‹ Œuvres de Bossuet (volume 4)Chapitre 231 sur 245 · HOT · texte numérisé non relu

HOT

ff

te meo sanguine ‘; ut quamvis persecutio toto terrarum orbe sæviret, et Juliano data esset potestas in omnem tribum et linguam, universo romano imperio in ejus manu posito, ad opprimendos sanctos, imd etiam ad dejiciendos multos, quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ Agni’ : nihilo secius, suo loco et tempore, et ipse confestim ac veluti de cælo dictâ die vinceretur; et novus post Galerium et Maximinum Antiochus deos quoque suos spernere cogeretur. Si persecutionem Diocletianicam revocare conatus, pari fato cum ejus auctoribus periit : qui erat futurus novæ persecutionis eventus, tam claris rebus gestis, ut eas Verensfelsius extenuare sanè, non tamen negare potuerit.

Anricuuus XVI. De altero characiere Juliani, ac de secundà bestià, sive philosophià ac magià, suppetias idololatriæ romanæ veniente : ad cap. xur. vers. 11. etc.

Fuit illud tempus quo philosophia, maximè Pythagorica, addicta superstitionibus ac magicis artibus, auxilio venerit idololatriæ; idque adeo à Diocletiani temporibus inchoatum, Julianus frequentavit. Plotinum, Porphyrium, Hieroclem in nostris commentariüis; nihil contradicente Verensfelsio, ineunte Diocletiani persecutione, appellavimus è Pythagoricorum grege, qui idololatriam, ut poterant, colorarent, et Apollonium Tyaneum Pythagoricæ ac magicæ philosophiæ antesignanum, morum castitate ac miraculis editis Christos etiam compararent : tam læva hominum mens fuit. Hi contemplationis et abstinentiæ studia præ se ferentes, quæ quamdam inducerent animorum et corporum castilatem, ea prædicabant quæ Christo in speciem simillima viderentur; neque Verensfelsius diffitetur * : qui ex Diogene Laertio memorat Pythagorum ipsum prestiqüs inclytum, et jejuniorum frequentià celebrem, quorum ope et lustrarentur homines, et divinis commercis redderentur aptiores. Neque nobis obstat quod hæc longè ante Joannem inventa sint : non enim contendimus hæc commenta tum nota, sed inventa pridem, ad sustentandam idololatriam fuisse collata ; quod est verissimum. Hinc illa alia bestia de terrû ascendens * cum sapientià suà terren&, diabolic4 * : habebat cornua similia Agni, et loquebatur sicut draco ‘, crassissimam salicet sub variis pigmentis idololatriam spirans, quam in eorum et Juliani eorum assectatoris libris ubique invenies. Nam id quoque Julianus ex pristinà illà persecutione reduxerat ; magicisque artibus ac præstigiis omnia pérstrepebant. Hinc omnigena præstigia, Maximo et Tamblico ducibus, præsertim Maximo, cujus nutibus Julianus omnia peragebat deûm præsagiis ejus

x Philost, vrrr. 25. — ? Apoc. ibid. 6, 7, 8. — 3 C. rv. $ 16.—4 Apoc. xr1r, 1. — 5 Jac, 111. 45. — 6 Apoc. ibid. ÿ. 41.

BABY LONIS,. 623

opera conquisitis. Hæc ergo altera bestia fecit terram et habitantes in eû adorare primam bestiam, cujus curata est plaga mortis ‘, pristinam scilicet idololatriam resurgentem; nam et Jalianus ejus instinctu tanquam deorum nutu sumpserat imperium. Fecit enim signa magna, ut etiam faceret ignem de cœlo descendere in terram in conspectu hominum *. Hine cerei in simulacrorum manibus, veluti de cœlo repentè succensi, et fulmina, ut ferebant, fausto omine è cœælo accersita, et alia quæ commemoravimus; quibus nedum Verensfelsius obstet, ultro confitetur his verbis * : Queæ postea de miraculis istius bestiæ dicuntur, Pythacoricis philosophis convenire fateor : neque nos aliud postulamus. Nam hæc sive præstigiæ, sive ludibria, sive signa mendacia ab Apostolo Paulo, imd etiam ab ipso Christo tam sæpe memorata : nobis sufficit his vietum Julianum, Maximo et aliis id genus philosophis, et sanctarum, quas vocabat, artium magicarum professoribus omnia permisisse ; quod constat non modû ex christianis, sed etiam ex Ammiano Marcellino passim. Itaque illa bestia secunda seducebat habitantes in terrd, propter signa quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ ex lethali vulnere resurgentis, quæ scilicet habet plagam gladi, et vixit * : eù enim assiduè recurrit Joannes, ut planè indicaret intelligi se velle de bestià quæ Diocletianican non mod persecutionem, sed etiam ejus inventa et instituta revocaret ; quod etiam ad sanationem ejus vulneris pertinebat. Datum quoque est illi secundæ bestiæ ut daret spiritum imagini bestiæ, et ut loquatur imago bestiæ *, tot editis oraculis velut ex deorum delubris ac signis, qualia sub Diocletiano plurima, sub Juliano verd supra omnem modum ac numerum ferebantur.

Ad illa verba Joannis : quod alia bestia potestatem prioris bestié omnem faciebat in oculis ejus *, quærit Verensfelsius ?, an etiam ülli philosophi imperium involarunt ? Parum attente ille quidem, cm abundè sufficiat ut superstitiosissimo principi, atque Omnia ex præsagiis et auspicato facienti quidhbet suaderent.

Negat idem Verensfelsius à me satis accuratè suis partita temporibus philosophorum officia, cùm Theotecnum et Hieroclem solos appellare potuerim , qui sua illa munia, non sub Juliano, sed sub Maximino gesserunt. Iterum parum attentè; nam præter Theotecnum assignavi Diocletiani temporibus Porphyrium et Hieroclem , teste Lactantio, qui lib. v. 4, 3. hunc quidem tam clarè designat ut Diocletianicæ persecutionis auctorem, ut infi-

1 Apoe. ibid. Ÿ. 49. — 2 Ÿ. 18. — 3 C. rv. $ 18. — 4 Ÿ. 14. — 5 Ÿ. 45. —6 Ÿ.19. — 3 C. 1v. 17.

624 DE EXCIDIO

ciari nemo possit. Hos igitur constat, et Diocletiani temporibus incœpisse, et à Juliano tantà famä esse susceptos, ut nihil creparet, nisi Porphyrium et Apollonium Tyanensem, ab Hierocle prædicatum, quos Maximus aliique et ipse sequeretur.

Anricuzus XVII. De duobus secundæ bestiæ cornibus speciatim : ad cap. x. vers. 11.

De duobus cornibus multa Verensfelsius ‘; sed ante omnia constat Julianum inprimis, multa ex christianis institutis in idololatriæ splendorem usurpasse. Hujus rei testis ipse Julianus, Ep. 49. ad Arsac. et apud Sozom. lib. v. cap. 15. qui sacerdotem Galatarum Arsacium curam pauperum ptoconophiis et nosocomiis à christianis mutuari jubet. Ad bæc cultûs et sacerdotii majestatem eodem ex penu promptam, et cætera ejusmodi à Sozomeno et aliis memorala, que tam exigui momenti sint (si Verensfelsium audias) ?, ut à Joanne tam sollicité prœædici nemo crediturus sit. Sed quæ isthæc tergiversatio est, nolle candidè confiteri virtutis christianæ splendorem, Juliani quoque oculos ad sese rapientem ? At enim hi ritus quos ille censet imitandos circa pauperum curam, non à Christo sed à christianis desumpti sunt. Mirum! non ergo Christi est illud : Hospes eram, et collegistis me : aut Christi non est privatà domo excepisse in pauperibus Christum; Christi non est, ipsi Christo peregrino et erranti tanquam proprium tectum et hospitium instruere, quod est præclarissimum christianæ caritatis officium, quod christiani scilicet, eodem Juliano teste, et suos, inquit, et nostros pauperes excipiant et pascant (in eàd. Ep.). |

Urget Verensfelsius. Mirum, inquit *, videri potest; quare cornua Joannis, modo. imperatores, modù robur aliquod significent : quasi non hæc varient pro subjectä materiä : um illa certè numeri gemini ratio, quomodo obtineri possit, non video. Præstabilius erit scilicet mitræ episcopalis duo cornua, aut aliud aliquid nugarum à protestantibus mutuari. Quid autem si quis responderit causam esse quærendam, si cornigero, hoc est robusto animali, in bonam malamve partem septem aut decem cornua appingantur, non autem quare bicorne, cùm tam sit consuetum, quàäm unum habere caput. Fulilis ergo fortassis ingenii fuerit minuta et superflua anxiè et scrupulosè sectari, cùm magna et splendida liquid invenerit : lethalem plagam scilicet, ejusque Curationem et reviviscentis bestiæ bella et imperia, quibus aptiora et accommodatiora excogitare nemo possit. Addidi tamen

1 C. 19. $ 16. —? Ibid. — 3 Ibid.

BABY LONIS. 625

illud, quod cum duo sint quæ in christianis maxime admirarentur omnes, morum splendorem scilicet, et miraculorum:gloriam, imitatricem illam bestiam, pro veris virtutibus inanem quamdam speciem, pro miraculis habuisse præstigias ac prodigia fallacia. At enim doctrina tanquam tertium cornu cudendum erit Bossuelo : quasi non ipsa doctrina splendescat in moribus ad Evangelii maximam gloriam. Quo ergo ista exilia et minuta spectant, nisi ut nodum in scirpo? Neque vero nobis opus erat conquisitis imperatoribus, cùm secunda bestia non designet imperium, sed idololatriæ regnatricis adminiculum, magicam philosophiam, quæ contemplationem et abstinentiam ostentet, ut diximus. Ac si duos quosdam viros afferri oporteret, Porphyrium et Hieroclem sub Diocletiano, in ipsis persecutionis initis, omisso Plotino qui ad Valeriani tempora potius pertineret; Maximum verd et Iamblicum hujus philosophiæ principes, sub redivivâ bestià, hoc est sub Juliano, nominare in promptu est : ut profecto adversario, nihil nisi vana litigia relicta esse videantur.

Anricuzus XVIII. De imagine bestiæ primæ sanitati restitutæ.

