæteris fieret. Quin ipse Constantius, ne discedere à majorum præceptis videretur, conventicula, id est, parietes dirui passus est *. Tia Lactantius domesticus testis, facilè præferendus : quo signo singulari, et persecutio initiari, et cultus interdici solebat. Excusat Verensfel-

1 Cap. 1v. $v. 6.—? De mort. Pers, xx. 4. — 3 Euseb. de Martyr. Palæst. ce. 1, — 4 De mort. Pers. 13.

616 DE EXCIDIO

sius quod id Cæsar fecerit : sed quod Cæsar fecit, non abrogavit Augustus. Imo apud Lactantium jam legimus, primum fuisse Constantinum qui conventus, cultumque reddiderit. Non ergo Constantius; quanquam enim nihil asperè per se gerebat, erat sanè aliquod quod consortibus imperii largiretur. Nulla ergo causa cur ab illo numero eximatur, imo necessaria causa, Cur accenseatur.

Ludit Verensfelsius cùm Constantium Chlorum, tantüm non facit christianum ; cùm omnino nemo dubitet primum omnium extitisse Constantinum ejus filium, qui nomen Cbrisio dederit. Neque verd Constantium apotheosi donassent, aut in deorum suorum numerum retulissent, si à patriis sacris ullà ratione recessisset !. Quod autem objicit ? Constantinum quoque memorari quadrigis evectum

ad cœlos; absonum si ut deum : rectum et pium, si ut Dei Chri-

stique servum et christianis sacris ritè purgatum,

Omissis ergo his ludibriis, de cæteris nulla difficultas: Sanè Maxentius infandis licet sacris supra omnem modum addictus, aliquandiu cunctatus et christianis parcere velle visus. Sed homo impurissimus et pudicitiæ juxta ac fidei christianæ hostis, nedum vero animo persecutionem temperaret, sanctum Marcellum papam in exilium egit. Maximini quoque brevis dissimulatio in aperta odia erupit : nobisque omnino constat septem Augustorum numerus, quorum nomine persecutio exerceretur.

Nam quod attinet ad Severum, quem per eadem tempora auctore Galerio è Cæsare factum Augustum, et Maxentio oppositum, à Lactantio significari putabamus ?, ipse Verensfelsius haud fortassis immerito contradicit ‘, de Lactantio dubitat : laudat alios scriptores, laudat numismata in quibus idem Severus Cæsaris tantûm nomine insignitur. Sed utcumque se res habet, si Augustus est factus adverss Maxentium Romæ agnitum et electum, vix confecto itinere exutus est; desertus à suis ac Maxentio proditus, ipsam purpuram reddidit, quo facto nihil aliud impetravit nisi bonam mortem *. Nulla ergo causa erat cur numeraretur inter eos qui in persecutione aliquid egisse memorentur ; nec mirum si Joannes insignes et vulgatos characteres sectari solitus, omiserit non durabilem purpuram, et in ipsis statim miserabilis Augusti manibus marcescentem ; seque ultro redegerit ad septenarium numerum suis alioqui vaticiniis congruentem.

Quin etiam , si Deo placet, huc adductos oportuit falsos ac perduelles Augustos Carausium , Achilleum, Julianum quemdam , Alexandrum, Ælianum, et alios qui imperium injustè ad se ra-

* Euseb. Hist. vrrr. 89. — 2 Cap, 1v. $ 6. — 3 De mort. Pers. 20, 29. — 4 Cap. 1v. 6 7. — 5 Lact, de mort.

puerint : nam, inquit ', si ejus rei ratio habeatur , æquo jure omitti debuisse, et Diocletiänum qui Carinum oppresserit , et Maxentium qui invitis cœteris à Prætorianis Augustus proclamatus est, et Licinium qui à solo Galerio, insciis cœæteris, contra Maxentium Augustus factus est, denique Maximinum quem sud Sponte imperium sumpsisse testantur Eusebius atque Lactantius.