Unum est quod limpidum ac fluentem nostræ interpretationis cursum retardare posse videatur : quod eùm idololatria illa regnatrix atque rediviva omnes deorum imagines complexa sit, Joannes tamen ubique unam imaginem bestiæ ‘, hoc est imperatoriam, commendarit. Verum hoc loco Joannes patefecit illud ingens romanæ tum religionis arcanum *, ut imperatores eorumque . imagines pro diis, imd vero præ diis sacrificio et libamine coli juberentur. Hinc ab ipsis initiis imperatoriæ potestatis, Augusto vivo et spiranti, Tiberio, Caligulæ, Neroni, Domitiano, cæteris, templa, sacerdotia, altaria, vota, sacrificia constituta esse constat. Non ergo quod Verensfelsius memorat *, ad christianorum aliquod , tentamentum, sed ab ipsà origine ad reverentiam romanæ majestatis omnium gentium animis imprimendam. Quid nostrâ, si inimicum illud esse videretur, nec ab ipsis imperatoribus creditum ? Trajanus scilicet non erat adeo insanus, ut se deum crederet ; et tamen christiani, nisi ejus imagini fhure ac vino supplicarent, ad supplicium trahebantur *. Refert Eusebius Marinum quemdam militem à centurionis honore capiendo prohibitum quod imperutoribus Valeriano et Gallieno ejus filio, sacrificare nollet*; ac postea sub iisdem imperatoribus passum, secus ac in commentario nostro per errorem scriptum erat °. Diocletiani quoque tem-

1 ÿ. 44,15.--2 Ver. ©. 1v.6 20.— 3 C. 111.6 17. — 4 Verens. ibid. ex Plinio, Ep. lib. x. Ep. 97.— 5 Lib.vrr. c.15.—6 Ad cap. xrrr. N.12.

Bossuer, t, 11. 27

626 DE EXCIDIO

poribus libare jubebantur quatuor imperatoribus, eorumque imaginabus ‘ ; non quôd ipsi crederent, sed quod de majestate divini numinis ac nominis passim luderent ; quo ipsa idololatria nihil habebat tetrius : Julianum quoque eà mente fuisse, atque hanc quoque reverentiam imperatoriæ idololatriæ, licet pauld dissimulantiès atque artificiosiüs, tamen haud dispari affectu, voluisse resti-

tutam tria imprimis clamant. Primüm quod suam imaginem

deorum simulacris permixtam proposuerit; quèd deorum cultum cum suo conjunctum esse voluerit ; quod renuentibus pœnas intentarit ; quod hanc quoque idololatriæ partem sanare sit aggressus?. Alterum quod sublatà in urbe Paneade Christi imagine miraculis nobili, suam collocarit *, quo prælusisse videbatur Antichristo futuro, seseque erecturo super omne quod diceretur Deus, et super ipsum Christum ‘.Tertium argumentum quôd ejus adulatores ipsius et romanæ idololatriæ spiritu pleni eidem recenter mortuo, Tarsi Ciliciæ delubrum, fanum, templum dedicarint; quin etiam, qui Juliani res, inquit Gregorius Nazianzenus , venerantur et colunt, eumdem scilicebnovum nobis effingunt Dewm. Hinc igitur Joannes restitutum inculcat besliæ imagini cullum; bestiæ imagini vim omnem idololatriæ, prodigiaque et oracula attribuit; unam denique commendat adulatricem religionem, quæ principum cultui et commodis, ex vetustä imperii consuetudine inserviret.

AnTicuLus XIX. De charactere bestiæ dexteræ et fronti ementium ac vendentium impresso, déque ejus nominis numero : ad finem cap. xt.

Fingit Verensfelsius ® Bossuetum, quod nemo non videat , non sibi constare, dum bestiam à vulnere sanatam, antea quidem de Juliano exposuerat, nunc verd eam subit ad Diocletianum cæterosque quosplaga illa bestiæ inflicta occidisse diverat, retrahit. Sed pace viri docti dixerim, non ego à me diversus, sed ille meo- ‘rum, imd Joannis diclorum, immemorem se præbuit. Totus enim in eo est Apostolus, ut plagam illam lethalem idololatriæ romanæ in persecutione Diocletiamicâ, tantä Ecclesiæ glorià inflictam, Juliano ostenderet fuisse sanabilem. Satis enim constitit toto romano imperio redisse pristina odia, artificia, supplicia, eumdem animum abolendichristiani nominis, occultiùs sanè, sed eo nocentius; ita ut in Juliano, si summam rei inspexeris, ipse Diocletianus revixisse videatur, quibus Ecclesiam persentiscere oportebat idololatriam non omnino mortuam, sed facilè ad ingenium redire,

nisi divinâ potentiâ teneretur, Hinc enim et illud evenit, ut Juliani-

1 Euseb. de Mart. Palæst. I. —- ? Greg Nazianz. orat, 111, — $ Sozom. v. c. 18. — 4 Id. e. 21. — 5 Greg. Naz. orat. 1v. orat. rt. p. 929.— 6 Cap. 1v. $ 19.

persecutio, æquè ac cæteræ, ad Antiochi formam suis brevissimis spatiis definita, persecutoris supplicio desineret. Sic omnia fiunt ex rerum anteactarum exemplis; nec mirum si à Juliano ad Diocletianum, ut apostolicum vaticinium, ita etiam nostra interpretatio revertatur. Gui visioni beatus Apostolus banc quoque velut ultimam et expressissimam addidit notam de bestiæ charactere ad servilis et clientelaris obsequii testimonium impresso frontibus et manibus!, ef ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habet characterem, aut nomen bestiæ, et numerum nominis ejus’. Id quod à Diocletiano factum, et à Juliano repetitum, id in nostro commentario pridem ostendimus ad hunc locum.

Quid hic Verensfelsius? Agnoscit duas leges Diocletiano principe. Alteram ne christiani emerent aut venderent, aut aquam ex fontibus haurire sinerentur, nisi circumstantibus deorum simulacris thus adolerent * : alteram, quæ eddem pertineret, ut litigatores pris sacrificarent, atque ita causam dicerent *. Quo decreto ab omni commercio arcerentur, subtracto etiam innoxiis et vexatis legum auxilio. Hæc Diocletianus in illà decennali persecutione, nullo anteà exemplo ; quibus tamen affinia Julianus reduxit in medium *. Namque Antiochiæ, injectis victimarum extis, Contaminavit fontes atque omnia in foro venalia, tanquam escam potumque relicturus solis deorum cultoribus; atque hæc ingenuè et libere deplorantes cruciabat (Theod. 111. 45), At de jure dicendo disertè Sozomenus ejus ævi historicus © : sacrificare recusantibus jus civitatis ademptum, eosque foro prohibitos, facto et vi, ut solebat, etsi fortassis non edità lege, quam tamen jam haberet mente conceptam (Greg. Naz. orat. ai. pag. 93, 94). Utcumque est, satis constat, hæc infanda à nemine excogitari potuisse; nisi qui ad Diocletianicum animum penitus induisset.

Cüm ergo Apostolus nos ubique retrahit ad Diocletianum in Juliani odiis ac persecutionibus redivivum, nibil aliud agit quam ut ad ipsos fontes revocet , inculcetque lectoribus se in animo habuisse decennalem illam, Diocletiano duce vexationem, quam, velutimortuam, Julianus curaret et excitaret.

Ejus rei gratià Diocletiani nomen propheticis chartis indicit cum hâc præfatione : Hic sapientia est ; qui habet intellectum computet numerum bestiæ. Tum addit : Numerus enim hominis est, et numerus ejus sexcenti sexaginta sex *. Disertè enim , numerus homims est; numerus, inquam, hominis cujusdam nomine com-

x Apoc. xttx. 16,— 2 Ibid. 17. — 5 Beda, Hyÿmno mS, Justin, —- 4 Lact. de mort. Pers. 145. — 5 Basil. orat. in Jul, — 6 Soz, 1. v. e. 48. —7 Apoc. x11r. 18.

628 DE EXCIDIO

prehensus, quale nos ostendimus in häc voce ; Diocles Augustus ; quem numerum ictu oculi observaveris. Clarè Lactantius : Diocles ante imperium vocabatur ‘, rursus exutus purpurà Diocles iterum factus est ? : ut nec oblivisci nos oporteat privatum viri nomen , qui præter imperatorium morem ad privatam vitam aliquando revocandus esset.

Malè Verensfelsius * quærendum fuisse nomen quod secundæ bestiæ conveniret. [md nihil ad secundam bestiam pertinebat ; nisi ut primam illam sanatam ac veluti resurgentem adorare faceret * ; ad cujus proinde nomen tanquam malorum fontem recurrendum fuit, ut diximus, nec abjici oportuit in designando romano principe latinas numerales litteras. Quis autem nesciat consueto sermone Jovii Diocletiani Augusti nomen? Seéd stylo prophetico aliud congruebat ; lectore etiam admonito, ut non obvia quæque, sed arcana quædam licet vera et certa cogitaret. Addendum etiam illud ; non huc illatas fortuitas voces, sed cum vocibus res esse conjunctas. Cùm enim res gesta, nempè illa lex de interdicto christianis omnis emptionis et venditionis, uni Diocletiano competat, ante ipsum vero nemini; liquet profecio unum Diocletianum fuisse cujus nomen quæri oporteret. Inventum est autem, rebusque conjunctæ voces tantam efficiunt cerlitudinem, quantam ex his eventis reperiri rarum est, ne quid dicam amplius.

At enim Verensfelsius nos admonitos voluit, vivo Jeanne » litteram nequaquam denotasse quingenta, sed hæc à se invicem separata signa 19 in unum postea coaluisse ; quasi deceret nos hæc minuta sectari, non autem attendere ad ipsam figuræ htteralis formam , aut Joannes nescierit quid usus consequens statim allaturus esset. Sanè à multis jam seculis p litteram pro quingentis, ut M litteram pro mille valuisse, docti omnes sciunt ab antiquis manuscriptis docti ; ut illud nunc omittam ante trecentos annog ab interprelibus inventum artificiale nomen picLvx in quo iste numerus DGLX VI affulgeret, quasi nos ad Dioclem manu duceret$.

Satis ergo constat decennalem, Diocletiano duce , persecutionem ejusque interitum et resurrectionem clarè à Joanne fuisse prænotatam, et ne quis dubitaret ipsum Diocletiani nomen, tantûm non expressis disertisque vocibus ac syllabis fuisse appellatum : quod erat demonstrandum.

Stant illæsa quæ diximus ? delitteris numeralibus vocum x#reuvoe et reirav ab [renæo allegatis; quippe quæ intacta relicta sint. Ne-

2 Lact, de mort. Pers. 9. — 2? Ibid. 19. — 3 C. 1v. 22. — 4 Apoc. xtit. 42. — 5 Apoc. xr1r. 29. — 6 Comm. in hunc locum, — 7 In Præf, n. vxi, etin Com, ad hune locum. C. xrrr, 18.

que enim Verensfelsius demonstravit spectatam ab Irenæo, proteslantium more, latinam Ecclesiam ! ; quippe cumis disertissimis verbis nominaverit imperium quod nunc obtineret, nec ostendit latini nomine quemquam appellatum, nisi forte latinum illum de quo Maro verba fecit, neque huic voci docuit cætera convenire, quæ ad hunc Joannis locum apta et opportuna commemoravimus.

ArricuLus XX, De quartà visione circa ultionem Gentilium, deque Babylonis casu. ac de duüplici falce immissà in Babylonis imperium ad messem et ad vindemiam : ad caput xiv.

Prætermitti potuit caput istud x1v. cùm à viro doctissimo nihil hic specialis difficullatis occurrat : sed ad rerum seriem et consecutionem pauca ista memorentur.

Apparet super montem Sion martyrum gloria (ÿ. 1, 2), in Ecclesiæ vexatæ solatium : apparet Evangelium æternum ab Angelo medio cœlo portatum (Y. 6, 7), idest, toto orbe clarum, hujus irrisi et exosi. Babylon illa magna , id est, Roma divinæ justitiæ pœnas dedit, clamante Angelo, Cecidit, cecidit (y. 8). Victa est, capta est, prædæ et ludibrio Alarico, barbaris data est, pristino imperio et splendore multata : tum in urbe et extra urbem disertè notatum immitti geminam falcem ad messem et ad vindemiam (y. 46). In ipsà enim civitate Gensericus à sancto Leone papà exoratus pepercit sanguini, opes demessuit; at in vendemià sanguis effusus designatur : unde illud : Torcular calcavi solus, et aspersus est sanguis super vestimenta mea ? : et hic apud Joannem, calcatus est lacus extra civitatem (ÿ. 20). Paulo post Gensericum, ab eodem Leone papâ Attila Hunnus, à civium sanguine deterritus, ad vastandas igni ferroque provincias, se convertit, et exivit sanguis de lacu usque ad frænos equorum, per stadia mille sexcenta (Y. 20); hoc est, septuaginta ferè leucis ; et velut calcatis uvis longè latèque torcularia redundarunt, quæ olim explicata nunc meliori ordine composita lectori tradimus.

Arrreuzus XXI. Quinta visio, de septem phialis ac plagis : ad cap. xv. et xvi.

Primüm annotamus, ut capitis XIV. ila Xv. et xvI. interpietationem nostram totam à Verenfelsio esse prætermissam, ac nequidem in epitome commentarii nostri memoratam : quare Supponendum est eam pro immotà et irreprehensà haberi oportere; ad rerum ergo seriem in pauca contrahemus.

20 Observabimus ex commentario nostro (Apoc. Cap. XVI. 1) unà voce à templo exauditâ , simul jussos esse septem Angelos,

1 C.r. S 25. ren. 1. v. 30. — ? Isaï. Lxrtr. 3:

650 DE EXCIDIO

ut phialas effunderent: ac septem quidem sigilla ab Agno ordine resoluta, item septem tubas, ac tria væ ordine insonuisse, ac decucurrisse ; septem autem phialas non ita, sed quanquam quodam ordine recensitas : quèd non omnia simul narrari potuerint , tamen semel et simul indictum esse Angelis, ut eas effunderent.

Quare 3° concludimus plagas illas horrendas ad unum idemque tempus pertinere ; quod quidem tempus, Valeriani, alioquin boni principis, sed diri persecutoris spectaret imperium. His ergo notatis, rem ita conficimus.

Prima phiala effusa super terram : immissum in paganos ulcus pessimum, sive pestilentialis tumor : non quod christiani prorsus immunes, sed quèd parciùs læsi, aliisque de causis quas ex Dionysio Alexandrino retulimus. Commentario in Apoc. XVI. 2.

Secundâ et tertiâ phialis in mare et in flamina effusis in ipso imperii corpore, et per singulas deinde provincias, bella civilia exarserunt, et ubique sanies et cadaverosus sanguis apparuit, promulgato per Angelos divino judicio, ut Romani sanguinarii post tantas sanctorum cædes exsaturarentur civium sanguine quem sitirent. Ibid. 5, 6, 7. É

Quarta phiala super solem velut ad accendendum ejus ardorem effusa est, unde æstus, intolerabiles siccitates , sterilitas, fames, quæ per hæc tempora memorantur. y. 8.

Quintam phialam effudit Angelus super sedem bestice quæ sedes Roma est, æquè sedes imperii et idololatriæ ; et factum est regnum ejus tenebrosum; capto Valeriano imperatore, ejusque corpore Sapori Persæ substrato ad conseendendum equum : obscuratà interim hoc exemplo et proculcatà majestate, ac per provincias triginta tyrannis exortis, quos inter viri ignobiles, et duæ etiam fæminæ memorantur ad tanti imperii propudium. ÿ. 40, 44.

Sexta phiala effusa est super flumen illud magnum Euphratem, eoque velut exsiccato, aperuit viam regibus Orientis : et immensis illis exercitibus de quibus actum est (cap. 1x. 44), ad quem locum ipsa Euphratis fluminis, et exercituum indè irrumpentium mentio nos reducit ; unde tot calamitates in Valerianum totumque imperium romanum emerserunt.

Etsi autem Apostolus hic maximè intendit rebus sub Valeriano gestis, nihil obest quin in alios quoque ejusmodi eventus tantisper deflectat oculos : futurum aulem erat, ut adversüs Julianum persecutionis instauratorem , rursus orientalium regum christiani sanguinis ultores efunderentur exercitus, romanæque copiæ sternerentur, princeps ipse occumberet , ac magna existeret imperii labes. Horum gratià Joannes educit reges fotius terræ , exteros

scilicet et Romanos in locum qui vocatur hebraice Armageddon !, qui est Mons Mageddon ; tanquam in eum scilicet quo, velut ex consuetudine Scripturarum, regü exercitus cædi solent, quo Sisara et reges Chanaan internecione deleti sunt ?, quo cecidit Ochosias rex Juda *, quo Josias à Nechao Æeypti rege interemptus ‘, ex quo secutus est ille ingens apud Zachariam in Mageddon planctus (xir. 2), hoc est, tanta quanta potest esse lamentatio; tantus in imperio romano duobus quoque regibus Valeriano et Juliano cæsi exorturus est luctus.

Septima denique phiala in aerem effusa, unde fulmina et tonitrua, et venti el tempestates cooriri solent : quibus etiam terra ipsa concutitur. Häc autem plagà designatur sub Valeriano rege universalis quædam commotio et inclinatio totius imperii romani, ostensis tum maximè barbaris gentibus, Suevis, Alanis, Gothis imprimis qui agmen ducerent, quorum erat in fatis ut tantum labefactarent imperium. In hâc ergo commotione quanta nulla unquam major extiterat, spiritus ille rerum futurarum testis, tanquam in causà videt et Joanni ostendit, rem romanam penitus fatiscentem , ac labenlis imperii motus; et exaudithr, é throno vox magna elamans, Factum est * : de imperio romano conclamatum æst : En à multo jam lempore quassatum jam ruit ; et facta est. cioitas magna in tres partes ®; Occidentis imperium, quo Roma imperii sedes collocata est , in tres imperatores partitum , Honorium Ravennæ legitimum , Attalum Romæ, in Galliis Constantinum, Sic licet maxime Valeriani rebus intentus, ad labentis sub Honorio imperii tempora deducitur, tanquam ad alteram ex succussu plagam ; nihilque aliud superest quàm ut ipsum romanum excidium, jam ex oblito tantüm, directè et planè significet, quod pertinet ad cap. xvII. ut res ipsa ostensura est.

Anricuzus XXII. Observanda quædam ad cap. xvi.

Jam quædam sunt quæ rebus ordine , expositis, meliùs observentur et intelligantur. AG primüm quidem videre est interpretationem nostram litteræ inhærentem, ibique historicaomnia, pestes, fames, arescentibus terris, atque æstu consumptis frugibus, bella, victoriæ, Euphrates ipse cum regibus Orientis. Jam figuræ sermonis, sublimes illæ quidem, sed simplices, ac deductæ ex usu prophetarum : probationes autem , ex optimis ejus ævi auctoribus eas attulimus, quas reprehendi non posse quilibet commentarii nostri lector diligens facilè deprehendet ; quod quoque Verens-

r Apoc. xvi.16.—2 Judic. 1v. 7.16. — 5 IV, Reg. 1x. 21. — 4 Ibid. xxrr1. 29. — 5 Apoc. xvr, 17. —- 6 Ibid.

632 DE EXCIDIO

felsii silentium satis indicat. Neque vero, ut cæteri, ac præsertim protestantes, indigemus longà serie sæculorum, quo spatio omnigena mala invenire possimus, præsertim adhibitis, quantèm animus suadebit, frigidis allegoriis, nulloque rerum ordine. Hic autem, tanquam in unâ tabulâ Valeriani tempora, post initam persecutionem exhibentur ; in quæ scilicet tot ac tanta mala collecta intueri liceat, ut facilè appareat ultricis justitiæ manus. Quod sicubi Joannes ad alia tempora paulo longinquiora tantisper excurrit, id facit ductus affinitate rerum , suscepti argumenti tenore servato, et cm occasione Valerianæ cladis à Sapore rege Persarum, alia quoque ejus generis dedecora indicat, quale fuit Juliani ab altero Sapore cæsi fugatique, pari utrimque romani nominis infamiâ, pari quoque vindictà in persecutores Persis ultoribus traditos ; eodem consilio, magna illa et procellosa aeris commotio in casum urbis desinit. Neque desunt alia ejusmodi eventa, ex connexione rerum, potiùs quàm temporum, illæsis interim de Va- Jerianâ infamià prædictionibus, in unum conglobatis.