Quid igitur? Tot vanis et longè conquisitis disputationibus rem claram et perspectam involvere oportuit ? Non ita, sed omissis litigationibus, dicimus pro Augustis habitos quos Roma, quos exercitus, quos ipsi Augusti, creassent, agnovissent, suscepissent ; hâc unâ planâque sententià lites omnes incidimus. Diocletianum S. P. Q. R. omnes exercitus et provinciæ agnoverunt : ab eo designatos imperatores et Cæsares totus orbis admisit. Maxentium Augusti filium, à Prætorianis, quondarmn patris sui Maximiani Herculii militibus pro more electum, non invito populo, Roma suscepit, arma moventi paruit ; patrem ejus bis Augustum ?, eo renuntiante, provinciæ receperunt ; Licinium Diocletiani ipse fons scilicet imperii, à Galerio accitus adscivit; Constantinus Augustus et provinciæ agnoverunt *. De Mximino audiendus Lactantius , à docto Verensfelsio in testem adductus : Maximinus postmodum scribit (ad Galerium) quasi nuntians , in campo Martio proximè celebrato Augustum se ab exercitu nuncupatum. Recepit ille mœstus et dolens, et universos quatuor imperatores jubet numerari , se nimirum, Licinium, Constantium, Maximinum. Sic Maximinus admissus est, sic amputatis vitilitigationibus, remanent nobis septem omnino Augusti, quos ab anno ceci, in illà persecutione decennali aliquid egisse constiterit. Is character singularis, ac maximè proprius iterum Apoc. cap. XVII commendatus, ab eo quoque lucem accipiet. Quid ea quæ Verensfelsius de falsis Augustis, de suo historico penu deprompsit ? Docta herclè, curiosa , splendidè et copiosè enarrata; sed tunc non erat his locus. |

Anricuzus XIII. Exeursus ad protestantes.

Cùm ergo nostra interpretatio certis rebus et historicis conflata procedit ; horum loco virum doctum , historica quoque et specialia quædam proferre oportebat : at de his ne verbum quidem, hæretque totus in sectæ præjudicatis; ac septem reges, nihil aliud cogitat quam septem regimina * : sat, ni fallor, absurdum, ut consules expellendis ab urbe regibus instituti, tamen et ipsi reges sint. At istud loquendi genus quo reges pro regimine

x Verensf. ce, 1v. $ 2, 3. — ? Lact. ibid. 36. — 3 1h, 29, 45, 49. — 4 Ibid. 32. — 5 Cap.r. 6 26.

618 DE EXCIDIO

usurpantur in sacris Scripturis haud infrequens *. Ergo vel unum exemplum proferre debuit; at nullum protulit. Toties apud Danielem occurrunt reges aquilonis, austri, reges quatuor, decemve?; at pro regimine nusquam. Quid quod septem illa regimina regum, consulum, dictatorum, decemvirorum, triumvirorum, si placet, ab urbe conditâ per mille eoque amplius annorum spatium evolvenda, et quantis voluerint sæculis cum romano pontifice finienda ? Quid autem illud : Super capita ejus, ac super septem reges septemque regimina nomina blasphemiæ *. Pertinebat scilicet ad Joannem, ut Numæ acregumRomanorum, consulumque ac dictatorum ab ipsis initiis notaret blasphemias ? Non ita; vidit enim bestiam non à septingentis annis natam, sed in ejus oculis totam et integram de mari ascendentem, et Christi jamjam nati blasphematuram nomen. Non ergo vetera ab initiis urbis regimina recensebat , sed novos omnino reges Christum blasphematuros animo providebat. Quid quod cum scriberet revelationem suam ad sextum regimen, quod est imperatorum , res romana devenerat, futurique erant pii imperatores, Constantinus, Jovianus, Valentinianus, Gratianus, Theodosius Magnus, alii ? Qui fieri potuit ut generatim huic sexto regimini inscriptam blasphemiam Joannes prophetaret ? Nobis autem plana sunt omnia ; certa historiæ series : septem imperatores prodierunt quorum nomine decennalis persecutio sub Joannis oculis exurgeret, blasphemias efferret in cælum.

Jam pergamus ad reliqua, et rerum gestarum seriem pro more consulamus.

Anricuzus XIV. De tribus præcipuis bestiæ characteribus : ad cap. xur. vers. 2.

Haud contentus Apostolus designasse septem reges, quorum nomine decennalis persecutio gereretur; cùm non eodem tempore, nec eâdem omnes acerbitate sævirent, tres ex septem elegit quos singulari quodam modo exhiberet; Maximianos duos et Diocletianum ipsum, ex quibus tota mali labes extitit. Historiam præmittimus auctore Lactantio, cujus hæc verba sunt : Ab oriente usque ad occidentem tres acerbissimæ bestiæ sœvierunt ‘. Locus omnino natus ad describenda sub his tribus quas nominavimus feris, tetra et atrocia, ab ipso anno cccur. persecutionis initia. Nune ad singulos chäracteres : Bestia quam vidi similis erat pardo, ex Daniele depromptum *, quo loco interpretes ex varietate morum Alexandrum intelligunt. Nos quoque eodem modo Maximianum Herculium hic ponimus varium, versipellem, nunc abjecto imperio,

1 Cap. 1.,$ 26. — 2 Dan. cap. var, vrir, ete. — 3 Apoc. xtrr. 1. — 4 De mort. Pers, 16. — 5 Apoc. xirr. 2, — 6 Dan. vur. 6.

Page 1