Ad eumdem scopum spectat illud occasione regum Orientis , de tribus immundis spiritibus ex ore draconis , et ex ore pseudoprophetæ, in modum ranarum , qui congregarent reges totius terræ in prælia ‘. Omnino enim intelligendum est ex his tribus immundis spiritibus , primum exisse de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ sive secundæ bestiæ ac philosophiæ idolis succurrentis ; nam et id primum evenit in Valeriani profectione contra Persas, et sub aliis principibus repetitum.

Ac de Valeriano quidem refert Dionysius Alexandrinus ?, quemdam extitisse magorum principem qui eum incitaret contra piam gentem , quasi vexatis christianis omnia prosperè eventura essent ; qui spiritus ex ore draconis ebullisse videatur. Jam Diocletiano principe, Tages extitit, sive alius quilibet à Lactantio eo nomine memoratus *, qui Diocletianum itidem in christianos inflammaret, quæsito quoque in eam rem Apollinis oraculo. Maximinum iisdem magi cujusdam Theotecni divinationibus ad sanctos persequendos animatum refert Eusebius ‘. Nam de Juliano Maximi præstigiis et auguriis accenso jam diximus, adcap. xx. 44.

Neque vacat illud Joannis disertè memorantis ab immundis spiritibus reges totius terræ congregatos in prœælium ad diem magnum Dei *. Satis enim constat non defuisse Persis vates suos, nempe magos, qui reges ad paria in christianos odia instigarent. Refert Sozomenus sub Constantino Magno, rege Persarum Sa-

* Apoc. xvr, 143, 44. — ? Apud Euseb. lib. vrr. c. 10. — 3 act, de mort, Pers. 10, 11. Inst 111. 27.— 4 Lib. 1x. 9, 3. — 5 Apoc. xvr. 44.

BABY LONIS. 635

pore ‘. Idem narrat Socrates sub juniore Theodosio, Persarum regibus Isdigerde et Varrane ejus filio, qui etiam iisdem magis hortatoribus adversüs Romanos bellum movit. Idem anterioribus quoque temporibus factitatum nemo dubitabit, ac facile in comperto haberemus, si extarent Persarum historiæ. Satis ergo constat totiusterræ reges, nec mod Romanos sed etiam Persas falsis vaticiniis in loca præliorum adductos, utrinque ostentatà victoriâ christianorum persecutoribus ; quæ rerum eventu, mirum in modum cum hoc Joannis textu concinunt.

.… Sanèhic protestantes mirificos congressus fingunt reformatorum regum septentrionalium, utique magis quàm orientalium, in Antichristum suum romanum pontificem : quo loco allegoricum Euphratem , allegoricum nobis Orientem produnt. De Armageddon ver, novis inauditisque commentis imperitum lectorem obstupefaciunt ; nec animum advertunt ad verba Joannis, quibus facile refelluntur. Nam beatus Apostolus non profecto commemorat, ut fingunt, piorum regum bella adversüs impios, cum è contra disertè notet reges totius terræ et utriusque partis, spirituum immundorum impulsibus accitos ad diem magnum Dei, alios aliorum manibus puniendos.

De bestià autem sepæ admonuimus quanquam speciali ratione in Diocletiano, ac decennali persecutione à Joanne consideratam, generatim tameu esse idololatriam, Romætotoque imperio romano dominantem ; eâque de causä, hic etiam nominatam. y. 22. Imaginem verd bestiæ (ibid.) adoratam , nibil aliud esse, quam imaginem romani imperatoris martyribus propositam, ad sacrificia etlibamina, quod et sub Valeriano gestum, auetore Eusebio ?, sæpe retulimus.

Super omnia autem diligentissimè recolenda est, cap. 1x. 14. et cap. xvi. 44. mira consensio de Euphrate trajecto et effusis exercitibus Orientis; quæ cüm Joannes cap. 1x. ostendere incæpisset cap. x. ÿ. 41. ab Angelo est admonitus, oportere eum iterum prophetare gentibus et populis : quâ voce juberi videatur hæc etiam inculcare, ut hic factum esse vidimus. Speramus autem futurum, ut si lector diligens singula Joannis dicta, eà quâ par est attentione perpendat, facilè comperiat unum Valeriani regnum tam infelix quàäm acerbum Ecclesiæ, respondere vaticinio, et locum vel maximè dare designandis negotiis, quæ rebus Valeriani imprimis connexa et velut consectanea videantur. Sequuntur autem capita tria, in quibus tam clara est totius revelationis enodatio, ut nullus scrupulus superesse possit.

1 Soz. 11. 9, 40, etc. — ? Eus:h. 1. vrr. 17.

634 DE EXCIDIO

Anricuzus XXII. De Romà paganicà clarè expressä, deque Babylonicà meretrice destructà ad cap. xvn. Ex his generalioribus, enodationes quatuor.

Jam ergo enodationes et elucidationes eas totius revelationis hujus quæ cap. xvir. continentur, non textuum ordine, sed rerum evidentià referemus.

Prima ENODATIO, ex ipso Romæ nomine : Septem capita septem montes sunt (XVI. 9), quà voce septicollem urbem tam clarè designatam vidimus, ac si expressè suo nomine Roma appellata est.

SECUNPA ENODATIO, in his verbis : queæ est super aquas multas : aquæ quas vidisti ubi meretriæ sedet , populi sunt, et gentes, et linguæ (y. 1, 45): quod nulli unquam civitati magis, quàm Romæ ethnicæ convenit, cüm nulla sit quæ tot gentes populosque subegerit, suâque ditione tenuerit.

TERTIA ENODATIO, ex Coccino et purpurà (Y. 3, 4) : eù quod is color romanis magistratibus ac potestatibus congruat, Occurrit hic locus Greg. Nazianz. dicentis !: Ab ethnicis commendari majestatem præpositorum romanorum rod ex purpurä, et vittis, et coronis florentibus.

QUARTA ENODATIO, ex nomine merelricis Magnæ : Cùm enim ea vox ex Scripturarum usu designet idolorum cultum, nulla est major meretrix Româ regnatrice, quæ non solùm suos, sed etiam omnium victarum gentium adoptabat deos tanquam amatores fœdos. Nihil autem erat turpius, quàm illud romanæ dominationis arcanum; ut ad commendandam sui imperii majestatem, adorandos obtruderet impio cultu imperatores suos, quibus et gentes omnes et fæderati reges templa consecrabant, unde illud : Cum quû fornicati sunt reges terræ (Y. 2?) : et iterum : Babylon magna mater fornicationum et abominationum terræ (ÿ. 5) : quûd antiquà regnatrice Babylone pejor, idola sua omnibus populis et arte, et illecebris, et Cruciatibus inculcaret. Ex quo etiam illud : Vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu (Y.6), cujus nulla unquam civitas sitientior fait. En in unum conjectos Romæ paganicæ characteres, nullo prætermisso. Nihil autem ecclesiastieum : nec abludit ab eo sensu illud inscriptum fronti mulieris Mysterium (ÿ. 5) ; quod Roma haberet sua occulta mysteria, quibus et se auspicato conditam, et evocandi deos obsessarum urbium arte pollentem, ideoque victricem et diis caram, imo deam aliquam, Omnium gentium dominam, et æternam urbem venditabat : effusa etiam in

3 Orat, 111,

‘ BABY LONIS. 655

principum (persecutorum) laudes, quorum pielas et providentia, cüm in cœteris rebus humanis, tum prœcipuë in defendendis (adversus christianos) deorum religionibus claruisset, consultumque rebus humanis, ut universi homines legitimis sacris vacarent ‘. Sic ipsa persecutio pietas vocabatur,

Miror autem Verensfelsium hæc scribentem * : quôd bestia sese colendam, suasque superstitiones usurpandas, vel morte intentatä, obtrudere dicitur, quomodo id Romæ paganæ conveniet ? Quid enim apertius convenit urbi tot supplicia intentanti omnibus per universum orbem christianis ? Quid autem est e convertere omne imperii robur, nisi cruciare omnes qui hæc imperia detrectarent? At id ut credat, vir doctus, magno Bossuêto eæcidere potuisse ægrè à se impetrat. Quid autem mihi excidit novi? Ipse Verensfelsius confitetur, si Roma culta est ab exteris gentibus frequentiùs ac cœteri Romanorum diü, cultum illum ad adulationem fuisse compositum : Addit : imperatores longè frequentius fuisse cultos, qudd eum cultum vehementer principibus placiturum,sibique egregiè usui futurum videbant. Quidautem ego amplius postulabam ? Fingit Verensfelsius à me dictum, vi detractas omnibus populis religiones suas, ut sacra romana susciperent : at cui bono id dicerem ? aut quid ad rem meam? cùm ad meretricis sufficiat infamiam, reges et populos, metu et adulatione corruptos, ad sacra impia fuisse perductos, quod nec Verensfelsius negare potuerit.

Anncuzus XXIV. Quinta, sexta, et septima enodatio, ex specialibus septem capitum, seu septem regum historiis : ad cap. xvai. vers. 9, 10,

Jam à nobis persequendæ sunt specialiores enodationes petitæ ex septem regibus, quorum nomine decennalis facta sit persecutio. Qu de re cùm luculenter dixerimus, ea nunc seligenda sunt quæ dictis lucem afferant; sit ergo.

QuinTaAENnoDATI0o, ex versibus 9 et 10. Septem capita, septem reges sunt ; quinque abierunt, unus est, et alius nondum venit, et cùm venerit, oportet illum breve tempus manere : quæ verba claramrerum futurarum continent historiam. Futurum enim erat, ut quinque reges, Diocletianus scilicet, duo Maximiani, Constantius Chlorus, atque Maxentius in locum suum abirent, totaque persecutio in uno Maximino vigeret; Licinius postea persecutor futurus tunc expectandus esset. En vaticinium, en ipsa res gesta : quo nihil est congruentius.

Quærit tamen Verensfelsius * : Quæ ratio Joanni constare

1 Lact, v. 2. —2 Cap. 1er, À 17, — 3 Cap. 1v. K 25.

636 DE EXCIDIO

potuit, ut in hoc exiguum tempus se insereret.… Nemo prophetarum tantum temporis intervallum transilit, ut se præcisè uno aliquo anno vicisse simularet , seseque in medio aliquo eventu, nullà re id postulante, collocaret, et ita quidem collocaret, ut alteram partem illius eventüs contigisse diceret, alteram adhuc esse expectandam.

Obvia et plana responsio. Visa primüm Joanni septiceps bestia, hoc est ,suis omnibus instructa capitibus. Vidit postea capita septem alia alns successisse ! : quo rerum series aspectandam se daret. Rem ergo, uti coram in ipsâ visione gereretur, exposuit. Quid hic novi occurrit, aut quid est quod Verensfelsius omnes retro prophetas reclamare cogatur ? Omnino id factum est ex nimiä rerum gestarum et propheticarum rationum incuriâ.

Videt Isaias Sennacheribi exercitum ad urbem Jerosolymam ordine proficiscentem; omnes obit stationes ; quid rerum in unâquâque fiat, tanquam ipse simul profectus explorat. Veniet in Aiath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua. Adhuc dies est ut in Nabe stetur ? : unde prospectus in ipsam Jerusalem. Vides omnia singillatim et successione quâdam prophetæ exhiberi. Quid aliud Joanni evenisse putandum est ?

At enim simul narrat quæque fuerint, quæque sint, quæque futura sint. Quidni enim res ipsas prout intuebatur enarret? Eodem exemplo audivit primum tria væ * quæ simul insonarent; postea singillatim : Væ unum abüt, et ecce veniunt adhuc duo væ post hæc, denique : Væ secundum abüt, et ecce væ tertium veniet citù 5. Videt quæ fuerint ac sint, futurorum admonetur. Eodem prorsus exemplo atque hic dicitur : quinque ceciderunt ; unus est; alius nondum venit, et cùm venerit oportet illum breve tempus manere . Qui enim aliter fieri potuit, aut quid Verensfelsius postularet, nisi ut, ipsäâ re ut coram oculis gerebatur expositâ, quæ deinde futura sunt propheta perciperet et -edissereret, clarâ voce dicens : Quinque abierunt , unus est, et alius nondum advenit. Quinque scilicet usque ad Maxentium cæsum : unus est, Maximinus quippe : septimus Licinius per sese persecutor futurus, nondum venit; suo autem tempore adventurus. Ita distinctè et prophetatum et gestum est.

SEXTA ENODATIO, ex eodum Cap. Y. 9, 40. Sic enim ostendit Joannes seplem capita, non tantûm mysticè, sed etiam historicè et ad litteram dicta, cum alia aliis successerint, et à primo

* Apoc, xtrs. Î. xvir. 8. — 2 Isai. x. 98, 32, —3 Cap. vur. 13.— 4 Cap. 1x. 42. — © Ibid. xr, 14: — 6 Ibid, xvrr. 40.

ad septimum historiæ deducta sit series, quo nihil hic magis erat necessarium.

SEPTIMA ENODATIO, ex codem y. 40 : quinque abierunt. Non frustra hic sistitur, sed magnä de causä, eo quod sublato quinto capite Maxentio, ac victore Constantino, pax Ecclesiæ data est, inclamatumque illud : Factum est regnum hujus mundi Domini nostri eb Christi ‘. His ergo lux addita ex hoc loco cap. xvir.

Quod ergo Verensfelsius queritur, nullà re postulante hæc à Joanne distincta, falsus est ex rerum gestarum inçurià. Omnino enim non hic frustra sistitur, nec nullà re, sed re maximä postulante.

Neque item sine causà dictum : Quinque abierunt : unus est : Maxentio enim quinlo rege extincto; unus è regibus proprio nomine persecutor, unus erat Maximinus. Licinius proprio quoque nomine persecutor futurus, nondum venerat.

Anricuzus XXV. De plagà Jethali bestiæ Maximino cæso; lux affertur capiti xur. vers. 3. eX Cap. xvir. vers. 10. quà de re Verensfelsii objectio veritatem firmat.

Hinc ocrAvA ENODATIO : hic Verensfelsius ? reprehendit Bossuetum qui caput unum bestiæ lethaliter sauciatum (Ap. x111. 3) eæplicat de Maximino cæso; malletque id Licinio reservatum, qui, cm postremus omnium sævisset, extinctus est. Quo loco vir do- Cctus : Ego sanè miror et vehementer miror, Bossuetum non animadvertisse tantummodo unum ex capitibus bestiæ vulneratum, non autem ipsam besliam, quæ quinque succisis capitibus longè graviùs sauciata videatur. Frustra : absit enim ut negaverim unquam, quinque prioribus recisis capitibus graviter sauciatam fuisse bestiam; sed ideo plagà mortis sauciata dicitur, occiso uno capite (Ap. xt11. 3), Maximino scilicet : quod cüm unum istud caput omnino superesset, eo uno reciso, mortua videretur. At enim Licinius adventurus erat? Sanè adventurus ; nondum autem apparens. Quonam ergo pacto bestia viveret? Quæ quinque excisis capitibus, illud quoque sextum, Maximinum nempe, qui tum solus supererat, amisisset ?

Hinc NONA ENODATIO, ex ipsä viri docti objectione proficiscens : Quod Joannes clarè præviderit, occiso uno capite (Maximino) futurum esse omnino, ut bestia lethali vulnere saucia ac velut omnino mortua videretur. Consentiunt historiæ. Lactantius nihil refert de persecutione Licini *; et extincto Maximino sexto capite,decennalem persecutionem terminat ab anno videlicet ccertr. ad ccexrtr. cujus verba retulimus. Nec minüs clarè Sulpicius Se-

1 Cap. xt. 15. — 2 Cap. 19. $ 9. — 3 Lact. de mort, Pers. 48.

658 DE EXCIDIO

verus, de Licinü proprià persecutione scripsit ‘ : Res levioris momenti quàm ut ad Ecclesiæ vulnera pertineret. Quare illa Licinii perseculio ad annum ferè cccxix. extra decennalem persecutionem excurrens, non visa est auxisse persecutionum decem numerum; sed omnino habita est ut quædam Diocletianicæ persecutionis appendix; quæ usque adeo Apostoh nostri vaticinits congruit, ut mirer Verensfelsium, qui hæc videre noluerit.

Anricurus XXVI. De Licinii persecutione proprià, deque Verensfelsii objectione quæ

rem elucidet, decima enodatio : ad hanc partem vers. 10. Alius nondum venit, et oportet illud breve tempus manere.

Ego rem sic exposui, ut Licinius quidem quatuor ferè annos sævierit : qui decem illis acerbissimis annis Diocletianicæ persecutionis comparati, breve tempus efficiunt (in Comm. ad hunc locum).

Quærit Verensfelsius ?, cur unius ex isto septenario sœvitiæ conjuncla cæterorum omnium molimina comparentur ? Cur anni quibus cœteri universi sœævierunt, is opponuntur, quibus solus bacchabatur Licinius ? quid causæ commemorari poterit, quare et hoc fuerit faciendum ?

Quid causæ commemorari poterit? Imo causa vel maxima, quam et ipse vir doctus agnosceret, si res gestasrecolere dignaretur. Omnino enim Licinius et ex septem illis fuit quorum nomine decennalis persecutio gereretur, factus Augustus scilicet anno GCGvit. quarto illius persecutionis anno, et ipse post illud decennium, propriam persecutionem exercuit anno yidelicet, ut diximus, ferè cacxix. Magna ergo causa est cur hæc propria Licinii persecutio, toti decennali persecutioni comparetur.

Res ergo Licinii paucis complectamur. Is anno cccvur. Maxentio extincto, à Galeriano Maximiano et Diocletiano in eam rem evocato, Augustus factus est, et septemillis Augustis accensitus *, Nec latuit Joannem quid illis septem fieret. Prævidit. itaque ipsum Licinium per sese ac suo tempore propriam persecutionem moturum fuisse, pari exitu cum cCæteris, quippe cùm ipsa ejus propria persecutio, magnæ illi comparata, brevior haberetur : atque ita hic prodit.

Decima ENODATIO, qudd Licinii novi per sese persecutoris res distinctè à Joannereferantur.

Ex his quoque lux accedit trinis velut insultibus et incursationibus, Apoc. cap. xtr. Y. 4, 13, 47. ordine recensitis. Primus omnium Diocletianus insurgit; alter Maximinus, tertius Licinius

1 Sulp. lib, #r, ce. 40. — ? Cap. 1v. 6 26. — 3 Lact. de mort. Pers. 29.

(cap. xvir. 10); atque ei, cujus pars fuit, dècennali persecutioni finitæ, velut mantissæ loco, hoc quoque assumentum attexuit; ne vaticinio ejus de septem capitibus ac regibus à Deo castigatis aliquid deesse videretur.

Anricurus XXVII. Undecima enodatio, de capite octavo, quod de septem sit, et eur vocetur bestia : deque Maximiano bis Augusto, ad vers. 11. Cap. xyu.

Quam hic undecimam enodationem numeramus singularis est, ac planè incredibilis, nisi ejus rei clara esset historia. Lactantius rem tradit his verbis : Maxentius patri suo (Maximiano Herculio) post depositumimperium, purpuram mittit, et bis Augustum nominavit!. Mirum; necid fugit Joannem disertè scribentem: Bestia… et ipsa octava est (Y. 11 ); græcè, octavus est rex, et de septem est regibus sive capitibus; quod quid est alius, quàm ipsum quodammodo duplicatum, ac sibi ipsi superjectum novum Augustum, qui et inter septem censeatur, et octavus quoque numerari possit. Rei tam perspicuæ quid responderi potuit, nisi futile et vanum ? Hic ergo Verensfelsius primüm : Nego, inquit?, Herculium bis äfflicisse christianos. Quis enim id dixit? Non satis est vidisse Joannem, bis factum Augustum, et in interitum vadere ? Quod reverà contigit : quid autem necesse erat amplius de persecutione quærere? Quasi quis dubitaret an christianorum hostis omnium pessimus immitem ac persecutorium animum exuisset, qui et filio Maxentio et Constantino genero necem sit machinatus. Altera docti viri responsio : Non debuit Herculius Maximianus bestia appellari, qui tantüm unus esset ex septem regibus, sive bestiæ capitibus. Nos autem jam respondimus (Apoc. XII. Ÿ. 2. XVII. 11), inter septem capita, à Joanne numerari tria præcipuè, quorum unum bestiæ quoque nomine vocarelur, et quod sub pardi specie bestiæ ipsius corpus efficeret, protenso colore vario per universam cutem. Sic igitur ostendimus designari Maximianum Herculium propter variabiles inquieti animi motus, quos feræ maculosa et picta pellis indicabat : hunc viri characterem Lactantius quoque expressit his verbis : {lle (Herculius), rerum novarum eupidus *.

At obstat Verensfelsiusi, ne instabilis videantur qui deorum religionibus semper deditus, pertinaæ christianorum hostis perpetuo dominationis ardore flagrabat. Quasi verd qui est impius, superstitiosus, avidus dominandi, non idem inquietus ac rerum novarum cupidus esse possit.

' De morte Persecut. 26, 28. —- ? Cap. 1v. $ 27. — 5 De port. Pers. 26. — 4 Cap. 1v. 8.

610 DE EXCIDIO

Auricuzus XXVIIT. De bestià ascendente à mari, atque pereunte : ad cap. x1ir. 1. xvir 7, et seq. deque enodatione duodecimä et decimäà tertia : ad idem cap. xvn.

Nunc diligentius comparanda sunt quæ à Joanne visa locis aftinibus. Sic autem se habent; Vidi ego, more Danielis', de mari ascendentem, imperium seu potentiam quamdam ascendentem de mari, ex rerum humanarum motibus et mutationibus, velut ex marinis fluctibus emergentem, hoc est idololatriam romanam toto orbe dominantem, habentem capita decem,septem Augustorum nomine sævituram, et super capila ejus nomina blasphemiæ, nomina idolorum à quibus cognominari se volebant Diocletianus Jovius, Maximianus Herculius, Maximinus item Jovius, Licinius Jovius, etsic decæteris(Apoc. xirt, À), at cap. xvi1. Bestiaqueæ portat mulierem habet capita septem, septem illos reges sive Augustos. His ergoinstructa capitibus septem, exurgit è mari; quæ primaest visio . vidit autem postea è septem regibus quinque succisos, unum superstitem, septimum adventurum et brevi tempore permansurum (xvxr. 10), ac facilè conjicit totam bestiam subito collapsuram, quæ tot capitibus excisis ægrum corpus traheret, atque ultimum spiritum efflatura videretur. Cujus rei intuitu hæc Joannes seribit : Bestia quæ erat etnon est : quæ vixdum orta concidit, ef ad interitum vadit ad quem nata est (y. 11). Quod etiam in antecessum his verbis prædixerat : Bestia quam vidisti, erat et non est ; nihil habet stabile, magnâque sui parte jam occubuit, et ( suo tempore) ascensura est de abysso ( Ÿ. 8), de mari, et rerum humanarum fluctibus (x1tr. 4), et in interitum ibit (xvir. 8). Quo enim, quæso, ilura erat, nisi ad interitum ex tantis exorta flucltuationibus ? Sic vidit Apostolus, certo quodam ordine, suisque temporibus, romanam idololatriam ascensuram, suis mstructam ecapitibus; tum eorum maximä parte tant celeritate multatam, ut ex illà constitutione rerum, nihil prose aliud quàm promptum exilium expectari posset.

Hincillæ verborum ambages : erat, non res yuanquam est SUO quodam modo, ut apud Græcum legitur : quæ cùm occurrunt apud prophetas, attentos reddunt animos : attentionis autem is erit fructus ut videant vim orbi ostentatam sub septem regibus, futuram rem rapidam, et tanto impetu transituram, ut etiam cm esset, ad interitum magis vergere, quàm ipsa sibi constare videretur.

Hæc igitur DUODECIMA ENODATIO adversüs protestantes, frustra ab ils quæri longam sæculorum seriem, ad evolvendam sci-

“ Dan. vir,.3,

licet fictitiam illam à romanà Ecclesià persecutionem ; cùm Apostolus nihil aliud cogitaverit, quàm septem continuos reges, qui vi maximä, sed cito transeunte, priscæ idololatriæ romanæ regnum assererent.

DECIMA TERTIA ENODATIO, ex decem regibus meretricem de- Structuris (Y. 42. et seq.) quorum historicos characteres, antea annolatos, hic prætermittimus. Neque quidquam addimus ad Babylonis excidium (capite xvur), aut ad cœlestium spirituum laudes (cap. XIx), neque necesse est enarremus ea, quæ recapitulationis gratià de Christo victore, et impiorum regum exercitibus cæsis in fine hujus capitis recensentur, cam ex antedictis facilè intelligantur. Hic ergo finis esto.

Anricuzus XXIX. Summa dictorum, ubi de prophetarum perspicuitate.

Paradoxi cujusdam loco erit prophetias appellasse perspicuas, eùm fateantur omnes, eas obscurissimis figuris ac verbis involutas. Neque eo mins inesse credimus perspicuitatem quamdam, tum ex majestate rerum quæ statim incurrat oculos, tum ex enodamentis subinde oceurrentibus, hoc est, ex certis eventibus illustrioribus qui, cæcum iter ingressuris, filum præbeant, facemque præferant. . Nescis quinam illi sunt quibus incumbat illa tempestas, mons igneus, stella delapsa immittens absynthium (cap. vit). At laboranti succurrit, cap. vis. quo liquet illa supplicia in gratiam Judæorum prædestinatorum esse dilata; unde consequitur, totam illam vim perfidæ ac reprobæ genli intentatam.

Obstupefacit animos bestia septiceps (cap. x11r. 4. Xvir. 7). At postquam clarè constiterit, Angelo quoque interprete, eam esse Romam mundi reginam , et sanctos persequentem , res plana fiet (xvir. 3, 6, 9,418.)

Sanè in septem regibus non nihil obseuritatis. At ubi illuxerit enodatio perspicua de quinque cæsis regibus, deque uno superstite, ac septimo venturo et brevi mansuro, tota se ultro pandet rerum historia (xv11. 40).

Nescis quinam illi sint equestres exercitus, vicies millies denorum mäillium (1x. 46)? Succurrit ibidem apertus Euphrates (ÿ. 14.) itemalibi idem Euphrates, et via præparata regibus ab ortu solis (xvr. 12). Statimque apparet eosdem exercitus ab Euphrate et Oriente, et Parthorum ac Persarum imperio in Occidentem effusos ; nec nisi idololatriæ puniendæ causä, cm statim sit additum ab his exercitibus quassos non resipuisse ab idolis (1x. 20).

Ne tamen mentem inducas, piorum adversüs impios mota certamina, obstat ille textus, quo liquet, totius terræ reges, adeoque

642 DE EXCIDIU

utriusque partis, ab immundis spiritibus, ad prælium esse in ductos (Xv1).

Vides coortam adversüs sanclos persecutionem maximam qu. A. et seq.). At statim intueris in medio cursu, Dei et Christi regnum hujus mundi : regnum, inquam, hujus mundi, et in terris stabilitam (ibid. 45), quæ te claris indiciis ad Diocletianicam 4 seeulionem adducant.

Obscura et perplexa sunt de muliere et dracone visa. (x11. 1. ét seq.). At ibidem triplex perseculionis impetus, et draconis incensus furor, ed quod modicum tempus habere se sciat (ibid. 42,43, 47), persecutionem eamdem, eamque desinentem et extrema molientem satis indicant.

Quid illi improvisi etreconditi eventus ; ut est ille de Maximiano Herculio, ac statim postea pereunte, quantam lucem afferunt? Quid ipsa visorum facta collatio, quæ in eamdem rerum summam confluant? Quid illa plaga lethalis, deinde curata ? Quid illud philosophiæ incantatricis auxilium ? Quid illud Juliani in Diocletiani ingenium atque molimina, atque ipsius bestiæ cum ipsis rebus nomen conjunctum, an Casu inditum vaticinio? Omnino prophetiæ tot eventa respondent, ut eorum numero et consensione animus obruatur.

Jam tria væ digesta per temporum vices, gressus oberrare non sinunt; nec desunt ubique, ac præsertim in decem regibus historici Characteres, qui revelationem universam, usque ad cap. x1IX. finem, impletam esse demonstrent. .

Anrticuzus XXX. De diabolo ligato et soluto, deque persecutione ultimä : Verens-

felsii vana objectio : ad caput xx.

Postequam Apostolus copiosissimè exposuit instantes primarum sub imperio romano persecutionum eventus, ad ultimam persecutionem in fine sæculi transit, ejusque tres præcipuas circumstantas in unum caput xx. contrahit, nempe de Satan alligato et soluto, deque regno Christi ac de mille annis.

Hic Verensfelsius multis quærit ! : Cüm certum sit prœdici Ecclesiam diuturno tempore à Satanæ insidiis securam fore, quid postea Ecclesiæ acçiderit; propter quod aut ipsius prosperitas tantopere prœædicari, aut Satanas tam probè constrictus dici possit; cùm mores christianorum corruperit, adeo ut afflictiones plus prodesse Ecclesiæ atque pacem, Theodoretus et ali Patres dixerint; Cùm tot hæreses concitarit; Arianismum, Nestorianismum, Eutychiansmum, Pelagianismum, et cæteras ejusmodi pestes;

x Cap. 1v. 6 33.

BABY LONIS. 645

&üm denique tantüm christiani sanguinis hauserint, Hunni, Vandali, Persæ, Græci quoque imperatores, Sarraceni denique ac Turcæ. En, inquit', scopulum qui opinionem Bossueti in ipso portu elidit, quem quomodo vitaturus sit non possum sanè cogitatione assequi. Quo igitur se jam tuebitur Bossuetus ? Et cætera éjusmodi, quæ summo cum verborum splendore et copiä protulit elegantissimum ingenium ad ipsus libelli calcem.

Næ ille magno fragore ac tumultu tenuem ac fragilem admovet machinam. Non est alligatus Satan, aut in abysso reclusus, ne noceat, ne tentet, ne persequatur christianos ; sed ne, ut olim sub paganismo, universalis seductio fiat, aut persecutio. Nec tacuit Joannes. Ligatus enim et clausus ; ut non seducat amplius, ut olim indefinitè, gentes (ÿ.2, 3). Non redibit unquam universalis illa seductio. Rursus : £t cùm consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas et abibitut seducat gentes quæ sunt super quatuor angulos terræ ;.... et congregabit eos in prælium (Y. 7) : claris : Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum et civitatem dilectam (ÿ. 8). Sic obsessa et oppugnata ubique terrarum castra sanctorum et dilecta civitas, Ecclesia scilicet catholica : ubique inimici : sed rectè Augustinus ? : Ubicumque inimici, ibi et castra sanctorum et dilecta civitas. Hinc argumentum : Satanas alligatus et clausus eà profecto potestate multatus est, quam solutus recepit : recepit autem potestatem obsidendæ et oppugnandæ per singula castra universalis Ecclesiæ. Eâ ergo ligatus et clausus potestate multatus est. Maximum Dei beneficium ; omnino enim venturi sunt aliquando, ante finem mundi, illi mille anni quos Joannes hic toties inculcavit, quomodocumque intelligantur (y. 2, 34. et seq.). An ergo existimas toto illo spatio Satanam cessaturum, et dominicam orationem ita vacaturam, ut nemo jam dicat : Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos à malo ? Fabulæ ; somnia. Ergo Deo visum ut quemadmodum genus humanum ab universali diluvio, ita ab universali persecutione, his mille -annis stantibus, usque ad mundi finem, tutam præstaret Ecclesiam. Quam autem Ecclesiam? invisibilem forsitan et soli Deo notam? Imd eam quæ ut castrorum acies ordinata, sub ducibus suis militet, et excubias agat; quam Satanas ipse oppugnando demonstret, accito innumerabili exercitu, unà cum Gog et Magog, qualescumque futuri sint. l à

At fortè opprimet, et extinguet, aut tollet à medio fidem? Absit : im verù descendit ignis à Deo de cœlo , et devoravit illos (Y. 9).

1 Cap. 1v. $ 34. -— ? De civit. Dei, 1. xx. c. 11.

644 DE EXCIDIO

Nec alius ignis quam ultimi judicii de quo scripsit Petrus : Uf olim prior mundus aqu& periit, ita cœlos qui nunc sunt et terram eidem verbo repositos, igni scilicet reservatos in diem judicii et perditionis impiorum hominum ‘.Sic impii homines ac totus ille seductorius exercitus, qui castra sanctorum et dilectam civitatem persequentur, extremi judicii igne concremandi. Congruunt reliqua ; nam continu diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis (ÿ. xx. 9), et judicium confestim : Et resurgunt mortui, pusilli et magni, et judicatum est de singulis secundüm opera eorum, et infernus et mors missi sunt in slagnum ignis*. Neque alia est rerum consummatio ; cùm novissima omnium inimica destruetur mors. Hic ergo rerum finis cum soluto diabolo et ultimâ persecutione conjunctus, expletis mille annis : non mille præcisè, dudum enim transiissent ; sed ita ut millenario pleno et perfecto numero, denotetur complexio annorum, quibus ad mundi extrema pertingitur.

De Gog autem et Magog, non est quod amplius solliciti simus, prolatis conjecturis quales esse possunt, rebus nondum impletis, incertæ et fluctuantes, ipsoque eventu, quantum Deus dederit illustrandæ...... (ad hunc locum cap. xx) de quibus Verensfelsius nullam mihi movet controversiam.

Anvicuzus XXXI. De persecutione ultimà, sive Antichristi, per seductionem : ad eumdem locum.

Hanc persecutionem à prioribus ante mille annos multa discriminant; imprimis quod sit ultima in ipso mundi fine, sub Antichristi regno ; quo tempore Satanas extrema conabitur ad disperdendam Ecclesiam.

2° Quod hic nulla mentio, neque Romæ septicipilis, aut septem ejus montium, aut imperii ejus per universum orbem, neque Babylonis, aut illius bestiæ, sive primæ, sive secundæ : pridem hæc transierunt, ante mille annos scilicet, apprehensaque est bestia et pseudopropheta, missique in stagnum ignis (x1x. 10). In hâc autem persecutione nullas egerunt partes : Gog et Magog inducuntur, nova nomina, soli nota Ezechieli obscurissimo prophetarum. Nec mirum si nova res, post illud interstitium ingens mille annorum, hoc est, omnium sæculorum, adduceret omnibus finem.

3° Unumillud vel maximè observandum, persecutionem istam potissimum seductione constare. Congruunt omnia. Imprimis enim Joannes hic ubique seductionem inculcat ( ÿ. 3, 7), mirumque omnino est, nihil hic de martyribus, aut de sanguine effuso in te-

3 IT. Petr. zrr. 6, 7.— 2 Apoc. xx. 19. — 3 I, Cor. x. 26.

BABY LONIS. 645

stimonium Jesu, quod sub persecutione romanàä omuibus paginis occurrebat : fallendo et seducendo omnia peragentur. His concinit Paulus, ipseque adeo Christus, qui nihil aliud urget quämn ostenta, prodigia, signa, ita ut seducantur, si fieri potest, etiam electi\. Nec aliter Pauius : Cujus est adventus secundüm operationem Satanæ in omni virtute, signis et prodigiis mendacibus, in omni seductione iniquitatis * : Etpostea : Mittet illis Deus operationem erroris. Quæ omnia cum hoc Joannis loco convenire clamat ipse contextus. Imprimis enim ubique seductio et profundissima hypocrisis, quod est ipsum mysterium iniquitatis apud Paulum ?. Tum apud Joannem oportet illum solvi modico tempore (xx. 3) ; unde etiam Christus : Breviabuntur dies ‘ : Paulus etiam statim atque ostendit illun impium, nullà morà subdit, spiritu oris Domini et illustri ejus adventu destruendum*.

Protestantes autem quidam oplant potius quäm probant, illustrem illum Christi adventum, alium esse futurum præter ipsum judicii diem; frustra : agebatur enim de die Domini, hoc est procul dubio de ipso judicii die; quam jamjam adventurum Thessalonicenses putabant : nec Paulus respondisset ad eorum mentem, nisi cum ipso die Domini conjunctus esset ille ejusdem Domini illustris ac manifestus adventus.

Nec deerit ignis, dicente eodem Paulo, quod dies Domini in igne revelabitur ‘, quo fit ut dies Domini sit illo igne clarus. Nec sit aliud Joanni, descendit ignis de cœlo, in extremo judicio (Ap. 20. 9), quam Paulo dies Domini ; ejusque est perspicuus adventus ad destruendum illum impium, quo duce et seductore dilectam civitatem et castra sanctorum oppugnabant.

Stet ergo fundamentum hoc, Scripturis consentientibus, persecutionem ultimam, quæ est Antichristi, hypocrisi et seductione maximè constitutam, et ipso Domini cum igne descendentis adventu post modicum tempus subit finiendam.

e Anrricuzus XXXIL. Somnia protestantium : ad idem cap. xx.

Quid enim, rogo, de hâc ultimà persecutione fingent? An hué quoque intrudent romanam Ecclesiam? Jam illud erat pessimé factum, qudd eam ab imperio romano ethnico separare nollent : crasso errore quidem, sed tamen erat aliquid quod Romam sonaret et auribusilluderet. Nuance autem nullum eorum vestigium, jam mille annis expletis ; nec ullus Antichristo romano locus : et tamen

1 Matth. xxiv. 24. — 2 II. Thess. 1. 9, 40. — 3 Ibid. 7. - 4 Matth. xxuv. 29. — 5 II. Thess. 11. 8. — 6 I. Cor. art. 13.

646 DE EXCIDIO

agitur de ipso Antichristo, et de persecutione ultimä ; totus ergo hic locus de romano Antichristo qui tot opplevit Bbr08 à nunc vacat.

Nec repetamillud jam à me demonstratum, nihil bestiæ, autmeretrici, aut verd Babyloni, cum Antichristo et cum persecutione ultimä posse esse commune : neque adeo quidquam capiti huic, xx. cum antecedentibus, quæ mille annorum interstilio distant.

At fortè supererit in Paulo (IL. Thess. n1) aliquid præsidü, obtinebitque Verensfelsius,, ut ille iniquus sit papa romanus !. Ipse quidem i in Gregorio VIL. qui fastum aliaque pontificatüs scelera in supremum vestigium perduæit?, tam purum putumque Antichristum intueri se putat, ac si oculis cerneret. Miseret me sectæ quæ tales invehat visus. Ubi enim ergo illud : quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventüs sui° ? Impii ac scelesti hominis characteres separari non possunt, Quicumque erit ille scelestus qui sese efferat adversüs omne quod dicitur Deus‘, hunc et signa et prodigia, et Christo adveniente promptus interitus consequantur necesse est. At non id factum est. Gregorius VII. ejusque successores, Verensfelsio manifestarius, nec dubius Antichristns, ingressi sunt viam universæ cCarnis, nullo memorabili eventu, necdum, advenit Christus qui suâ eos præsentià contereret. ;

Dices : Erit aliquis in fine mundi pessimus pontifex, qui ita conteratur, Rogamus : De illo pontfice vota profers, an argumenta? Quis enim tibi divinanti credet? Certè, uteumque ista contingent, tunc ego aio, verum futurum Antichristum, cui totus character, tota Antichristi forma conveniat. *

Ad eum autem characterem formamque pertinet, illud etiam in dividuumet singulare supplicium quo perimitur adventante Christo: quale supplicium, non nisi uni homini singulari competit, cùm Christi sit unus ac singularis adventus.

Non me fugit protestantes quosdam, ipsumque adeo Verensfelsium *, non nihil litigare de illà voce Pauli quem Dominus Jesus Christus interficiet (iv21oca) spiritu oris sui, et destruet illustri adventu suo. Sed qui wc intelligunt, de voce ävxiwo ex eâdem radice dubitare non possunt; sit ergo docs excidium, sit etiam ävakooa perdet, exscindet, destruet; nec separentur quæ Paulus conjuncta esse voluit, idemque omnino sit, quem et confectum halitu, et Christo adventante ac præsente abolitum esse constiterit, Cætera Verensfelsius relinquat Molinæis, et aliis quos toties con futatos hic appellare nolo.

1 Cap. 1. $ 25.— 2 Ibid. 6 1, 17,25.— 3 II. Thess, 11. 8.— 4 Ibid. — 5 C. 1. S 12.

Anricuzus XXXIII. De voce Antichristi,

Omnes confitentur à Paulo nomine adversarii ‘, et iniqui et seductoris intellectum Antichristum illum in fine mundi adventurum, et clarâ præsentià Domini destruendum. Cæterùm ut Antichristi nomen, ita propriam seductionem ejus à solo Joanne proditam constat, ut quicumque futurus sit Antichristus, sive verus, sive figuratus, ab eo negatum iri Joannis Evangelium de Verbo carne facto certam omnino sit, De voce Antichristus, clarum illud : Filioli, novissima hora est, et sicut audistis quod Antichristus venit, et nunc Antichristi multi facti sunt, unde scimus quia novissima hora est *. Novissimam horam ex consuetudine novi Testamenti, appellat illad omne spatium, quod inter utrumque Christi adventum intererit, eù quèd incertum sit in illà intercapedine, quâ horà Dominus furis instar adveniet. Rursus : Quis est mendaæ, nisi is qui negat quia Jesus est Christus ? Hic est Antichristus quinegat Patrem et Filium *. Is ergo Antichristus, qui negat Jesum Christum verum esse Dei Filium : unde postea : Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum (altiore loco natum), inde in carne venisse, eæ Deo est; et omnis spiritus qui non id confitetur Antichristus est, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est *. Quo loco oceurrit illa apud Vulgatam vetustissima lectio : Omnis spiritus qui solvit Jesum, qui personam ejus dividit ac Filium hominis secernit à Filio Dei, Antichristus est*. Ergo Antichristi multi. Aliï in figurà, ali in veritate ; et multi seductores exierunt in. mundum, quinon confitentur Jesum Christum venisse in carnem*. Sed nullus Antichristus, sive figuratè, sive propriè, qui non pris id neget, et abroget incarnationis fidem. Quà in re, non alià præcisè hic est seductor et Antichristus ?. Hæc ergo præcipua est hujus seductio ; et hoc est testimonium Joannis, à quo primo vocem Anticbristi vimque ejus perdidicimus.

Anricucus XXXIV. Quôd ille adversarius apud Paulum IT, Thess. 11, sit persona singularis; et qudd pseudopropheta Joannis sit persona mystica ex ipso contextu cap. xir1. 2. XVI. 13. XIX. 20. XX. 10.

Hictantüm postulamus legi diligenter utriusque Apostoli textum. Apud Paulum * ubique ingeminatur articulus ; ille homo peccati, ille adversarius, ille perditus, ille nequam, statim ostendunt in certo quodam viro singularem impietatem, eique congruens singulare supplicium. At è contrà pseudopropheta Joannis statim at-

x IE. Thess. 11. 4. etc. — ? I. Joan. 11. 18. — 3 Ibid. 92. — 4 Ibid, 1v. 2, 4. — 5 I. Joan. sv. 2, 4. — 6 II. Joan. 7.— 7 Ibid. —$ IL. Thess. 115. 3, 8.

64$ DE EXCIDIO

que apparet, beslia nominatur; quæ est procul dubio persona mystica, seu quoddam imperii genus philosophicum ac magicum, quo primæ bestiæ idoloïiatriæ regnatricis et persecutricis 1mperium sustentetur. Quam autem formam primüm induerit, eam retineri promptum.

Favet textus his verbis : Apprehensa est bestia et cum eû pseudopropheta : vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis ‘. Hi duo non personæ singulares : non enim id bestiæ, sive imperio romano persequenti sanctos convenire possit; nec magis pseudoprophetæ alteri, bestiæ venienti auxilio : sed duas personas mysticas, reges persecutores, philosophos seductores, nihil repugnat simul missos in stagnum ignis ardentis ; atque ita de personis mysticis igne demersis expedita res est. At contrà in Pauli adversario, subitanea destructio, Christo adveniente, non nisi singularem, atque individuam personam denotat, ut dictum est.

Anticuzus XXXV. De regno Christi cum beatis animabus per mille annos : ad cap XX. vers. #4.

Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum estillis, et animas decollatorum propter testimonium Jesu et propter verbum Dei, et quinon adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt characterem ejus in frontibus aut in manibus suis ; et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis ?. Si hic ageretur tantum de cœlesti glorià et regno, illud imperium sempiternum diceretur, non autem ad mille annos. Cùm ergo dicitur beatas animas cum Christo regnaturas, profectà intelligendum est de illo regno, sive de glorià sanctarum animarum in Ecclesià Christi usque ad sæculi finem, ante resurrectionem ultimam.

Tria autem hic notanda sunt. Primd agi de animabus sejunctis à corpore, ne quid suspicemur de millenariorum errore. Secundd agi de passis sub bestiä, hoc est in persecutione romanä ; sic quorum Apostolus tormenta viderat, eorum prædicat gloriam. Tertid, eam gloriam illis attributam, ut cum Christo sedeant, cum Christo judicent.

Placuit autem Christo ut id explicaret distinctiüus his verbis : Qui vicerit, daboälli potestatem super gentes ; et reget eas in virgà ferreû, sicut et ego accepi à Patre meo *. Quä voce victores, sive martyres, Christi assessores facti, in gentes ipsis à Christo subditas sammum imperium exerceant. Jam rogamus protestantes, ut enarrare dignentur quid hic Joannes eventurum martyribus præ-

1 Apoc. x1x. 20.— 2 Ibid. xx, 4. — 3 Ibid, 11. 26, 27, 98,

-dixerit : nos autem martyrum gloriam et judiciariam potestatem

-memoravimus in commentario nostro (præf. n. 27), et hic recensitis aliquà ex parte martyrum miraculis, quibus vel maximè, romanà persecutione finilà, universæ Ecclesiæ personabant.

Hajus autem pulcherrimi events testes adhibuimus, non vulgares, aut obscuros homines, sed quotquot extiterunt sanctissimos Patres, Basilium, Gregorios, Ambrosium, Chrysostomum, Hieronymum, Augustinum, el reliquos, exceptione nullâ, quarto, quinto et secutis sæculis memoratssimos, pietateque et doctrinâ commendatissimos.

Protestantes autem quid habent memorandum de martyrum cum Christo judiciis, cùm et illud nimis miserè metuant, ne aliquid rerum sub sole gestarum reveletur sanctis animabus, licet divina de se lata judicia canituris (Apoc. xvrrt, 20. x1x. 4, 2, 3), ne- .dum in aliquam eorum partem veniant.

Non ita Joannes : cùm videat animas inter fectorum sub altari in Christo positas de dilatà sanguinis sui ultione conquerentes, doceri interim de eâdem vindictà in breve tempus differendâ, deque expectandis fratribus (Apoc. vr. 9, 40, 41). Favet ipse Christus his verbis : Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ? Amen, dico vobis, quia citù faciet vindictam illorum ‘. Quod quidem recidit in illud Joannis : Ut requiescerent modicum tempus ?. Quis ergo non metuat martyres, ad quorum velut arbitria ae -preces Christo jubente et inspirante conceptas, ultio suspendatur, aut etiam immutelur ? Præclarè Augustinus : Hæc est illa plena pietatis ac misericordiæ vindicta martyrum adversüs regnum peccati, quo regnante tanta perpessi sunt. Hæc omnino judicia electorum Dei Christo assidentium, et cum ipso judicantium totis mille annis, id est, procul dubio ad sæculi finem.

Horum potestatem et regnum sub Christo Gregorius Nazianzenus Juliano imperatori exprobrabat his verbis *: « Non tu victimas » pro Christo cæsas, nec magnos pugiles extimuisti, Joannem » Baptistam, Petrum, Paulum, Jacobum, Stephanum, Andream, » Theclam, alios qui et ante et post illos pro veritate, cum ferro, » igni, belluisque ac tyrannis decertarunt, tanquam in alienis cor- » poribus ; im tanquam nullis jam corporibus ; quorum nominibus

præclari honores, festaque constituta sunt; à quibus dæmones » propelluntur, morbi curantur : quorum sunt apparitiones; quorum prædictiones ; quorum corpora idem possunt ac beatæ anime ;

1 Luc. xvarr. 7, 8. — 2 Apoc. vs, 11, — 3 Orat. 111. p. 76, 77.

Bossuer, t. 11. 28

650 DE EXCIDIO BABY LONIS.

» quorum velsolasanguinis gutta , atque exigua quamvis passionis » signa, idem possunt quod corpora. Hæc non colis; his Herculem » anteponis, etc. » Taceo reliqua in eâdem oratione tertià ‘. Similia passim occurrunt apud Chr ysostomum etreliquos ejusdem ævi scriptores, quæ facilè ostendant Julianum cum diis suis à martyribus Christi servis, imd potiüs ab ipso martyrum Deo victum, tam clarà victori, ut non possit negari nisi ab is qui Christi gloriæ invideant. e

Hæcigitur ut præsentia, ut certa, ut omnibus nota proponebant Juliano impietate cæcato. Nec negabat Julianus Petri et Pauli sepulcris jam inde ab apostolicis temporibus honores exhibitos {apud Cyril. lib. x); tantaque eorum fuit gloria, ut etiam captæ urbi, non aliud asylum relictum fuerit quàm Petri et Pauli basilicæ, ipso Verensfelsio referente ? ; ut urbs persecutrix nullam aliam salutem invenerit, quàm allatam ab ïis quorum sanguinem fuderat.

Hæc igitur martyrum cum Christo gloria super terras à Joanne prospicitur, et persecutione finità tot testimoniis commendatur, ut negari non possint. Hæc monumenta regni sanctorum ab ipso Grotio bonâ fide agnoscuntur.

Hoc est verissimum Christi cum sanctis regnum, usque ad finem sæculi duraturum. Neque enim ad alium quàm ad Christum sese convertebant, qui hæc miracula conspexerunt. Aut, Augustinus testis *, cm apparerent temporibus suis apostolicarum signa virtutum ad Stephani memoriam, aliud à christianis inclamatum refert quèm illud : Gloria Christo : Christo laudes : cùm profectd hæc opera, hæc miracula non alteri possent tribui, quäm Christo pro ‘quo Stephani sanguis effusus est.

3 Orai. srr. p. 59, — 2 Cap. ris. $ 11. — 3 De Civ. Dei.

Page 1